Glandularum quarundam, nuper detectarum, ductuumque earum excretoriorum, descriptio, cum figuris: cu

발행: 1702년

분량: 86페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

81쪽

88. n.

82쪽

Qtranquam tenuitati nostrae indulgeri venia &potuit & debuit,si supra memoratis beneficiis,quibus

ex nimia sua abundantia me onerat Professor, nihil omnino retulissem. Quoniam tamen,per quos profeceris fateri, ingenui,& quae possis retribuere, grati hominis est, utroque officio pro supellectit is nostrae ratione paucis hisce pagellis defungi conatus sum. Et quoniam esse Professori indolem lingularem qui.

dem, at in quibusdam non poenitendam adverterim, modo cultura de castigatio tempestive adhibeantur, quae eum ad frugem non malam tandem perductura videntur ita exponam, ut si me pro amico, inter sinceros habeat, sin pro adversario. inter ingenuOS. Cum ergo Sors eum Anatomiam profiteri coegerit, in quam olim electio propria impegerit, &sato praecipitante eam Artem prius doceat, quam didicerit, quod unicum superest huic malo remedium, indigitabo. Prius ergo fastum ponat, &ea discere non poeniteat quae ignorare pudeat. Huic rei ne asymbolus essem, praecedentem Catalogum dedi, in quo ut in Speculo septingentos conspiciat errores & omissiones, & qui corigantur, quos ut serio meditetur e re sua esse comperiet. Nam qui errorem defendit, eum ingeminat, qui agnO-

83쪽

scit, pene delet. Quo autem in futurum ab Ha-jusmodi delictis caveat, occasionem amplissimam praebet opportuna Celeberrimi Frederici Ruischii vicinia, quam si amplectatur, & se praeceptis &monitis ejus fideliter erudiendum tradat, spem de

se faciet fore tandem aliquando, ut sub , tanto magistro in secandis Cadaveribus exercitatus, &in Tabulis aliorum Anatomicis explicandis monitus & instructus, rei Anatomicae non omnino imperitus haud absurdas habeat ad Tyrones Praele

Hoc autem ut sibi semper praecipuum ducar, imprimis moneo; nequid edat in posterum inconsulto praedicto Viro Clarissimo, cujus in rebus Anatomicis spectata fides & Peritia errorum nubem dissipet & sagax Industria contra probrosam omissionum turbam praecaveat. Siquid enim Sisam merdum Scrinia, seu alterius cujuspiam suppeditant, id rectius & perfectius explicare, quam olim solitus est, cum minore famae jactura discet Professor, quam si pro more hallucinetur. Et si Authoris veri nomen inscribendo reticere dedignetur, non minus sibi honoris accedet ingenuitaus laude,quam

ipsi operi pretii ex Authoris cujusvis alterius celebritate.

84쪽

Sin Professori posthac ab alienis ad sua divertere

lubeat magis, id sibi sacrum habeat, Oportet, ne citationes aut ejusmodi quicquam scribat, quoquenquam lacessat aut provocet. Quippe Artis Periti ab Imperitis reprehendi aegre ferunt, & pro injustis calumniis justa opprobria retorquere solent, quod hactenus Prosessori damno fuit. Id etiam ut obiter moneam, sunt qui eum Belgice scripturum rectius arbitrantur. Frifciani enim Cultores, eum continuo alternis quibusq; lineis fuste dedolari, haud aequis accipiunt animis, & se

mutuum reddituros minitantur.

Sin latine scribendi consilium sit irrevocabile, ut stylum subjecto aptaret, ei lubenter author essem, neque ut Poeta historiam philosophicam aggredi atur. Nam quae vere & libere philosophantem sola decet, simplex & incomposita oratio a Poesos genio maxime abhorret, quae artificiose productis ambagibus, fictisque Metaphoris gaudens in perpetua sere Hyperbola versatur. Hac labe tactum Professori Cerebrum dudum observavi, Mipsa styli Leucophlegmatia eum repetito Hedeboro indigere deprehendi. Sin inveterata & insanabilis non sit hae loquendi cacbexia, quae ad sanitatem

videtur

85쪽

videtur ductura, methodum praescribam. Impria mis omne cum Poetis commercium studiose evitet. Ex iis enim perperam intellectis inepta aemulatione Magniloquentiae hoc vitium contraxit, ut sine Hyperbola ne levissimum & vulgatissimum quicquam effutire queat. Hinc ex materiae vilitate perit gratia poetica, ex sermonis apparatu dc tumore fides de simplicitas philosophica. Deinderem magis quam Verba curare velim, dc de ornatu quam de veritate narrationis minus solicitum esse, dc prae caeteris cavere ne res humiles do vulgares sublimi do fastigiata oratione elevare laboret. Aliud etiam Prosessori vitio vertitur, quod te nimiis celebret praeconiis, dc inventa ubique crepet, quae nusquam apparent, cum alia eorum sint figmenta errore prognata, alia dudum Anatomicis familiaria dc soli Professori pro novis habita. Hoc autem malum ex parte sublatum erit, cum Vaniloquentiam primum dedidicerit, dc tam de aliis honeste loqui, quam de se modeste sentire inceperit, neque se cum sagendo, Harvaeo, cartesio, mylio A tono, prius collocarit, quam alii eum tali consessu dignum judicarim. Caeteram quod attinet curatiociem eam ex bonorum librorum lectura diligenti facile assequetur. Nam ubi, quid ab aliis sit factum, didicerit probe, quid a se sit faciendum, . haud difficulter cognoscet. De-

86쪽

Denique si se doctis & fidelibus praeceptoribus

tradat Anatomia Grammatica, dc Morali erudiendum ; donec & se & alios & artes melius norit,& a scribendis libris abstineat, donec eos attigeritannos, in quibus Prudentia ardorem restinguat juvenilem, spes erit eum tandem ad sanam mentem perductum iri, crepundia abjecturum, & se ut ingenuum, sobrium, & literarum non omnino rudem decet, gesturum. De quo nemo amicorum

magis serio & cordate illi gratulabitur, quam Ego.

SEARCH

MENU NAVIGATION