Francisci Suares Auenionenis iuriscons. Ad sanctiss. et beatissimum patrem Sixtum quinctum pontificem maximum. Panegyricus primus

발행: 1587년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

utar enim tua bona cum venta comparatiotie aliquinto alienio re, sed tamen non inepta ad id quod quaero exprimendum tib xum maxime sui iudicium spectantibus relinquunt, & quo quis ediriore in loco est, vel grauiorem personam agit, eo facilius illius: ves laudatur, vel etiam improbatur industria; sic hoc in orbis theatro, quo quis altiore vel satur in loco, maioremve personam sustine eo te magis patefacit, & quis sit, ostendit,& qualis. Hinc enim sa pe contigisse videmus, ut qui & fiugi, & industrij, virtutisque amaIOres maxime viderentur, dum vel essent priuati, vel minoribus imperijs fungcrciatur; tamc ubi ad magnos honores peruenissent, eOrum prior desideraretur virtus: cum contra in multis, quinum priauata vita ingloria fuit, minusque repub. digna habita; corum tainen postquam ad ipsam rempub. accesserunt, illiusque honores

gesserunt, multa, eaque praeclara in remp. merita commemorentur. Sed ut maxime deploranda est reipub. calamitas, quando qui clauum moderatur, malus est gubernator: propterea quod vaverissime a Sanctissimo Patre dictum est, remigis quidem leuis, sed subernatoris ipsius nauis omnis est error capitalis, qui aliter quam naufragio tui non possit; sic nunc beatissima iure dicenda est Christianae reipublicae nauis, cuius tu in puppi a Deo opt. Max. consti tutus gubernacula regis ,& tractas. Recte enim litteris proditum Pst, cas demum beatas fore resp. in quibus aut dominarentur sapientes , aut qui eis praeessent philosopharentur. Sed tamen haud scio, satis ne id ipsum quale sit perceperit ipse, qui tam bonum ac salutare nobis documentum reliquit: nec enim fidei luce destitu- ius satis mihi videtur percipere potuisse, qualem philosophum beatae reip. principem esse oporteret; alia si quidem est Christiana,aliabumanae sapientia:in hac multi, qui omne tempus elatis consumpsi xunt, nunquam tamen qualem quaerebant sapientem inuenire potucrunt : nos & supcrioribus seculis mulios sapientes, omnique vir tutum genere praestantes regnasse accepimus, & nunc te unum habemus , non tam humana ipsa, quamqua homine digna excultum. sapientiae doctrina, quam verae, caelestisque ipsius sapientiar, quae sola beatam vitam largitur, ac continet, domicilium, lumen, orna mentum. Equidem Sanctissime Domine cum te in omni vita, uroomine ita& re felicem extitisse iudico: tum vero te nunc felicissumlim appello, quod utpotcstgte & dignitate, sic vitae sanctipti

12쪽

a tria, omniq:virtutis laude, di gloria qua maxime mortalis quisquapotest, ad immortalem, sempiternumq. Deum, cuius in terris nu i men geris, quam proxime accedas, eique quam simillimus reddi i tus sis. Felix eras, cum maximis apud tuos honoribus perfunctus, i summoque quo summus, sanctissimusque Pontifex potuit, testimor nio cohonestatus, contemptis atque spretis omnibus ventosarum dignitatum titulis, ex illo perturbatissimo, ciuiliumque fluctuum a procellis, atque tempestatibus agitato genere vitae in praediti tuum: Vrbanum, tanquam in tranquilliisimum quietis, o iij, atque beatis tudinis portum secessisti . felix eras, qui cum satis tibi vixisses adi. Iaudem, in tam dulci tranquillitatis sinu totius cum gloria praeteritari vitae iucundissima recordatione fruebare. felix cum quidquid tibi a , precibus, tuisque Augustinis, Hieronymis, Gregorijs, Basilijs,ipi. soque tuo Ambrosio, qui suis natalibus a te restitutus Ecclesie iti, luce versatur, temporis Ielinquebatur , illud omne in rerum supre a marum contemplatione collocabas . felix, iterumque felix, cum in illa sylvae tuae virentis umbra opaca, leniterque spirantium aura Zei phyrorum amoenissima recubans,qui cum superioribus dbctrina, Se i er licione, sic hunc cum ipsis Fr cistis, Paulis, Antoni Hilario; Ribus, pietate .contendebas: solus ita, ut nunquam minus solqs; ira i0sus, ut minus otiosusan omni vita Iaboriosissima praesertihi nunquam fueris . felix prosecto felix, cum in tam sancto, bonoquei otio iam tunc in terris diuinae, atque caelestis cuiusdam vitae genu ducebas D cum ipsis tanquam resolutis corporeis vinculis caelestis mens longissime post se terrarum plaga derelicta, cςlorumque distinctos sideribus orbes infinitis spatiis praetervecta, ad ipsas sanctus mas& beatissimas animas caelestis Hierusalem incolas euolabat; quibuscum iuncta se ipsam aeterni,summique boni contemplatione diuinitus solabatur. Sed ut tandem modum aliquem mihi constia tuam hoc loco dicendi, felix eras, ac vere felix tanti huius tui boni possessione: nec enim ullus reperietur unquam, qui in huiusmodi tranquillitate vitae, cum tanta praesertim coniuncta sanctitate beattam ipsam vitam neget contineri. sic enim accepimus laudari mulutos,gloriamq. non mediocrem adeptos esse,quod huius amore, atqo

studio vitae amplissimas possessones suas dereliquerint, nobilissimae patrimonia omiserint, regnisque etiam ipsis, ac omni dominandi

Slariae, ad quamplerique per caedes, atque strages gradum sibi sa

13쪽

cere contendunt, ultro renunciarint. veru Ebere dicam, quod se tio, quodq. ab iis, qui sapientes habita sunt, semper est iudicatum. expedit hoc illis languidum, atque liberum vitae genus, qui minus industria, & opera sua reip. prodesse possunt, qui si seliccs sunt, sibi

tantum sunt. Sane B. P. ita tu felix tunc eras, ut ad te duntaxat felicitas tua omnis pertineret: nec enim mortalis ullus erat, ad quem

felicitatis ilius tuae partem aliquam derivares, nisi qui tibi diuino

quodam munere familiaris, aut etiam domesticus esset, ita vidi exemplo ipso vitae, & sermonibus tuis disceret illud quod ad beatam vitam ducit iter. Sed ut tunc felix, sic nunc iure optimo felicis, simus, ac beatissimus diceris, quando non minus ad mortales omnes, quos tuς potestati subiectos secit Deus, quam ad te ipsum vir tus tua, atque felicitas pertinere videatur; quo nihil diuinius, nishil admirabilius esse, fingi ue potest, quam se plurimis hominibus prodesse intelligere. Tria esse dicuntur, quibus maxime Diuinitas

ipsa a ceteris rebus omnibus secerni, atque dignosci voluit. Inco rupta nimirum, & immortalis natura ἔ admirabilis potentia, ipsa*virtutum domina omnium, atque regina iustitia. at vero si minus c lorum, atque elementorum, quod putant nonnulli, natura incorrupta est, atque immortalis futura; sane angelorum, ministrorum. Dei spirituum natura erit sempiterna, certe commoti maris, furentium ventorum, coruscantium tonitruum, fluminumque intum scentium, atque refractis repagulis longe lateque grassantiumpe magna vis est: at vero consulere hominibus, orbi benefacere, iustitiae, atque religionis vinculis humanam consociationem deuinctam retinere aut non intelligo, aut hac una ratione principes ad immortalem, diuinamque naturam quam proxime accedunt. Haec tua est Sanctiss. Pater propria ac vera laus,quarq. te unu be tissimu inter omnes mortales constituit. Coprobauit hoc orbis unia

uersus, quae tua tempora vi optimi, sibique diuinitus dati principis & nunc praedicat beneficijs immortalibus a te receptis, & se per maiori cum nominis tui gloria ad posteros celebranda tranΩmittet, quod tibi uni post orbem conditum ex infinitis principibus contigisse videmus. Et iure quidem tanto, tamque glorioso b

no seueris, quando tu nouus Saturnus auream aetatem mundo reddidistis ipsamque Iustitiam e caelo in terras iterum euocasti. Concede enim mihi ea ut mutuer a Poetis, quae quibusdam sub integ

mentis,

14쪽

mentis, atque inuolucris rerum praeclarissimarum documenta eon tinent. ferunt illi fabulose quidem , ut suus est mos , antiquis, dc .

heroicis illis, ut volunt, temporibus regnasse Saturnum quendam, virum probitate, iustitia, prudentiaque praestantem, quo regna te auream aetatem volunt extitisse, cum ipsi, ut dicunt, dii in teretis ver sarentur, ipsaeque terrae nullis laceratae. vomeribus, exper tesque aratri fruges parerent: qua aetate felicissima siue communestes omnes essent, nullisque limitibus designatae agrorum cuiuslibet fossessiones, siue suo quisque contentus vivebat, nulls caedes, nule rapinae, aut facinora ; non bella,.non incendia audiebantur: sed pariter pietas, & iustitia ab omnibus colebantur: hanc vero auream aetatem ,:cum paulisper homines ab illa recte vivendi norma deflexissent, in argenteam conuersam ferunt, hanc rursus deprauaritis magis moribus in aeream degenerasse , donec omni humano . atque diuino iure violato ad ferream aetatem peruentum est, quo empore Iustitiam tanta prauitate offensam ultimam c litum omnium in caelum se recepisse voluerunt. Est haec tabulose quidemnarratio, si verba tantum spectemus, quod si intro rem omnem in spexerimus, &quae mysteria huiusmodi fabularum arcanis contianeantur & lateant pei crutabimur; intelligemus profecto non aliunde melius optima documenta, & ad bene beateque vivendum accommodatissima , quam ab ipsis, quae videntur, tabulis peti posse. iEtenim quis non intelligit pietati, & iustitiae deditum principem,

auream essicere illam aetatem, qua ipse terris sancte , iuste, prude verque moderatur Iam vero quis non illam remp. deorum esse di- erit , quae optimis fundata, atque temperata legum institutis, cisues suos pie, iusteque viventes videt, in qua mutuis ossiciorum necessitudinibus omnia tribuuntur, in qua suo quisque contentus non appetit alienum, nisi quantum pietatis artibus alter alterum superare contendit, ubi tantum caritatis ratio potest, ut non minorii quisque proximum, quam se ipsum beneficentia ,& beneuolentia complectatur. Est homo homini Deus , ut ueteri prouerbio teriatur , cum sic ex ratione ossicij vivitur, quae, ubi violata est, iam fit ipsi homini homo lupus. Qus eum ita sint, quis non te Saturnum iure dixerit, quando euocata e caelo in terras iustitia, auream nobis aetatem restitueris. Quod etiam magis intelligetur si tua hec tempora cum superioribus comparenturo Etenim quis non' supere riorem

15쪽

as .riorem aetatem iure ferream dixerit, quae tantam ferri, tantam gladiorum, atque sicariorum impunitatem tulit . Quotidie caedes,homicidia, furta in urbe committebantur, itinera obsidebantur, latronibus infestabantur, fortunis suis negociatores spoliabantur, ipsaque mercatorum comercia saepe contra omne ius gentium tanta ca-

Iamitas impediebat. Diripiebantur Italiae pagi, & iam ipsa tempestas urbibus vastitatem atque euersionem minabatur: non metus legum, non auctoritas magistratuum, non tot, tantaque copiarum

comparata praesidia aduersus illas latronum procellas valebant, quin quotidie audacius, atque crudelius in fortunas ciuium pro libidine furiae illae inuaderent, & Italiae agrum sunestarent: nulla humanitatis vincula furentem illorum barbariem cohibebant; non ip se diuini numinis metus scelestas illorum dextras, cruentosque se guine nostro gladios a iugulis atque visceribus nostris reuocabat. Quin etiam, quod ipsi tandem interitum urbi importasset, non domus cuique sua satis firmum praesidium vitae, aut fortunarum erat, conductis operis, atque armatis stipari necesse erat, non modo siquis vel sorum obire, vel iter suscipere, sed etia si in ipsis domesticis ruis laribus, atq. penatibus liberos suos saluus salvos fortunarum suarum successores futuros inspicere voluisset. Ipsa, ipsa fana atq. delubra religiosissima, omniumq. gentium iure sacrosancta semper habita tantae tempestatis vim pertimescebant: certe quod maxime deplorandum fuit, horret animus referre, multi cum religionis, voti causa ad sanctissima Dei, vel Matris Virginis templa contenderent, ab istis humani diuinique iuris praedonibus vel calamitose spoliati, vel crudeliter etiam sunt necati, cum mortalibus ad immortalis Dei templa aditus tutus non pateret . quae cum eueniunt ipsum orbem ruere, Deique miscricordiam a nobis auersam esse, nemoeest qui non dicat. O aurcam igitur aetatem hanc nostram, quam tu

Beatissime SI XT E orbi reddidisti, cum istis orbis funeribus com- ressis Italie quietem, ciuibus libertatem, legibus vim, magistratius auctoritatem, templis religionem suam restituisti Etenim B. P.. cum primum immortalis Dei perpetuo nobis praedicando munere ad istam proximam caelo dignitatem ascendisti, tanquam exorientis solis diverberatae radijs nubes discutiuntur, sic sanctissimarum virtutum tuarum luminibus, quibus commendatus periclitantis oris

bis Deo gubernacula suscepisti, latronum caligines destruct

atque

16쪽

atque dissipatae sunt,& quos vix antea regio omnis capiebat, tan diu in Italie caulis, stabulisque pastorum delituerunt, donec diui nς iustitiae tibiq. debitas sceleribus suis poenas persoluerunt. Quin quod admirabilius est, tibique sternam apud posteros famam comparabit, non nouis conuocatis copijs, non exteris, aut alienigenis

accersitis auxilijs illa tam funesta, atque acerba lue Italiam liberasti, tinnio vero multis id genus praesidi js dimissis, nullo ciuium, nullo urbis, aut Italiae incominodo, tanti mali quod in dies manabat latius, radices omnes, atque fibras funditus avulsas admirabili prudentia atque virtute paucorum supplicijs contrivisti. In quo tuo tam pr claro orbi concesso beneficio cum diuinam prudentiam, felicitatemq. tua admiror, tum vero paternam tuam clementiam, atq.

misericordiam perpetua commendatione dignam iudico . Nec enim, quod facere sepe solemus, ut non tam ex ratione, quam ex vulgi opinione prςstantium virorum res praeclare gestas qstimemus, ipsorumque consilia euentu ponderemus, idem in hac tua tam e

cellenti , atque prestanti virtute dici, vel fingi potest. nullum, nullum huius tus laudis socium habes; nec vero gloriar istius tu , quς

tua tibi virtute comparata est, pars aliqua tibi deperire potest. nec enim temeritas cum consito commiscetur unquam. obsequuntur ipsi rerum euentus prosperarum sapienti, qui omnes animo cum habeat comprehensas virtutes, omnia quς facere vult, facillime tractat : nihil autem vult, quod non Deo gratum, atque acceptum sit, quem ut auctorem consiliorum, ita & adiutorem rerum suarum omnium habet, atque fautorem . Enimuero cum semper antea Deus ipse quam te peculiari amore prosequeretur, demonstrauit, tum vel

maxime hac una praestantissima tua in laude declarauit. s quis enim est, cuiusmodi multos esse confido,qui pacat , & domestico latrocinio liberais a te Italis paucorum mensum spatio, ipso ingressu Pontificatus tui beneficium suo pondere aestimare volet, ita iudiacet,necesse est, ea a te & feliciter incepta, & felicius persecta anno vno fuisse, quae haud scio, an omnes reliqui Principes uno anno, an omnibus annis singuli principes praestare valuissent. O immort Iem tuam tam pr clari beneficij laudem futuram; qui unius breuis sanctione, dimissis prisidiis, militibusque omnibus, infinitis sublatis sumptibus, non nouis imperatis prouincis pecuniis, vectigali- sue coactis ; sed admirabili animi virtute, diuino innixus auxia

17쪽

lio istis stirijs, nihil sibi non promittentibus atque molientibus, Omnia diuina & humana labefactantibus lationibus vitiinu interitum, Vrbi vero,Italiςque omni tranquillam, atque optatam magis,quam speratam pacem attulisti. Equidem superiorum temporum plagas cum tuorum temporum deliciss conferens sic statuo, verissime non minus quam sapientissime litteris proditum extare, nullum male affecte reip. indicium maius reperiri, quam cum leges vim suam amiserunt, nec ipsis magistratibus nisi per vim dignitatem tueri licet . Erant tot, ac tantae cohortes, militumque cateruae ad legum Vim conseruandam comparatae, tanquam emplastra quaedam ad aegra Sreip. partes admota, cicatricibusque curandis remedia composita, quibus nihil necesse est, cum ipsum cor, ex quo ad omnia membra sanguis, & vita ipsa derivatur, sanum atque integrum consistit. Est cor reip. princeps, a quo ipsa omnis resp. in vita, hoc est in ossicio continetur, a quo dum sanctae, atque incorruptae leges pro manant, non minus illis omnes reip. ordines fani atque integri conseruantur, quam ipso sanguine e cordis purissimis sontibus permanan re ipsa corporis membra optime valere intelliguntur. Nec mirum, cum summus ille rerum omnium Parens, & Conseruator Deus, ut solem in caelis, sic a se datum principem in terris diuinitatis suae simulacru in esse voluerit, si diuinarii virtutum tuarum splendore dissipatis facinorosorum hominum caliginibus omnis resp. Orbisque, sanctitatis atque pictatis tuae luminibus refulgeat. Quae cum tuam incredibilem virtutem atque prudentiam demonstrensi tantamque felicitatem, quanta, haud scio, an unquam in principe ullo iure praedicata, atque celebrata sit: tum vero egregiam tuam, planeque paternam humanitatem, atque clementiam, in hac paucorum perditorum hominum supplicijs Italiae restitutione non possum non admirari: quod illis, qui obliti se homines esse hominibus lysis bellum inserebant, nec nisi per caedes, & furta vitam producebant, ut in numero hominum cum essent, magis tamen inter furias ipsas stygias annumerantur, quorum ora maledictis Deum rerum mnium parentem, cruentae manus sanguinem, vitamque nostram

Ietebant; qui noctes, atque dies nihil nisi furta, caedes, incendia,

Ominumque ac rerum strages, & ruinas animo machinabatur et quorum truculentissimus vultus hominibus ipsis mortem inferre poxcrati qui sua sententia, populique imprecationibus deuoti cum G sent

18쪽

sent, teterrimisque inferorum tyrannis mancipati, atque addicti, tua tamen incredibili, & plus quam paterna caritate, illis, illis inqua hominu facibus,orbis .funeribus, sed tame hominibus, si modo ad sanitatem animi redirent, & scelerum conscientia acti ingemiscerent, ipso in extremo vitae spiritu resolutis omnibus vinculis quibus ab ipso D mone obstricti tenebantur, iamque possidebantur, caelorum patere iter per summam gratiam voluisti non minus, quam ipsi ad crucem Domini latroni appenso patuit. In quo declarasti profecto, quam non libenter, ted inuitus, ut nos seruares incolumes, illos tolleres de medio, quibus,quantum in te fuit, vitam morte libus i eddidisti. fuit hoc prudentis, suisque optime consultis parentis vitiosa atque corrupta rei p. membra excindere, ne sua contagione totam remp. contaminarent, & perderent: in quo profecto misericordiae fructus omnis existit, & continetur. etenim pauco

rum iusto interitu liberare ciuitates periculo, & metu, itinera latronibus, maria piratis purgare, ipsisque hominibus liberam, & v cuam fortunarum suarum possessionem praebere, essicereque ne amplius in ciuitate, in domibus nostris, in ipsis Dei immortalis aediabus , ac templis cum timore versemur, hoc demum unum est ci mentis, atque caritatis sontes in omne hominum genus profund re . Quod tuum gloriossimum, atque praeclarissimum facinus, etsi tantum est, ut nulla illud oratio complecti queat: tamen cum longius respicio, quidque inde boni Italiae omni accesserit, considero; facere non possum, quin exclamem ad tanti tui admirationem beneficij, quod dum conor dignis meritisque laudibus explicare, nulla digna fatis occurrit oratio, ad id quod volo praestandum: sed dicam quemadmodum potero, & verbis adumbrare conabor quid sentiam ; aliqui sorte me feliciores reperientur, qui hoc poterunt praestare: quanquam non credo, ulla humana voce tantum tuum beneficium posse cumulate laudari. Illa, illa S IX T E Domine, ac Parens optime, & propter religionem sanctissima, & propter praesentis numinis quotidiana miracula toto terrarum orbe celeberrima. Illa sacrosancta Lauretana ardes, qua nihil in terris sanctius, nihil diuinius habetur, tuo, tuo hoc munere in Italia retenta est. Nec enim minus sanctis imae aedis illius famuli spiritus de illa in alias terras transportanda iam cogitabant, quam olim fecerunt latro num incursionibus offensi. Memoriae proditum est, bis ange-C a lorum

19쪽

lorussi manibus religiosissimsi iliud fanum, in quo nata, & educata

est salutis nostrae parens a sua sede reuulsum per acra portatum s lum mutasse, non aliam ob causam, quam ob violatam Iatrociniis orae in qua consederat religionem , vltimoque in agro Piceno in quo nunc stat,constitisse; e quo quis non illud eodem quo olim miraculo emigraturum,atque Italiae fines relicturum fuisse metuit, tot sacrilegijs, spoIiationibus, vexationibus, caedibus cultorum Porum abalienata ipsa Virgine sanctissima, antequam tu Beatissime SI Τ Ε, tantae ItaIiar instanti ruinae pro tua diuin a virtute, atque si pientia occurrisses quae necessario consecuta fuisset, hoc. resigi nis a*Io, pacis ornamento, fidei propugnacuIo, atque firmame to amisso . Quo enim tandem animo sacrosanctam Virginem mistrem tuIisse credimus, dum videret, eos, qui voti causa pie,& caste

ad sanctam illius ςdem ex omni terrarum orbe contenderent, tos ratis tot, ac tantis viarum asperrimarum dissicultatibus, tot mariabus transmissis, dissicillimis'. montibus superatis, ipsis'. barbaris &a religione nostra Uienis getibus sanctos semper habitos in ipso Vrbis Christiani imperij principis conspectu , pene ad altare suum ae perditissimis, atque immanissimis Christiani nominis pestibus spoliari, vexari, misere etiam trucidari; quam olim Ieribus Batrum duorum agri, in quo consederat, contentionibus offensam solum

mutasse prodiderunt .Ergo quod tuto vivimus, quod pacis bono stuimur, quod sacrilegijs, parricidiis surtis, incendijs liberata It lia dignitatem suam pristinam , resigionisque atque i ruperij Iumen,

di ornamentum tuetur, ac retinet, facit hoc tua orbis Parens Samctissime incredibilis, atq. admirabilis virtus: quae & nunc gentium omnium linguis celebratur,& aeternae posteritatis litteris aIetur, semperque futuris seculis fiet admirabilior. Sed vereor, ne imprudenter faciam, dum conor ea oratione tractare, quae magis admiranone digna sunt, quam ut illis verbis exprimi possint. Quo circa ad alias res tuas gestas mea se iam conuertet oratio, quae sunt huiusmodi, ut nunquam putem, tot, ac tanta a mortaIi vIla unquam praestari potuisse, quanta a te gesta anno uno minus sunt, nisi tibi Dominus, aeternusque Deus ob conseruatam in Italia Virginis matris, sanctissimique illius fani religionem, tantam gratiam retuliGset, quantam fortasse nemini. Etenim quis est tam ignarus rerum, tam nihil de rep. cogitans, qui non admiretur, te vix conuerso almno Ita-

20쪽

no Italia purgata, atque liberata latronibus, quibus iam tot annis opprimendis frustra tam magnae copiae conuocatae fuerant, Urbe autem ipsa maximis tuis sumptibus & fame liberata, qua Europa via uersa propemodum laborauit, & aedificijs, aquς ductibus, vijs, monumentisque restituta, atque ornata, te unum inquam tot sumptibus factis, non modo non exinanisse aerarium, sed illud exhaustum cum repereris anno uno & aliquot mensibus vicies centenis aureorum nummorum millibus oppleuisse. Sunt haec huiusmodi, quae omnem ingenij vim superent, queque nedum verbis, sed ne cogitata tione quidem satis comprehendi posse videantur. Quapropter sic de laudibus tuis dicam, ut me admirabiliu virtutum tuarum fluctus rapient, & quibus insistere non potero, eas currendo prospectanS, quemadmodum potero, indicabo, &quasi digitos ad illas intendam. Etenim quid prudentius ad rerum coniecturam futurarum facere poteras, quam vacuum, & inane repertum aerarium pecunia

munire, non ad auaritiae prςdam, sed ad Ecclesiς subsidium. sunt enim muniti fisci principi & rebus prosperis decori, atque ornamento, & sormidolosis, difficilibusque temporibus praesidio, ut cum ea incidunt tempora, quibus necessario bellum est suscipiendum, non ad inferendam, sed ad propulsandam iniuriam habeat paratum iam ipsum belli neruum Princeps, nec cogatur extraordinariis vectigalibus, infinitisque imperatis pecunijs ipsum populum Opprimere,

quod nunquam sine maximo totius reip. discrimine contingit. At vero secundis in rebus habere principem, unde munificentiam, luberalitatemque exerceat erga de rep. optime meritoS, pateantque ita diuitiarum suarum perennes sontes, ut bonos praemiorum Vbem rimorum spe ad virtutem, atque omnem laudem invitent,& inflamment, improbos vero, & rerum nouarum cupidos a factionibus, audaciaque deterreant, ne quid contra reip- statum moliantu hoc

dcinum est principis, non magis de sua quam de suorum salute dies& noctes cogitantisi; in quo certe omne optimi, prudentisque prin cipis munus versatur. Etenim si veteribus credimus, qui de ciuit tum regnorumque origine illa litteris mandarunt, quae semper re cte , saneque sentientibus comprobata fuerunt, non aliam ob causam ab illa agresti, seraque vita maiores nostri e siluis, & montibus in quibus pecudum ritu per furta, & rapinas victum quaeritabant, in luna conuenerunsimoenibusque cincti, unde & urbes unius se 1 perio

SEARCH

MENU NAVIGATION