Glandularum quarundam, nuper detectarum, ductuumque earum excretoriorum, descriptio, cum figuris: cu

발행: 1702년

분량: 86페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

51쪽

ibit iusicius: fac videam, quid praestiteris versione veri mei Anatomici in Linguam Anglicanam: sunt qui nomen

meum, Vix toto in Polumine in veniri GP alia, iuix credenda abs te perpetrata, persuadere mihi conaritur ;verum ego se qui garrulitate famae, in idia delatorum, nec malevolis Deudocriticorum artisiciis, jeduci me bonorificenti sono de aequitatis tramite passus fui, inaudita neque parte altera, aliquid statui unquam, tacebo uisquedum quid de labore meo ab te ac una sit, viderim ipse Mitte itaque quantoc us mihi quarto hoc urgeo in integrum, sed incompactum editionis tuae exemplar; cum itidem singulis septimanis, ad minimum bis, tibi Har- vicum curru ad navim, vulgo hel paquet boot) hoc devehendi nascatur opportunitas, nullus dubito, quiuquatuordecim dierum spatio, meum impleveris votum; sa minus, conquerar de illata in me injuria publice: ipsi autem praedictae navis magostro, mox ubi appulerit, cum expensis solvet exemplar, vir Consularis, qui bi cenaγibus praeest, Brielae, Dominus Jacobus vander

Poel: s vero An elodami, aut hic Lugduni, istam

mois persolutionem, velim jubeas erogatos habebis nummos, meque ad quodvis homnum oscium Dabam Lugd. m Bati v γ

52쪽

Quaeso, honorifilenti me Domine Domine Professor, ne hominem tam curtae supelleretis obruas norificabilitudinitatibus. Hoc autem mihi quam auspicato evenit, singularem hanc Professoris humanitatem minime fuisse durabilem Quippe, si promissam quatuordecim dierum patientiam praestitisset, me contra memet ipsium forsan in partes suas pellexisset accepti honoris gratia. At hoc me metu liberavit, quippe impatiens, fideique datae immemor ne totum quidem triduum expectat, quin die decimo sexto literis Huttonio datis reservescit aestus, qui mox detumuisse videbatur. In his me solito tumore, & fastu Plagii in-P. 7. cusare coram Eruditorum tribunali, &infaustis nescio quibus) carminibus fascinare minitatur. Has insequuntur aliae Belgice scriptae de ab ipso Bidloo traduetae P. 8, 9. . a Bibliopola Amstelodamen si Londi nensibus, quarum summa haec est. Querela professoris, quod nomen ejus in fronte libri nostri non prostaret. Querela ipsius Boom, quod Bibliopolae nostri consilium suum illi non viperuissent novam per me moliendi Anatomiam Tabulis istis accommodandam, unde illi spem lucri ex libro Bidloano ulterioris praeripuissent - Venditione ejusdem hoc modo obstructa. His addit, Professorem

53쪽

Prositarem me graviter increpare, quod Tabulas addiderim suis novas seu, ut ipse vult, suas novis onerassem nec literis suis respondei im.

Horum omnium reddetur ratio, cujus mox pudeat Professorem, es dici potuisse, non potuisse refelli. Quippe cum ut dictum est ex unanimi eruditorum in Anglia suffragio didicissent Bibliopolae Smith & Ualsord, Tabulas Anatomicas Bidloi dictas) nitidas esse & elegantes, paucisque

exceptis graphice delineatas, descriptionem vero Bidloi propriam imperfectam & obscuram esse, mendisque & erroribus scatere, consilium ineunt de redimendo a Bibliopola Amstelodamensi certo

exemplarium numero, Pro quibus cum inter eos convenisset, mecum agunt nostri de explicatione nova construenda sermone Vernaculo. Cum autem observarent Tabulas magni passim aestimari, .

quae vero Bidloi propria erat, descriptionem domi, dc foras sordescere, ne istam eandem Anglice redderem disertis verbis cavebant, sed ut de novo ex autopsia Anatomica ordirer, addita conditione, quo facilius me flecti permitterem, quicquid omissum, aut erratum in ipsis Tabulis observarem, meipso indicante, & corrigente ad vivum delineatum, & aere incisum iri, nequid deesset, quo opus omnibus numeris absolutum redderetur. Hinc

prodiit

54쪽

prodiit Appendix noster continens novem Tabulas, quas Bidlous opus suum onerare dicit, quod errores ejus corrigendo detegant, quasque ideo omissas maluit. 7 Pomm autem dc Iconem Bidloi pugina

Epigraphica interdixere Bibliopolae, ne ejus haberetur explicatio nostra, & sumptus periclitaretur.

Vili adeo pendebantur hic labores ejus proprii.

Ne autem in laedendo aequo promptior Viderer, rationem hanc Bibliopolarum subiicere malui, quam proVocanti Professori gravius Cuicquam &invidiosum aperire. Quum igitur in praecedente epistola, quam secundam ab eo acceperam, acrius instaret, ut exemplar libri nostri ad se transmitteretur, quartumque se hoc urgere dicit, cujus nunc primum ad me devenit notitia, Bibliopolas convenio, qui mihi retulerunt, se misisse exemplar unum Henrico Boom, quod eum Bidloo traditu Ium, ratum duxi; quod evenit. Dehinc Bidio oliteras dedi, in quibus operis rationem, additiones, Ec sententiarum nostrarum in multis diversitatem, summatim paucis & modeste exposui. Hanc etiam Epistolam in suam transtulit Clo P. 1 O, 11. acam, dc imprimi curavit, sed adeo

immutatam, ut pro mea vix agnoscere audeam. Immutata autem, ut est, me satis vindicat ab illius injuriis, & calumniis. Quippe,

quas

55쪽

quas occupant, Paginae duae, solae sunt per totum libellum, quae modesti & ingenui hominis esse

videntur, caeterae insulsi dc arrogantis manifesta. produnt indicia. Quod autem de diversi coloris atramento, dc alterius manu quinquaginta correctionibus addit, id omne fide Bidloana commentus est . cui facile est, apud mihi ignotos alterius manum nostrae subrogare. Cur autem priori, quam acceperam, epistolae non responderim, scire si expetas, curiose Lector, quoniam inibi auxilium promittit suum, & inventa crepat; id non factum est, quia dolo malo mecum agi sentirem, dc sero promitti, quae dudum a me praestita cognoverit a cura Huttonii, nisi quaedam ridicula, quae ipse janetanter interserit. Hoc autem artificio speraverat, ut sibi deberi viderentur, quaecunque ipse addiderim. Cum autem

aliter occupatus inanibus altercationibus non vacarem, commercium negligere decrevi, quod necessario in litem desiturum praeviderem. Quippe me cautum fecerat Clarissimi Ruyschii indigni; excepti modis fatum, dc monuerat quam facile moveatur bilis homini supercilioso, de turbulento. At cum tandem provocatus saepius ut ipse ait) modeste responderim, aestuat ira humanissimus G Pro-

56쪽

Prositar, amplius apud se non est. At quare . opus meum deprehendit Stultitia, Ignorantia, Barbarie, Ineptiis, & Erroribus abstardis refertum, ejus autem nomen non praefigitur, ipsum Rutho- rem non agnosco. Vide, Lector, quam mihi sit

propitius Vir celeberrimus. Nullus errorum meorum tam absurdus quem non adoptaret, nullus

laborum meorum tam sutilis, quem pro sua in me benevolentia sibi non ascisceret. Imo prae excessii Urbanitatis & Benevolentiae mihi irascitur, excandescit, & pene rabidus fit, quod eum tantum virum, tantae Eruditionis, tam purae Latinitatis nolim injuste Patronum Stultitiae, Ignorantiae, &Barbariei meae. Qui malim convitia & imprecationes Prosessoris sustinere, vocari Tenebrio, Harpyia, c. & Cruci aliisque Tormen- mentis damnari, quae Viri Clarissimi intemperatus erga me meaque luggerit amor, quam ut ipsium

in se recipere sustineam, quicquid Ego Impudentia, Fraude, dc Latrociniis deliquerim. O Prosessorem vere Christianum i qui aliorum demerita in se suscipere tam solicite ambit. At

forsan ficta haec erga nos Pietas. Forsan non adeo sordebant illi labores nostri,ac ein vult videri. Forsan

57쪽

Forsan etiam propter lucrum imminutum, propter errores & omissiones suos pIusquam septingentos calamo literulis modeste notatos, propter Inventorum dc Appendicis non suorum ei non ultro oblatorum Famam & Opus nostrum mordet,& lacerat, nec tantum propter locum in Pagella

Epigraphica sibi denegatum, quum ipsum librum

contemptui habeat, adeo enormiter saevit & insanit.

At de his, ut ut sint, Lectori liberum permittimus, dc integrum judicium. Quod autem inserit, de pacto inter Bibliopolassuum & nostros violato, id omne a re nostra alienum omnino est. At hic obiter non inopportunum duxi lectorem monere, Viros hos esse probos, eosque serio as serere, aliam sibi injectam conditionem non esse, nisi de pretio Tabularum,& non edenda Explicatione ulla Sermone Latino aut Gallico, in quibus se fidem liberasse merito aiunt. An vero quicquam instituti sui Henrico Boom suboleret, se quidem nescire, at magni sua interfuisse, ne Versionem operis Bidloani molirentur, quae totis & Tabularum & Impressionis sumptibus damno futura fuerat. Quippe adeo universalis hic Linguae Latinae peritia, quod, nisi displicuisset Bidloi labor, supervacaneum fuisset, eum in linguam nostram tranSserre.

G 1 Exposui

58쪽

Exposui tandem simpliciter tibi totam operis nostri rationem & consilium tam Bibliopolae, quam nostrum. Tibi causam deferimus nostram, Lector Benevole, tibi dijudicandum relinquimus, quis nostium justitis Planii insimuletur. Bielousne, uui alienas edidit Tabulas pro suis ne semel cuidem prolato Authoris nomine, cum explicatione inepta quae suas non csse evidenter demonstrat ;impossibile enim est ut non perfecte intelligeret, quas ipse designasset Tabulas ; an Ego, qui nunquam eas mihi asseruerim, dc tam Bidloi ut Tabularum centum & quinq; priorum editoris & ipsius operis Bidloani frequentius meminerim tam in Praefatione, quam in ipso opere nostro, &,quae mea erat, Explicationem Anglicanam illi tantum non inscriberem. Siquis autem de harum rerum veritate adhuc dubitet, conserat, Velim, utrumque opus, Bidloanum & nostrum, & nullo se extricabit

negotio.

Quae sequuntur Animadversiones Criticae Bidloi in opus nostrum, ejusdem sunt cum ipso ipsius opere caeteroque libello hoc farinae, Ineptiarum scilicet & Errorum fastuosa, & prolixa farrago. in qua specimen Frontis, Ingenii re Peritiae Ana. tomicae limul ostendit. Has ideo silentio & con

temptu

59쪽

temptu merito excepissem, nisi sorte Cathedrae Lemensi parum detulisse viderer, si vel Halluci nationes & Absurditates Professioris sui eo usque despectui haberem. Illustri ergo Academiae acceptum referat, quod eum ulteriori refutatione digner, quam tamen paucis ita absolvam, ut agnoscat quilibet, qualis Vis sit. Postquam jam per paginas 37 integras pene defremuisset, & se, qua est modestia, in eadem cum VERULAMIO, BOYLIO, NEUTONO, GASSENDO classe humiliter collocesset, ad opus

tandem se accingit. Ne autem a Mendacio proxime & immediate inciperet, eorum quae ipse in Tabulas ejus i , 2, dc 3. ad Verterim, in paginas a 4, & 27. seriei sorsan non rumpendae ergo) rejicit ; a quibus tamen propter eandem causam ipsemet initium sumam. Hic iterum occasionem mihi subministrat Celeberrimus Professor gratulandi sibi, tam de Ingenio, quam de Ingenuitate, ut qui scelicisiimus sit inven. tot flosculi istius Rhetorici, qui tam belle . . tinnit,0nus 'O, . Velim quidem,uti Repertores terrae alicujus incognitae solent, ut in rei meis moriam nomen de nomine fingat. Quod autem

dicit, Primam figuram Tob. I. quam mox hasce

60쪽

daas vocat publicari extare in libro cui titulus

ANATOMIA PER USO ET INTELLIGEN TA DEL DISEGNO, &c. PRAEPARATA SUiCADAVERI, DAL DOTTOR BERNARDINO GENGA, REGIO AN ATOMICO, &c.

Id omne fide silouna cictum est, nec alia indiget Iesutatione, quam ut conseratur iste Liber cum Appendice nostro, dc si cuipiam ita lubeat) uterq; cum Archetypo memorato qui apud me domi est. Quod autem addit de regulis proportionis corporum delineandorum ab eodem & ALBERTO Du

R EO, LEONARDO DE VINCI, L P. LO MAZZO MEDlOLANENSI, &c. id mihi in

honorem, nisi ab hoc homine, dictum duxerim, quanquam mihi nondum constat, an quicquam nobis coincidat. Tab. IV. a qua obserVationes suas criticas orditur, Stratorum seu Laminularum Cuticula existentiam ne sat, quas quilibet pharmacopola Servulus, qui Ve sicam Epis pastico excitatam vel semel secuerit, demonstrare potuit, & Loculos Membranaceos, quos ostendere ne Anatomiam quidem Lanioniam superat, & quodlibet Macellum aspectui quotidie palam exhibet in Vitulis aliisque animalibus. O E fregitim Anatomicum J O Professorem celeberrimum' qui ne Limen quidem anatomia salutaverit rudium

SEARCH

MENU NAVIGATION