Oratio de ebrietate fugienda quam Deo opt. max. annuente sub decanatu philosophico ... Hieremiae Setseri ... pronunciavit in publico Academiae Ienensis consessu ... Henricus à Friesen. Die 11. April. an. 99

발행: 1599년

분량: 45페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Breviter 'idem sed argutὰ & ingeniosEad' modum. Sensit nimirum idem,uir ille prae clarissimus, quod verissime dicere s litus est: Diogenes, aedes in quibus multum esset alim

menti, muribus,corpus luxu diffluens. naior 3 abundare. Cum enim abstinentia & temperantia, testibus Medicis , multi curentur morbi, multos quoque luxu dc ebrietate prouocari haud dissicile est colligere. Certe Di . nysius Iunior ex ebrietate oculorum debilitate laborare carpit: Ennius ex nimio potu arti- .cularem morbum contraxit. Et Vibius Crispus summus Vitelli Imp. amicus, ob noctu inas commessationes in morbum grauissimum incidisse traditur. Quod si qua in multi, per ebrietatem in extremum vitae periculurii adduisti sint, de quam omnes sere in eo perie- irint. paucis inquirere voluerimus,tot inveni imus exempla, quot in hac temporis angustia irecenseri est impossibile. Etenim si sacram volvamus paginam statim obvius erit Am. mon filius Davidis, qui in convivio ae fratre Ab lone stuprum sororis vindicante temu-ri lentus occiditur. Occurret Holofernes ma-sgnus ille magni Nabuchodonosoris regis dux, qui cum amitum vini hausis Et per im-ibellem

32쪽

bellem mulierculam interimitur. Offeret sese Simon Sacerdos, qui cum duobus fili, a Ptolomaeo ad convivium vocatus & inebriatus misere interficitur. Sed ut ad exempla prophana descendamus, nonne Elpenor Vlyssis secius apud Circen vino largius nausto scalarum lapsu examinatus est ρ Nonne Agron Ib lyriorum rex, qui magnopere gloriabatur se. tolos vicisse, in ebrietate conversus,laterum captus dolore interhi Z Nonne denique Alexander ille Magnus, quem nemo n univer orbe terrarum vincere potuit, vino tandem victus, cum Protheae Macedoni respondere vellet, succubuit, animamque efflare coactus est. Poterant innumera,eiusmodi tam antiis qua, quam recentiora proferri exempla, sed ne vestra benevoletia abusus videar,haec paucula attigi ste lassiciat. Restat ut de fortunae incommodis nonnihil subijciamus,quae cum& ipsa plura sint,quam ut breve hoc temporis quod nobis superest spatium, enarrari patitur,ianum atque alterum saltem in medium proferam. Et quidem qua ebrietas suos mini-istros& sectatores fideles in contemptum ad ducat,praeter cotidianam experientiam ratio

quoque manifesta coarguit, Cum enim, qui E ignavus

33쪽

ignavus est,gloria celebris esse nequeat, ut in- quit Euripides,conjectu est facili naum,quanta ebriorum apud omnes bonos sit existima- tio. Hos siquidem tam somnolentos, tam ignavos videas,ut nullam ad rem minus qua necessarias ad operas sint idonei. Quid quodi aliquot annorum spatium , quosdam solem nec orientem nec occidentem vidisse historiae reserunt. Et Alexander ob tumulentiam saepe duos dies & totidem noctes dormivisis legitur. Quod tamen, num illi ad gloriam augendam,an minuendam profuerit, si scire desideres, Alphon sum Arragonum & Siciliae regem sapientissimum audias. - Ex quo cum' quodam tempore quis sciscitaretur, quid sibi vellet,quod vinum aqua dilueret Z Ne inquit, ebrius nam: haud, enim, ignoro, quantum vini intemperantia Alexandri Macedonum re gis gloriae obfuerit. Sed Sc in summam plerunq; egestatem deduci ac devolvi helvones, luce meridiana esst clarius. Testatur id Regum sapientissimus Salomon,qui divino haud dubie afflatus spiritu amantes pinguium de vini non ditari, suis in proverbijs a firmat. Docent id Poetae, qui inopiam luxuriae e sse filiam, qu apudomnes, qui bona labliguriversit-

34쪽

, decoxerunt stra, divertere' soleat, fabulata

sunt. Comprobat id Diogenes,qui videns hominis huic vitio deditissimi aedes Venales esse, in haec erupisse verba traditur: Minime dubia tabam,inquit,quod vini crapula excussa,iacis te domum evomeres. Qua de causa idem etiam, cum ab alijs teruncium petere in more haberet, a luxurioso minam pethi, quod ei non multo post,unde dare posset, defuturum inauguraretur. Quid verbis est: opus Θ illos, qui genio&gulae semper indulgere solent, li- .cet vel Crasso vel Craeso ditiores sint, Iro tamen pauperiores evadere,&eo tandem miseriarum redigi, ut etiam earum rerum,quibus

sine vix ac ne vix quidem hominum sustenta. x stur vita premantur inopia,ex cotidiana experietia tam sit manifestum tamq; apertum, ut qui multis rationibus atque exemelis adductis id demonstrare velit,iddere coelo sid ra&facem soli apponere videatur. Nocere singulis privatis ebrietatem audistis , ab ea .nec universos satis esse tutos percipite. Quae enim iam abo est respub qua ebrietas non pes sundedit di quae civitas, quam non landitus evertit 8 Quae hostium copiae, quas non su-dit, fusas profligavit, profligatasque delevit.

35쪽

Haec enim,ut de sit, hoc misi largiatur Senes

ca, acerrimas gentes bellicosasque hostib tradidit : Haec multorum annorum pertinacia bello defensa moenia patefecit: Haescontumacissimos,& jugum recusantes, in alienum redegit arbitrium : H c invictas acies mero domuit. Michael Balbus Imp. cuius & supra laeta est mentio, cum classem contra Saracenos Cretam obtinentes,duce Cratero , misis

set,essetque a prima luce usque ad meridiem acerrime dimicatum, jam vergente ad vesperam die, superati demum Cretenses suga salu tem petierunt. Sed quid si ZRomam quia postridie nullo negotio se in suam potestatem redacturos spera dant hostes, compotationidi seminoque se dedunt. Quod ubi resciscunt Cretenses, qui excubitorum inopia ipsi vigilium munere frugi cogebantur, in Romana castra vino somnoque capta, media nocte irru unt,&universos, ne nuntio quidem superstite interficiunt. Idem etiam Cyro accidisse legimus apud Iolianum lib. 8.&Iustin legimus. ipso enim adversus Tomyridem expeditione faciete, Tomyris ac si metueret hostem simulans, in fugam se conjecit Quam insequentes Persae,cum in Amazonum castris magna copiam vini,commeatus victimarum deprςhederentat

36쪽

derent,gradum satiant,accumbunt,edun, ibibunt strenue, hilariterq; se se bent, haud secus atq; si jam vietoria potiti essent. Sedo infeli-

cem ante victoriam triumphum. Postquam, enim, multo vino luxuq; obruti jacerent, superveniens Tomyris Persas omnes una cum

rege trucidavit. - Nihiljam dicam de Ariaris, qui quod vinum a Celtis suis in Castris post

se relietum, meracius hauserant, misere perierunt : Nihil de urbe Troia, quam vino som-moq; sepultam fuisse occupatam, captam, Omnium historicorum libri pleni sunt: Nihil de Scythis, qui cum se vino ingurgitassent, a

Cyro Persarum rege ad unum omnes deleti sunt. Quin non hi solum, quos enumeraVi, verum hodie etiam Germani nostri,vino prius,quam bello vincuntur. In summa, Ebriosus gubernator,ut rectissime ait Plato, omnia' subvertit,sve navigium, sive curiam, sive exercitum , sive quamcunq; rem fidei suae commissam. O te igitur horrendum, o aversandum&ad Antyciras relegandum ebrietatis vitium. Tene animum humanum veram divinar illius aurae particulam inquinare ρ Tene corpus aedificium, de structuram Dei nobili s-simum destruere Z Te ne hominum fortunae insidiari Z Tene bene constitutas respub. labe-

E r factare

37쪽

sactare atque evertere. Merito te oderunt homines sapientes Sc prudentes: Iure te repre henderunt nomines boni & nugi: Non injuria ex civitatibus & legislatores exterminarui. Quam enim apud omnes gentes, pestilens hoc vitium nullo non tempore abominabile suerit, satis ex historicorunt voluminibus patet. Mytileni ex Pittaci instituto duplicem poenam statuebant in eos, qui per ebrietatem quid deliquerant, neque admittebant turpissimam illam excusationem, qua nemo non hodie,ebrietatatem p r tendendo, sua palliare& purgare crimina tentat,verissimum scilicet

judicantes, id quod Plautus scriptum reliqRA;

nimis vile esse,vinum & amorem,si ebrio a que amanti impune quod lubeat facere lic ret. Athenienses vero tanto odio ebrietatem prosequebantur, ut cum eam damnarent in omnibus, tum vel maxime principem ebrium ex sanctione Solonis morte mulcta- irent, Quid dicam de Indis ξ apud quos talem legem viguisse perhibent, ut si quae

mulier regem temulentum occid siet , hoc donaretur munere , ut succestari nuberet. Quid de Locrensibus ξ quibus hoc vitium tam odio fuit, ut metu eiusdem ne aegrotis quidem absquejussu Medici, medica

38쪽

menti gratia, citra capitis damnationem vinum bibere integrum fuerit. Quid de Hispanis, tua nimio se onerare potu etiamnum hodie adeo dedecori ducunt, ut causis, quae de jure a testimonio dicendo quem accersere valent,id annumerent. Quin etiam ad cbrietatem usque bibere in Romano Germanico nostroimperio, saluberrimaCaroliV. Constitutione est vetitum. Quet tamen constitutio, heu pudor,heu dedecus'hodierno die tam

post habetur,tam negligitur,ut eam tranSgres

di atque violare cuilibet impune liceat. Equi dem quo longius in altum evehor, auditores optimi,eo mihi amplior& patentior orationis cursus ostenditur. Sed de temporis me ratio&vestra singularis in me audiendo benignitas, ut vela contraham portumq; tandem aliquando respiciam, monet. Neque enim, si mihi sint centum linguae , sint oraque centum,omnem ebrietatis foeditatem exprimere

me posse credibile est : & mihi non tam orationis conquirenda copia , quam vestra satietas refugienda. Quare jam jam finem dicendi faciam, ubi prius malevolis quibusdam hominibus silentium imposilero. Non enim dubito fore multos, qui ob meum hoc institutum dente Theonino me arrosuri sint.

39쪽

Me carpent aulici, mordebunt scholastici tr ducent milites, repr hendent patresfamilias : probris lacerabunt opificis, senes damnabunt: vituperabunt juvenes: hilaritatem, cujus gratia omnes fere ad bibendum veniunt me pro- hibere dictitabunt : laetitiam vetare clamabunt: voluptatemq; omnem intervertere accusabunt. Sed parcius ista viris, tamen objici enda memento. Neq; enim hilaritatem improbo, scd bibere ad ebrietatem & insaniam usq; id vero turpissimum esse censeo. Cumienim quatuor vulgo soleant constitui pocii la, unum sanitatis seta valetudii iis,alterum hilaritatis seu voluptatis,tertiuebrietatis, quar- , tum insani ; .quando priora duo vini illum, posteriora abusum complectantur, de his nodecillis omnem meam orationem, quotus'

quisq; est,qui non videat. Sed hic excipienta iij qui aurem mihi vellicabunt, quemadmodum olim oratori cuidam ab Antaclide Spartano id vitio vertebatur, quod laudaret

Herculem, cum tamen nemo unquam euri

vituperas et . sic vitium hoc ebrietatis, tanquaa nemine laudatum a me repraehendi non oportivisse obijcient. Verum quod & hisce nasutulis respodea in promptu habeto Est enim longe alia ratio accusatiois, defensionis longe alia

40쪽

alia. Defendi quidem quem non posse ante-

quim accusetur, ultro confiteor, sed interim quoq; accusationem quocunq; tempore in

stitui posse, tribui mihi meo jure postulo. Sed

ebrietatem nullos habuisse patronos dicem ZHabuit vero de habet etiamnum quam plurimos. Vt ut enim concedamus,neminem fuisse petrfrictet frontis,qui verbis palam patro inium eius suscipere ausus sit,faeto tame ipso M iam dudum facium esse,&fieri adhuc quos: iE nemo arbitror negabit, nisi qui veritati manifestissimae cotradicere,& omnium tem porti experientiet reclamare vel it.Quς enim 'uxio est gens,qui populus, apud quem nubi' non tempore vitium hoc te terrimum non Figuerit ZSchy tae adeo erant γinos,ut si quem G i ad meracius bibendum adhortari Mole

bant, Schytissare ipsum juberent. Parthi adeqsuerunt, ut proverbio de ipsis dictum: Parthi quo plus bibu nt,eo plus sitiu nt. 'pud Graecos ver nusu frequςns fui illa hoc jtium, vel ex ipsorum dicierio illo, quo aut

bib N quem,aut abire jubebant, satis constat, Et ut aliqs hic brquitatis caussa latere patiar, , Alexander Mace , nonne insignis ebrietatis patronusi sui , quem saepe integr*m

SEARCH

MENU NAVIGATION