장음표시 사용
61쪽
pharmacopolarum dc Lauiorum ministris pueris fas miliare. Haec autem documento est e post uni, quanta ab hoc homine Miracula, qualia inventa expectanda sunt. At ne aliter de eo concipias, Lector Ingenue, ac est, Tab. V. Fig. i. pergit sui specimen osten. dere, & queritur me explicate Literas E E os Frontis cir Bregmatis, quas ille Expansionem Peristi denotare, erroris sui tenax asserit; quum tamen Fertostii illic nihil compareat, nec quicquam aliud nisi Os Frontis G Breginatis denudatum. Huic Figurae unicam addideram Literulam, scit. I, quae Arteriolam dc 7 ervi ramulum e Cranio exeuntes in Minculum Frontalem designat quorum utriusque, quanquam luculenter in Figura expressi notitia illum fugerat; quaeque me ideo solum notasse dicit, ut de Aneurismate in ea parte dicendi mihi feret occasio, quasi Arteria & Nervus iste notatu alias indigni essent. At se fallit Prosessor, nec Aneu-rismatis solius gratia, sed & propter se notata sunt haec Vascula, ut ejus omissiones supplerem, quanquam nec Λneurisma istud, ut Casum, qui neq; familiaris, neque contemnendus es fiet, memoratu indignum duxerim.
62쪽
In Figura ejusdem Tabulae et . quatuor etiam Literas adnotavi, quarum priores duas Dura Matris V a sanguifera E, & Durae Matris partem Suturae Coronali contiguam F absque censura transit. At tertiam G G, quae Venas Cerebri in Duplicatura Piae Matris, antequam Sinum Longitudinalem ingrediantur, ostendit, graviter reprehendit, afferens Venas in Orebro proprie loquendo non dari, quanquam haec Figura eas Venas optime exprimit, & iisdem exprimendis peculiariter designari videtur. Sin Professori contigerit Cerebrum sine Venis, id monstrum ei non invideo, de caeteris omnibus securus ea Venas habere. Quod autem margines Cranui H Hnotaverim, id ei superfluum Videtur, quanquam ipsemet VI Fig. i. Tab. VII. Fig. i. dc 1. dc Tab. IX. Fig. 3. idem faciat. In his vero perspicuitatis gratia, & perplexitatis vitandae ergo diversas partes iisdem literulis notavit, ut in Tub. VlI. Fig. a. ubi E E designat Margines Cranii, & ipsum
Quod autem Tab. VI. me res aliter ab ipso ex. plicasse queritur, id temere dc inconsulto factum non est, quippe idem factitare saepius, imo ubiq; fere coactus sum. At hic quidem, sicubi alias, non absque necessitate factum est. Hic enim ma.
63쪽
sella prodit indicia se non intellexisse Tabulas, quas
vocat suas. Quippe Cerebellum dura Matre Pelatum, quod ego I notavi, non agnoscit, sed pro duplicaturae durae Matris parte aliqua erranter accipit, Ela exeuntem e Foramine magno 0O 0ccipitis Medullam ob longatam, quanquam in ista Tabula graphice delineatam & a me Litera H notatam eo loci apparere denegat. Quos errores monitus non corrigit, sive id ex Fastu, sive ex alia causa, quae illum a peccato excuset,contingat, nisi forsan densae Soli natalis nebulae oculorum & mentis aciem Profestari
Fig. 3. me reprehendit, quod quae ille rufa sanguifera nuncupaverat, in sinum patentia, Ipse Henus Cerebri priusquam Sinum intrent explicem. Quod si mihi deesset hujus rei ratio satis firma, Ipse mihi strenuam suppeditat Prosestar in suis ad Tabulam praecedentem notis. Cum enim hic loci vocabulo communi utitur: scit. Rufa sanguifera de Arteriis solis intelligendus est: ; Venus enim Cerebro negat. Sin nunquam negasset, rei te ego Venas dixissem, ad tollendam vocis ambiguitatem, quae indifferenter pro Arteriis, squar in si num nullae hiant) aut Venis accipi posset atque
ita Tyrones in errorem ducere. Quae sequuntur ejusdem Tabulae Figurae tres a Natura prorsus ali-H enae,
64쪽
enae, easque ideo totas cum explicandi munere Bi2AO soli in posterum permittemus. Pergit autem me reprehendere, & ait; Septima Tabula duas complectitur Figuras, quarum primae literas G ω H conjungit ; et si prior, matre dura aperta, cerebelli faciem ; altera limbum ejus, medulia oblongatae
viam praebentem ad in eriora, delineat, vertitque. Hic sibi reclamantem Professorem audire est, & errores proprios corrigere satagentem, absque tamen nota quacunque censoria pro ea qua Celeberrimum Professorem colit indulgentia. In priore enim ex plicatione asserit G Cerebelli latus alterum Dura Matre velatum ostendere; in hac autem Duram Matrem apertam esse ad G usque ad limbum H. In utraque autem crasse hallucinatur, adeo Professori humanum est errare. Cerebrum enim in hac figura anterius reclinatum satis non est ut appareat Limbus, neque ipse eo usque procedit, ut Medullam oblongatam attingat, sed superius desinit, antequam Processus Cerebelli Medulla res Caudici Medullari committantur. Quod autem mihi exprobret, me in explicandis literis III il
lum non sequi, id mihi in honorem duco. Quippe ubi errandi locus non dabatur, ille subjectum extendit, & pro Murrinibuι Us 0ccipitis, quae solae hic apparent, totum supponit cranium, ut
65쪽
etiam ineptiendi daretur. Quas ergo ille simplici I Dissecti cranii partes vocat, ego pro Marginibus ossis Occipitis triplici literula notavi, ut ad exhibitae
partis descriptionem propius accederem, quam per vocabula ejus generalia & ambigua. Ne autem aliquando non errasse Videatur, succenset mihi, quod Cere bellum anterius versius
Sellum Turcicum reclinari dixerim, quod ille in situ
naturali capite iuveris expressum amrmasset, & ne hoc non sussiciat ad demonstrandam Peritiam suam Anatomicam, dc cum his Figuris, quas pro suis vendicat familiaritatem peculiarem, Processum Cerebelli Permi Ormem luculenter expressum, & a
me literula b) notatum, eo loco Uisibilem esse negat. Obsecro tamen, Egregie Professor, ne te vidisse nega, literulam designantem vidisti, partem designatam literula vigesies majorem dc nitidius excusam teipso Schema exhibente non vides. Cave
oculos hebetudinis incuses, nequis inde intellectum ejusdem redarguat. Quin potius rejicis ad nugas istas Pictorias, Nervos Octavi, Noni, Decimi,& Accessorii Paris, quas ad Operis elegantiam tibi inobservatas addidit Pictor. An vero tibi
persuasum habes, Nervorum parium trium origines, cum Accessorio & caeteris partibus in illa Figura expressis nugas esse omnino negligendas prae H a tua
66쪽
tua inani praefatiuncula, quod tam sortiter queraris me istas notasse, hanc autem praetermisiste 3 Atqui ideo hanc & hujusmodi omnes ex consulto praetermisi, quod tuas esse agnoverim, & solas praeter errores in hoc opeie tuas dici posse ; dc institutum erat nostrum Figuras explicare, quod conatu tuo non obstante de siderabatur, non ineptias tuas per omnia persequi. Cur autem me ad Praefatiunculam revoces, non liquet, nisi ut advertam te Oratorem aeque infelicem esse ac natomicum, &ubique extra locum desipere. Tab. VIII. Fig. i. Quod notaverim sub litera C deesse Sinum Falcis inferiorem, Bilis ei turget, quanquam & ipse idem fassus est. Deesse tamen revera aliquando Subjectis humanis Sinum istum innuit; quali quidem mihi nunquam viso si sius e ta fides ejus habeatur mihi, qui & experientiam & peritiam Anatomicam ad hujusmodi observationes faciendas non injuria in illo requiro, Lectori mirum
non videbitur. Ineptas ad caeteras figuras cavillationes usque ad quin am, non moror, utpote quae
nisi questum puerilem & injustum nihil continent. Hic autem excandescit, quasi inventum ejus, in quo gloriatur, supprimerem,inVide occultis noetiam ejus, de tertia Orebri Membrana, descriptionem. Quot mihi occasiones subministrat facundissimus, simul dc
67쪽
& sagacissimus Professor gratulandi sibi tam de In
ventorum scelicitate, quam de Sermonis puritate& nitore. Hic nos invitat, ut olim Faecialis ad ludos Seculares, ad videndam Membranam, quam nemo mortalium Vidit unquam, neq; visurus est ;& descriptionem de Membrana, tali elegantia concinnatam, qualem Priscianus agnovit nunquam, neque agniturus eae Liceat autem, pace Viri Doctissimi, profiteri ingenue, me illi neque In ventum neque Latinitatem quam curta cunque mihi sit supellex, invidere, cum utrumque sui proprium sit, & nuspiam nisi in Cerebro & Operibus Professoris existat. An vero hebescant grandiloqui hujus Homunculi oculi an Intellectus, quod monitus non agnoscat Duram Matrem, tam graphice in hac Figura delineatam super Cerebellum, Lectori aequo dijudicandum relinquimus In Tab. IX. Fig. r. multa sunt a Natura non parum abhorrentia, quae tamen omnia Bidlous pro suo more typum naturalem ad ani sim aemulari dicit. Neque enim notantur Frotuberantia duae albae hiaut non bene expressae, quanquam in molem istae excreverint portentosam. Ipium etiam Infundibulum E adhuc magis vitioae exprimitur, & justam mensuram non minus excedit. Nerpos autem 0lfustylos RQ S ut corpora calindrica exhibet haec Figuras
68쪽
pigura, qui tamen 'Plani semper reperiuntur in Subjecto humano, & ad Basin latiores. Arteri arum item Vertebralium dc Carolidum Rami coeuntes P P P in figura realibus ampliores pinguntur. Ut tamen errores hujusmodi caeteros tacea.
mus, quos, ne iniqui simus, Bidloi non esse L. tendum est ; quippe cui ne visi quidem fuerint ι
rerum suarum plusquam satagit Professor. Tantas enim inter Nervos turbas concivere ejus explicationes, quantas haud quisquam facile componet. Nomina, Munera, Numerum, Si tum, confudit, auxit, mutavit. Vix quicquam suo loco, nomine, aut officio fruitur. Praeter decem Nervorum paria intra Cranium oriunda, altera duo super- foetavit paria, & intra Cranium duodecim paria numerat, inter quae par Intercostate Octavum sortitur locum, de quo in Basi Orebri inVento, iterum Professori gratulor, nec Inventionis scelicitatem aut honorem illi invideo. Ne autem Professori Celeberrimo injurius esse videar, quod utcunque lacessitus studiose semper evitavi, ingenue fateor &hos errores non omnes tam ejus propriOS, quam Designatoris aut Delineatoris esse, qui praeter naturam plures, quam e Basi Orebri revera oriuntur, nervos apposuerat Iconi. Quem explicaturus
Vir Doctissimus, cum non satis perspectum haberet hoc figurae vitium, illique incumberet quae alibi
69쪽
alibi omiserat reddere, neque tamen extemplo occurrerent tot nervorum illustritum Nomina, quot
in Figura distinetis imagines, nequid ignorasse videretur, in auxilium accersit Truncum Nervo. rum Intercostalem, quo digniorem nullum inveniret, qui immediate e Cerebro duceret originem, duceret necne. Husdem Tabulae Fig. r. ad F
delineatur Vena, qualem ipsemet eo loci e Cranio exeuntem plus semel observavi) quam ille pro
nervis Olfactoriis agnoscit, notatque in explicatione sua Latina. In hunc errorem, qui explicantis proprius erat, adverteram, non quod illi ignorantiam exprobrarem suam, quamvis crassam do reprehensione dignam, sed ut Tyrones ab errore revocarem, quo ille duceret. Ille vero, levissimam reprehensionis umbram indignatus, neque linguam Anglicanam satis callens, errorem sustinendo Constantiae laudem ambit. Unde ex duplici errore Anatomico, dc Grammatico nascitur Apologia plus satis ridicula. Verba ipsius sunt, pag. 2 o. Fig. r. ad literam F, ait, me vasa janguifera notare
cicula depressos, in transitu tantum demonstrem de que iis langui feris, ne γerbulum quidem proferam. Atqui hoc ipsum erat, quod notaveram ; Vas Sanguiferum ibi expressum erat, cui in explicatione 1uffecerat Professor Nervos Olfactorios, qui neq;
70쪽
eo loci, neque ea facie utrunque depressi unquam
apparuerunt. Hic autem Sermonis Anglicani Ba tavo ignostenda videtur Ignorantia, Anatomiae Professori ejus Artis haudquaquam. At nequa desit Peritiae hujus inscrutabilis exemplum aliquod illustre, errore forsan pictorio, ni ille suum malit, F . 3.) litera O a sinistra in Nervum septimae Conjugationis locatur, eadem a dextra Nervum quinti paris occupat. Pro sua tamen humanitate nullum hic admissum errorem, nullum discrimen advertit
inclytus Professor, sed utrumque O O Nervos Auditorios explicat. Forsan & Par quintum pro Auditorio habet. In Tabula decima Clementiae specimen exhibet,& in me nihil regerit, forte gratiam relaturus, quod in illa Tabula eum non ultra duodecies castigaverim. Eandem etiam undecimae porrecturus erat gratiam, cum forte occurreret 2 ilvis& fi luia luchomalis mentio, unde subito excandescit Prosessor, cui semper invisium Chirurgicum quodcunque. Hic etiam pro more suo Persidium 1eu inscitiam meam increpat Humanissimus simul& Eruditissimus Professor. Quam tamen opprobrii tam gravis occasionem dederim, mihi non satis liquet, perple am adeo accusationem suam