장음표시 사용
181쪽
nec immerito praestat laudatus chisetius, nil esse in istis Acaunensium Passionis actis, quod Eucherii stili nitorem, atque elegantiam non spiret.
Sed haud scio an idem judicium vir doctus
institueret, de quadam Etichem, nuper a Theoph. Rainaudo prolata epistola , qua Philoni compresbytero scribit, ut ex hortetur Maximum Abbatem Insulae Barbarae manere in Monasterio, a quo meditabatur discedere ; quod multi propter metum gentium oblationes substraxissent, quas , pro Dei intuitu , dare consueverant.
Unde postquam pias largitiones suas promisit, subjungit: hoc tantum specialius peto ab imo
fratre nostro Maximo, ut domum pensilem quam jussimus fieri nobis praeparet . membranas. Suia si Deus annuit, Euadragesimam in insiti cum ipse terere dyse
ponimus, ut quod corpium est pariter reυιdentes expodiamus. Interim trecentos mossios annonae, o c. Ita
epistola nuper inventa, in qua forsan G, Ferius & alii Eucheriani sermonis limam desiderarent. Sed praeterquam quod istiusmodi fami liares epistolet quae, data qualibet occasione dictantur, hanc diligentiam non postulant; saepe saepius etiam a Notariis perscribuntur , quibus ipsi , auctoris mente servata , stilum
Linum, ut moris est, impartiunt.
Quidquid sit ergo de sermonis elegantia, totus denuo Eucherii fervor ac spiritus, mirum in modum heic irradiant, de quibus an- Dissiliam by Coo Ie
182쪽
re quam plura perscrutemur ne suspicio ite istud epistolii ad junioris Eucherii οι- τανυ posse conducere) monere juverit , ipsi duos
insignes characteres assi xos esse , qui scriptiunculam Eucherio seniori de unico inlibatam serveat. Nam I. Maximus Abbas cujus causa scribitur ad Philonem, Discipulus fuit S. Mamrini Turon. teste Gregorio, qui ejus vitam in m. rinliteras misit, ex fide vetustioris quam legerat, versibus. conscriptς. Cum vero Martinus obierit anno CCCC. ut aIibi certa chronologia deduximus) rech e omnino potuit Maximus post annos circiter XXXV. dum jam Lugduni praeerat Eucherius , & ille apud Insulam adti- suam degeret, cum illius temporis Episcopis conversari, non autem cum altero Eucherio , qui nonnisi post annos fere centum, seu an . DXX. eam Cathedram occupassie traderetur. II. Metus gentium ob quem Insulam deserere cogitabat Maximus , non incidit in istius VI. saeculi memorata tempora , quibus . pars illa Galliarum ab hoc metu immunis erat; cum econtra ab an . CCCCXXXIV. usque ad LIV. quos Lugduni transegit Eucherius , quaqua patebant Galliae , Gothorum , Hunnorum, Burgundionum, aliarumque barbararum gentium patulas incursiones aut metuerent , aut experirentur. Ob eas autem solum vertere
merito proposuerat Maximus, quod re pos-xea feciti
183쪽
His igitur duobus chron ologicis characteistibus epistolam ad Philonem ab Eucherro datam , ex omni parte cognoscimus. Sed iterum nobis compertus ibidem est priscus alumni Lirinens s assectus ac amor disciplinae : scilicet qui foveam & speluncas in Lirinensi tractu nuper incoluerat, nunc Lugduni postus , domum pensilem sibi parandam in alia curat Insula; ut in ea , quali alter in columna sua Stylides, hominum frequentiam & accessum eclinet, Quadragesima praecipue qua solensne Monachis erat interiora siremi Iecreta petere. Quod vitς PP. plurima exempla declarant.
Heic itaque Lirinum suam aut rursus invenit aut sibi e Unxit B. Antistes. Quam enim in Lirinensibus extollit vitae normam qua H- visis celtatis habitantes AZ3ptios Patres Galliis intulerant , eam, inquam , disciplinam, ipsi barbarae Insulae Monasterio impertivisse ultro conjici potest. Nam hanc vitae districtionem Insulanos illos Araricos tenuisse, probatis ex monimentis exploratam habemus. Confans etiam
Ecclesiae Lugdunens s traditio est Gilerio sanctam celebremque Reclusorum sumum institutionem initia debere : quorum , priusquam concluderentur , dedicationis, seu benedictionis ab Episcopo solemniter datς forma legitur ad Euc in veteribus Ecclesiae Collegiatae Sancti Pauli Lugdun. Ritualibus libris. Ab Eucherio M. igitur, hunc ritum , hanc vitaetrati
184쪽
nem fiuxisse Lugdunensium certa est Et merito sane : nam qui Lirimam tantis laudibus evehit, quod tales haberet inquilinos ;qui antrum & caveam sibi delegit inhabitandam, dum in hac Eremo privatus versaretur;
qui pensilem domum sibi parari jussit dum
Episcopus ageret: Qui, inquam , totidem titulis ac nominibus novum istud instuturum commendavit, dedicavit, invexit, dignus profecto esset, in quem ejus origo Conferretur. Quanto nunc magis uti princeps ac institutor tertii probatique Monachorum Reclusorum in Galliis ordinis agno lai debet, quando nobilissima totius Imperii Gallici Ecclesia eum talem existimat ac proclamat 3 Igitur ut Paulus
Anachoretarum , Antonius Coenobitarum : ξψς Honoratus utriusque vitae conlecrationis: ita hisum ori is Eucherius Reclusorum, ut aiunt, Parens demum ac propagator audire merebitur. In Gai liis enim hanc peculiarem institutionem storenter viguisse, innumera probant documenta , quorum plura Gregorius Turon. libris his ob servat & illustrat. Ceterum aliud est in hac epistola residuum, e quo aliquid ulterius in Eucherii gesta disquiramus. Quas enim in hoc secessu membranas parari sibi iubet Antistes, egregie perhibent, eum semper sui similem de jam ab incolatus Lirinensis temporibus , erudito otio
frui doctum, elegantissimas ingenii sui lucu-
185쪽
brationes in Eremo confecisse. Heic autem quod opere coeptum erat, cum Maximo paritet rc videre atque expedire postulat. Et si vero , quae fuerit opera illa tum carpta, satis ex allatis verbis determinari non possit, haud tamen absurde, mea quidem sententia, conjiceretur inter eos tractatus, quos in hac Insula recensere vel absolvere potuit Eucherius , nullum extitisse de quo magis consentaneum illi fuerit, cum S. Abbate maximo conferre, quam
illo., in quo alterius pii Catholicique Doctoris libros contrahere & emaculare sibi praeposuit. Hanc ego scriptionem intelligo & Eucherianis
omnino libenter accenseo, quam haud libens, quasi obtorto collo verbis implexis, Zc involutis eidem assignat, designatque Gennadius per Spitomen cyιorundam opusillorum Cassiani, inquit, lato tens sermone, Eucherius angusti verbi tramite resut it, .c. Quod sic exprimere maluit Gennadius, in eodem ac Cassianus luto haerens, quam fateri pudenter , Eucherium collationes ipsas contrahendo, suis eam naevisci erroribus perpurgasse. Hanc porro lucubrationem tum coeptam ex eo magis arbitramur, quod is Aquitanicus adversum Collatorem, eo circiter tempore disputare, imo cum publicis libris tanquam Pelagiani dogmatis fautorem traducere coeperit: quo Eucherius ad Ecclesiae Lugd. solium raptus, suae dc Catholicae fidei exponenda: egregiam occasio.
186쪽
nem nactus fuit, quam aliae causae mox tangendae necessariam illi fecerunt. Si ergo id
operae tum suscepit Eucli τιus, in ea sic brevian da & emaculanda opem & consilia Maximi desiderasse tanto proclivius conjectamus,quan to hie labor & dissicultatibus obnoxius, & invidiae plenus , diligentem exercitationem requirebat, quam ne in se totum duceret, sumiama Eutherii modestia prohibuisset: ubi praecipue obvii erant viri spiritualibus doctrinis eruditi, qualis erat Abbas Maximus, M. Martiani discipulus.
Praecipua Vero causa , cur non tum permittebat Eucherio famae nominisque dignitas ab eodem argumento retractando sibi temperare, ea est quod cum ad ipsum ac Honoratum directae ement sex collationes intermediae cinter quas erat XIII. quς totum semi- pelagiani erroris dogma complectebatur) inde magis excitari debuit Eucherius ab hoc sensu alienissimus, ut tam suo, quam Honorati magistri sui nomine, collationes illas alioquin pias, & Sanctorum profectibus destinatas, maculis quibus. dam immunes redderet, ne , si non fecisset libri tanta nuncupatione consecrati incautos deciperent, quos tam illius quam Honorati
suffragia abstinuisse judicarent. Imo in illo
magis hic Eucherium tangebat causa, quam Honoratum quod expressis verbis testatur se
collationes illas Eucherio compellente digeo
187쪽
sisse. Unde majori patuisset invidiae & obtrectationi Eucherii facti jam Episcopi silentium , qui hac dignitate auctus, sapientibus& insipientibus magis etiam factus erat debutor. At quoniam caritas patiens ac benigna est, nec imulatur, aut perperam agere novit, ea qua Eucherius aestuabat, id etiam illi consilium aperuit, ut non disputatione , quae licet quandoque necessaria saepe saepius animos disjungit, sed distusioris ratiocinii contractione nimietates rescinderet, & sermonis elegantia prolixitatem compensaret. Quς ideo carptim animadverto : quamobrem audio nonnullos de hac Eucheriana lucubratione dubium movere, quod ea forsan non existat. Sed hςc ratio elumbis esset. Vir Eminent. Hem . Norsus
existimat quidem illud ipsum non videri tes
timonio veterum satis firmatum. At cur haec altioris eruditioris virum incesserit opinatio,
magis miror ; nam si auctor Eucherio subpar Gennadias, & in hoc praecipue, in quo ignominiam suam ob velare studens quodammodo propalat, adductus ex antiquitate testis, non habeatur idoneus ad faciendam fidem , haud facile reperiret in aliis quibusque Historiae capitibus meliores fidejussores queis deferret. Scd cum Trithemius hanc epitomen suis etiam temporibus viderit, longeque anterior Petrus Damianis quod jam notavimus in ad hancnperam elimato sermone abbreviatam lech Disitigod by Corale
188쪽
res diverse remittat, in illos viderer quodammodo contumeliosus , si contra tam vetus expressumque testimonium noVus auctor acce-d rem. Quidni virum aevi nostri pereruditum P. Pithoeum tanto thesauro quondam ditatum, asseverat vir illi similis Nicol. Faber, in praefatione ad Hilarii fragmenta, nam quod Bit eorum fragmentorum exemplar penes ste habuisse quod praeter etiam libb. de Incarnatione Christi epiatomen contineret, illam fortasse quam Eucherium Lugd. confecisse , testιs est Genna us. Quod , inquam , epitomeu de Christi Incarnatione nuncupat Faber, aliud vix autumarem , fuit quam ipsa collationum epitome, cum eam solum Eucherio Gennadius adscribat, atque designet quorundam vinculorum nomine.
Quod superest ubi extollit laudatus P. Damiani
collationes P P. quas Eucherius Lugd. Sp. elimato stermone abbreviare studuit,seque eo doctore paMna tam exarasse testatur; ubi , inquam , ita scribit Damianus Cassiani collationes indicando, non ipsius, sed Eucherii operam praedicat, indicio esse potest jam hoc Damiani saeculo XI. in coenobiis ut plurimum obtinuisse , ut non Cas. sani prolixum opus , sed Eucheris epitome legeretur. Id saltem constat eam B. viro magis fuisse familiarem, idque ad ejus laudum partem accedere, quod animum a Semipelagiano dogmate imprimis abhorrentem gesserit. lam alia non potuit illi subesse causa, prop-
189쪽
ter quam Eucherianae epitomes lectionem ipsis collationibus ita prς posuerit. Porro cum elimatum nilerii sermonem laudat pius Antistes, in memoriam revocat eruditam illam, sapientemque Lugdunensis Episcopi sententiam , dicentis , ad summum Dei Sacerdotem pertinere homines sibi commisses, σpecundum spiritum imbuere, in fecundum lueram pes
docere. Quod cum egregie in omnes partes executus sit antequam ad Insulas vocatus esset,
ut vel solae ad Valerianum & Hilarium epistolae mirabili ἐνεργεια. 5ρ elegantia confertissimae fidem faciunt, tanto magis deinceps hanc methodum consectatus esse credi potest, quanto Praesul renuntiatus , longe pluribus debitor factus erat. Sane jam ad dignitatem pervenerat, cum Capri libellum, de Ortographia, emendandum Agroecio remisit, a quo vicissim commendatur , ob suam in scribendo peritiam, aestili nitorem: Nostra, inquit, quae dicta pamaseunt, folicita indagine rimaris, a vivendo adscribem
dum , ab animo ad manum, a corde ad articulum pera venis. Hoc est vere Fummum Sacerdotem Dei esse, commissos sibi bomines, ut ipsi dicitis, o fecundum spiritum imbuere, e secundum literam perdocere, .c. Ita commendatur Geberius , qui hac persuasione affectus non potuit hos Cassiani libros omnino teras ac elimatos contrahendo , epitomae suae
non minima ingenii & artis quibus pollebat
190쪽
Unde non facile ad illorum sententiam accederem , qui ideo existimant, illud Eueberii
compendium integrum no Ois remansisse, in I v.
vitς PP. libro: quod eum ex Cassiani quibusdam centonibus coalescere videant. Namque
I. nullam id opusculum accersui studii lineam praefert , sed solummodo quςdam institutionum Coenobilicarum & collationum capita reducit. Quod ab eo jam laudato abhorret D miani testimonio, asserentis utique, studium Eucherio fuisse, has collationes elimato sermone abbreviare. II. Neque heic Damianus de libris, coenobiorum institutione praenotatis quidquam memorat ; quorum tamen major pars. librum illum IU. vita: PP. occupat. III. Praeeunt insuper huic libro Sulpicii Dialogorum excerpta plura, quae alteram pene libri partem explent. Non est igitur cur nobis superasse blandiamur auream illam, vel argenteam igno aminatam, septuplumque purgatam μ. iam si operam, ted est cur animum & industriam augeamus, ut has opes in Bibliothec rum forulis perscrutemur diligenter: namquς adhuc Damiani, Trithemique temporibus erant integrae , nil mirum aut inauditum si nostro , in istiusmodi MSS. Codd. conquirendis tam impigro , quam Delici detegerentur. Sane collationum opus graeca versione nobilitatum i dicat observatio ad c. as . Biblioth. Photii.
