De initiis ecclesiae Forojuliensis dissertatio, historica, chronologica, critica, profanosacra. Accessere appendices tres 1. Praesulum forojuliensium ... 2. Diatribam de ecclesia ... 3. Notas uberiores in Concilium Arelatense, ... Auctore Josepho Ant

발행: 1680년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

i38 D E INITII s

,tua paseaa si a ;'quamlibet naturali libertate paribis suis rapianis tur , septui tamen ad cara sibi loca quadam desiderio revertuntur. Quod sane diligenter exequens iste, jam factus Reiensis Epi copus, Apollin. Sidonii exquisitas laudes meruit in Sucharistico ipsi specialiter inscripto; quas, quod a Theodoro similis corinfiiij haud immemore, minus alienae sint, juvat subjicere: Pro marna spe quiete Disti alii servire metire, mixque otia somni ,

Vix coctos capture cibos, abraemiis aevum

Quae fuit constans S S. Praesulum ex Monasteriis assumptorum consuetudo ,eorum praecipue qui Sodalitates peculiares instituerant, quales fuere ipse Theodorus, Honoratus, Martinus , magnusque Bassilitis,qui sane hoc Abbatum, in primum efformatam Congregationem, studium expertus, haec tradit in regulis: ad tres autem esse Abel ( Abbas tanquam si nutrix foveat parvulo: suos. Quo etiam modo gregem suum in Stoechadibus consistentem , tantaque tum laude commendatum , praerogativo amore fovisse censendus est Theodorus, & nisi me fallit conjectura, ex eodem sibi delegisse sit c cessorem , ut jam etiam insinuavi. Porro interfuit Praesul iste Synodo Reiensi an. CCCCXXXIX. in qua adversus Armentarium Ebredunensem contra Ecclesiae morem a duobus Episcopis duntaxat consecratum sententia pronuntiata fuit et rursusque post biennium Arausicanae I. achis consensit. Anno autem CCCCXLIX. exeunte , aut sequenti ineunte, pro instauratione Ecclesiae Arelatensis privilegii, comprovincialibus Episcopis ad Leonem Papam Libeleum supplicem ( cujus auctoritatem tot viri docti jam vindicarunt , ) dirigentibus adhaeret, ut patet ex Leonis Rescripto au. L. currentis ejusdem saeculi, Non. Glab. SED inter praecipua rerum ejus gestarum certissima moni-

172쪽

ECCLESIA FOROJULIENSIS. Is si

menta, merito referenda est celeberrima illius ad Sedem Apos tolicam consultatio, qua a S. Leone tum Pontifice scire pollulat, quomodo se in eos gerere debeat, qui in exitu poenitentiam peterent. Sed hic forte prae requiret aliquis, ut haec Theodoro nostro non ad judicetur Epistola XCI. antequam diluerimus,quae de eodem contignavit Palladius hb. I. Rerum Foroiu qui palmari errore eum Forisuli j apud Carnos Episcopum reponit. Namque ita ille ejus Sed is fictiliae Episcopolum serie in ordinat: Maxentium Juliensem seu Iulii Carnici Episcopum, qui ais. DLXXIX. interfuit Gradens Synodo S: Iuli ensis ejusdem Ecclesiae nomine inter alios Episcopos Italiae subscriptus

omnino reperitur in hunc modum: Maxentius Episcopus S. E.

Aliens : ille, inquam , hunc Episcopum tot genuinis characteis ribus dignoscibilem, Foroiuliensem Episcopum nuncupat , additque sedisse statim post Asterium, qui interfuit Concilio Romano an. CCCCLX V. Quem quidem Asterium successorem fuisse ait Theodori, ad quem extat Leonis Epistola. Haec ille ,

in quibus cum tot errores, quot verba in sint, in eo refellendo non debemus esse prolixi, ut quid enim tantum chartae, atque Operae perderemus E cum praecipue haec a nobis abunde praestita sint. Constat enim ex cap. II. Dissertat. nostra, Primo Fort-

Iuli j tu in Episcopum non resedisse. II. manifeste apparet probfatum auctorem nulla auctoritate nixum haec proferre, quod sane patet de MaxentioJuliensi Episcopo: certo enim certius est, ex his quae adducta sunt I. cap. viis ertat. Julium . seuJulium Carnicum a Foro-Julii omnino diversum esse : lII. Theodorus ex aliis actis innumeris noster Episcopus Forojuliensis agnitus est , ut evincunt, quae de eo supra congcssi mus. Palladius autem ex sola Epistolae ejus auctoritate hunc Praesulem sibi arrogat : quod tamen perperam etiam faceret, etsi verum esset, Fori. Iuli j constitutam tum fuisse Sedem. Cum enim extet urbs

alia cognominis, neutri harum Sedium adiudicari potiori jure

173쪽

a o DE INITII s

deberet Epistola & adhue sub judiee lis manere; quousque ex aliis probatis actis , earum altera repraesentaret Episcopum, nomine in Epistola illa expresso : quod nos praestamus, & nusquam praestabit Palladius, neque Itali Forojulienses. IV. Deniaque Epistola ipsa ad Praesulem Gallicanum directa ex multis probatis indieiis apparet, ut etiam ex sequentibus liquidius

crit.

E i quidem pro eorum intellectu memorare convenit, quod eum in Provinciis Gallicanis antiquorum Canonum circa eos, qui in extremis reconciliationis gratiam deprecabantur , disciplina , plus nimio forte , viguisset , S. Exuperius laudatissi--s Tolosatum Antistes de eo primum, Innocentium Pontificem consuluerat; cujus responsio eo tendebat, ut abeuntibus, nedum poenitentia, sed & communio concederetur, quasi Viaticum profecturis: ( quod tamen postremum de absolutione peccatorum tantummodo intelligendum docet Gabr. Alba Opinaeus Aurelian. Episc. in natii ad haue Epist. ne Novatiani haeretici duritiam sequi videretur Ecclesia. His tamen haud obstantibus innocentii praescripto , non usquequaque in Provinciis nostris fuisse obtemperatum liquet; nam Coelellinus I.

Epistol. ad Epis vos Viennensita Narbonensis Provinciis , austeritatem illam in poenitentes adhuc perseverantem gravius taxat, iterumque pinnitentiam, in exitu postulantibus , non denegandam esse pronuntiat.

THEODORus paulo post haec tempora succedens & soliciti vigilantisque Pastoris partes implere satagens , super his etiam judicium Apostolicum prae requirit, quod haud dubie, illam disciplinae remissionem ab omnibus receptam non fuisse

experiretur. Unde fusi is & clarius respondet Leo Pontifex, regulis tamen ab innocentio At Coelestino traditis prorsus inhaerendo. Sunt autem illae in Iuris Canonici, ut vocant, Co pore , partim prae insertae , habenturque e Tanit. D lines. I. . .

174쪽

ECCLESIAE FOROJULIENSIS. Vi

XLIX.Multiplex.Testaturque P .Quesnellus tom. II. novissimae sib- solutissimaeque suae editionis operum S. Leonis, haec quantu cutique Epistolam tot tantique momenti constitutionibus exuberare, tot antique disciplinae observationes exhibere, ut multa , inquit, essent annotauda.

Quod tamen diligenter suo more praestat, multaque congerit, quae alterum virum eruditissimum ejusdem Congregationis Jo. Morinum in suis de Poenitentia operosissimis commenta iiis fugerant: quos & poterit curiosus Lector(& multo operm pretio quidem consulere; nam istic referre haud opportunum. At cum praecipue versemur in Historicis, non forte extra operam judicabitur, ex ejus occasione Epistolae, facinus quantumvis nuperum prodere , in quo ni spreta , neglecta saltem maxime fuit ejus auctoritas. Scilicet cum manifestum sit inquirenti ad ultimum Theodoro, de his ita aegritudine aggravatu, ut quod paulo ante poscebavi sub preentia sacerdotia Ignificare non maleant, respondisse Leonem et testimonia eis circunstantium prodesse debere ut

simul in paenitentiae in reconciliationis beneficium consequantur i quae

fuerat ipsa Concilij IV. Carthaginensis Can. L X X V I.

ordinatio , explicatius etiam declarans et ut si continuo aeger creditur morituris, reconcilietur per manua impositionem di in undatur ori ejud Eutharictia : Ego, ex ejus auctoritate Canonis

mirifice roborante & elucidante praescriptum ejusdem Epistolae , contendebam ut tam sapiens Constitutio antiquo Formuliensi Antistiti, in causa Ecclesiae suae, ad generalem etiam observationem specialiter intimata , in gratiam novissimi ejus Sedis Successoris Illust. Ant. Benedicti de Clermoni nuper defuncti , & in tam lugubri casu tum vel santis, executioni mandaretur; Praesulque ille , cessante utique vomitionis & cujuscunque indecentiae periculo, sacro Viatico muniretur : quandoquidem & ille paulo ante & Sacerdotis praescia. tiam, a quo reconciliatus fuerat, habuisset , & sacra Mysteii a percipere summo devotionis affcctu postulasset. Cujus in con-

175쪽

siiij defensionem , S. Thomae doctrinam expressissimam te .

a te, L XXX. A c. IX. allegabam, cui nullo modo adversatur Romanum Rituale , concinitque vetustissimum Poenitentiale Foro juliense ab ipso sorte Theodoro ordinatum, in quo hae e explicate praescribuntur et si quo paenitentiam petens,du n lacerdas memt , fuerit officio lingua privatis , constitutum est, ut si ido oea testimonia hoc dixerint, sacerdos impleat omnia taria faenitentem, ut mos ect. De more autem implere oravia circa paenitentem moriturum , nil aliud erat, quam ex Leonis Constituto eundem Sacramentis reficere. Quanto magis haec circa Praesulem impleri conveniens erat E At dum medicorum turba omnem cujusque periculi suspicionem procul abesse testificatur , repentinaque superveniente morbi exacerbatione, Theologi, nescio qui, rem inconsuetam & absurdam prorsus esse , quam vehementer urgebam , conclamant; aegrum videlicet iudicii & cognitionis expertem Eucharilliae Sacramento reficere, Antistes dulcissi.mus, absque cibi illius coelestis dulcedine, cujus perceptionem concupierat , oculos clausit I X. Κal. Septembria labentis a v.

M DC. LXXVIII. Tantum persaepe praejudiciis commovemur, plusque in ea quae fiunt, quam quae fieri debent intendimus. Quod superet , & illud observatione dignum videtur, quod in hae Epistola Theodori solicitudinem laudat quidem S. Leo, attamen illius ordinem non probat , quem talem esse oportebat, ( inquit ut cum Metropolitano suo, de eo quod quaerendum

erat, prim coutus sit, quia tu causi, qua ad generalem observantiam pertinetit omnium Domini Saterdotum , sine Primatibus nihil oportet inquiri. Quod ex usu civili videtur esumptum, juxta quem legatos

non oportet ira vcipem con utere, sed Troconsulem suum , ab eoque , esponsum expecIare, ut loquitur Ulpianus L. Alent S. Legat. F deos io Proco' ul. Simile quid superius de causa Episcopi Valentini notatum est, cum videlicet Bonifacius I. voluit ut senatentiam ferrent Provinciales Episcopi, antequam ipse de accu

176쪽

ECCLESIAE FORMULIENSIS. i ,

satione cognosceret.Vnde colligere est, sicut ab Ecclesiastico: Canone alienum, omisso medio, hoc est, Concilio, vel tacti o-i politano non interpellato, ad primam Sedem appellare, ita &i eodem non consulto Apostolicam sententiam ea plorare, haudi fuisse iisdem regulis consonum. Certe arripuit avide locum istum Hinc martis Rhemensis Archiepiscopus in libello expostu

lationis adversus Hincmarum Laudunensem nepotem suum, &Leonis verba ad Theodorum nostrum valde exaggeravit,ut prc-baret,quam temere ille decretorum Collectionem compilasset, cui, se inscio,subscripsisset. In praesenti autem causa cur Theodorus Metropolitani sententiam non requisierit, hanc esse pulc-mus, quod a tempore Synodi Arelatensis vulgo III. quam placcessisse probabilissimum est, Ravennium sibi infensum expe: tus e get. Haec mi Esunt quae de Theodori gestis fas fuit colligere, quae licet nec multa sint, nec penitus ad historiae seriem cohaerentia , ultro nihilominus evincunt, in utroque tum Monastici, tum Episcopalis moderaminis ossicio , fuisse, supra quam dici potest , versatissimum , & praecellentissimum. Et tanto quidem Praesuli Galliae debuerunt, teste Cassiano , Cae-νobiorum sanctam atque egregiam disciplinam antiquarum miraretum

districti,ne in suis Pr,vinctu : huic Italia (quod occiduis parti- bus indieat Cassianus 3 litora sua Monachorum c/ferula Diere se-eisse: huic rursus obstricti sunt Episcopi,quod Pontificii ordinis iura solerter vindicaverit : huic denique imputare habet uni. versalis Ecclesia , quod Sedem Apostolicam , disciplinae regu . lam non ita patentem, clarius quam antehac, definire comispulerit et plusque his omnibus Forojuliensis Sedes, quod per annos circiter viginti eius lumen de columen extiterit; cujusque forte, post sanctum Leontium , ministerio magis nobilitata &illustrata fuerit. Quod enim Sancti titulo eohonestatus non sit

apud posteros , haec probabiliter antiquiorum diptycho tum

177쪽

T E DE INITII s

jacturae tribuenda est omissio, atque silentium; nam sanctimonia spectabilem extitisse tantum Praesulem, non modo suadriat, quae de eo adhuc vivente celebravit Cassianus; sed ex eo magis inducimur, quod Honoratus Massiliensis Episcopus,

qui poli Theodori obitum,S. Hilarij Arelatensis vitam scripsit,

eum mirum suset rei commemoret, actaque vitae S. Caprasi longislime post Beati Abbatis excessum exarata , gloriosae mimiitae memoria Sacerdotes Hilarium , Theodorum Ac Maximum nuncupent. uae omnia cum illius vitae laudabilibus gestis coulata& accumulata, non incongruum ad ejus sanctitatem plenius investigandam argumentum suppeditant. Caeterum The dorus meritis & annis gravis mortalitate probabiliter exuitur, circa annum CCCCLII. neque suscepti erant latique tum circa Monasteriorum , tum circa Ecclesiae regimen labores , aetatem illius, ultra haec tempora prorogari co sentiunt. SEo nec suadet instituti ratio, ut extra hoc aevum , Ecclesiae Forojuliensis Initia exploratum eam et quae enim de illa ab inde observavi, potiori jure ad ejus Historiae seriem , quam ad originem, referenda esse quisque censebit. Caeterum ut quae in tot hac Dissertatione, fusori sermone digesta sunt, Lect

ris memoriam minus onerent , eruditumque & ad meliora festinantem vix detineant , eventus praecipuos jam relatos, aliosque paucos ad majorem elucidationem & cohaerentiam ,

subjunctos, omnesque per summa capita indigitatos, quasi in tabellam Chronologicam contrahere yisum fuit. Quoruia omnium summam exhibebit---

178쪽

ECCLESI A FORO IULIENSIS.

CAPUT XXX.

Dcepha osis Chronologica profano, Sacra rerum prac, puarum huc que tractatarum. AN No Urbis conditae DCXCVI. ante Christum natum LV u. ius Caesar Galliam Provinciam obtinuit, de per

annos IX. administravit. Quae inter tempora Foroiuliensem Coloniam jam meterem ii Aem praecipuis operibus ornat, & suo nomine cohonastet. A N. V. C. DCCX. Idibus MartiuJulius Caesar in Senatu inte. rimitur , & anno insequenti M. Antonius Idibus Mab ad Forum Iulii cum primis copiis venit, & contra Lepidum castrametatur. Sed paulo post ipse Lepidus perduellis factus ibidem cum Antonio se conjunxit IV. Κal. Funii , tandemque ambo, sub anni exitum , Augustum sibi socium , ta in Reip perniciem III. Vi

rum adjungunt.

AN. V. C. DCCXXII. ante Christum XXX. ineunte Septembri Augustus, apud Actium, M. Antonium Navali pugna

superavit, residuasque rostratas naves supra trecentas, ad maris Gallici tuitionem, in oppidum Forojuliense misit, valido

cum remige.

CIRCA an. V. C. DCCXXVII. ante Christum XXV. Augustus Legiones & Auxilia provinciatim distribuens, Navalem Classem Fori Iulii , alteram Ravennae constituit; unde utra que urbs C sensit & Clusua denominata; et si Forojuliensis principuo titulo Navale Augusti audire meruerit. Posae aliquot annos Augustus multas in Gallias & Hispanias Colonias deduci curavit, quo & forte tempore Forum-Iulis Oc- raraxorum Colonia ex Legionis VIII. assignatioue nuncupatur.

179쪽

i DE INITII sAuso Christi XLL Caio Caligula III. Cos C.Julius Agri

cola ex Patre Iulio Graecino Senator ij ordinis, studio eloquerellis in Sapientia a Tacito in mustes tu ingricola, & Seneca liv. sic de

Benef. multum celebrato, ex matre Julia Procilla rarae castitato matrona , Forisuli j nascitur.

AN. L XIX. cum , oeciso Galba, Otho & Vitellius pro rerum summa acriter decertarent , Vitelliani pro quibus stabat Provincia, praecipuum copiarum praesidium in Oppidum Forojuliense miserunt , ne vacuo mari classis Othonis acceleraret. Silo illic5 Valerius Paulinus Civis Forojuliensis & Galliae Narbonensis Procurator. ejurato Vitellianorum sacramento . se suos ue Vespasiano addicit, Urbem patriam occupat,iubi claustra maris praesidio tuebatur, & qua sua, qua populatium industria, oram maritimam in suas partes trahit. VALENs Vitelliani exercitus Praefectus a Val. Paulino in Insulis Stoechadibus opprimitur, exindeque cuncta ad Vespasiani victoris opes transeunt, complanata illi, utique 1 nostris ad Imperium via. V EsPAsi ANi Principatu , nobilibus aedificiis, sed Amphiteatro praecipue Civitas decorata passim traditur. IN et xx an. CXXXVIII. & CXClV. Classis Caesarea Fori-Julij adhuc consistebat sub Antoninis Impp. adeoque & Urbs florentissima dc summmo adhuc in pretio Romanis. IN TEst haec ipsa tempora fides toto orbe dudum diffusa depraedicata ab coaetaneis scriptoribus celebratur, Ecclesiaeque

tum In Il .ria, tum in seis, dic. constitutae observantur ex Irenaeo lib. L contra Haeres cap.III. Quod idipsum Tertullianus almersus udaeos, de Hispaniarum cunctia termino re Galliaram diversiae

natio bibus explicat, in iisque Christi nomen regnare rursus

testatur.

. U N O E si quae insigniores Ecclesiae,Forojuliensi conterminae etiam ante haec tempora Praesules aut Apostolicos, aut sub.

180쪽

ECCLESIAE FORO JULIENSIS. i s

pares prodant i eodem negotio parem fortunam eidem vindicabunt : ut pluribus momentis jam insinuatum est-AN. CCCXXU. in Concilio Nicaeno Provinciarum Ecclesiasticarum ordinata divisio , ex cujus praescripto Provinciae II. Narbonensis Metropoli suas Sedes attributas fuisse elicitur

ex Concilio Aquileiensita CCCLXXXI

PRAE su LEs jam tum Antipoli sedere coeperant. AN. CCCLXXIII. in locum decedentis Episcopi Foroj Iiensis , Canonico Cleri populique suffragio , subrogatur Acceptus vir Sanctissimus. AN. CCCLXXIV. IZA fui eius electio a Synodo Valentina I. reprobatur, quod se , etiam ex Christiana humilitate, capitalium criminum reum falso prodidisset. Sit 33Ec Tu M tum fuisse S. Quillinium credere nil hactenus

vetat

S. Leontius patria Nemausensis in Clero Forojuliensi vitae morumque sanctitate celeber. Tngo oostus fundata in Galli is Coenobiorum sancta araque egregia disciplina , peculiare Monachorum Sodalitium constituit in Stoechadibus Insulis, ubi maxima vitae laude floret. Cinc A an. CCCCVII Joannes Cassianus patriam Provineiam repetit , Leporium prava Sentientem admonet, quem etiam in errore pervicacem Proculus Massiliensis & Quillinius Forojuliensis e Provincia pessunt. Isque cum in Africam tran- fretasset & a S. Augustino dedoctus esset,. per literas Catholice sentientes suis Episcopis reconciliatur. ANNO circiter CCCCIN S. Leontius Forojuliensis Episcopus

creatur.

S. Honoratus ex Orientali sua peregrinatione redux Leontii antiqua necessitudine illectus Forum suli j concedit :& in hae Dioecesi, caporo se primum , Lirini deinde Monasterium toto Orbe celebratissimum instituit..T L

SEARCH

MENU NAVIGATION