Francisci Suares Auenionenis iuriscons. Ad sanctiss. et beatissimum patrem Sixtum quinctum pontificem maximum. Panegyricus primus

발행: 1587년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

perio sponte subiecerunt, quam quod illum, in cuius se fidem committebant, prudentem iudicauerunt, qui & ingenio damna, quae accidere possent, pramideret, &praevisa virtute caueret: fuit hoc excellentis, atque praestantis virtutis tus, necessariis, optimisque sub

sidiis imperium Ecclesiae stabilire, ita ut & pacis ornamenta, & belli instrumenta necessaria prompta, atque expedita haberes, ut illis

boni pacis, quod amant, commodo fruerentur , egentes autem,

perditique pacis atque otij communis hostes, si quid facinorose

molirentur, timerent. Quod tuum tam sanctum prudensque consilium satis declarat, quo tuae omnes curae, vigiliaeque in nostra sal te defixae respiciant foras, cum ea primum domi ieceris fundame ta . Sed de illis dicere properantem ipsa me Vrbs retinet, & moratur , quae non magis periculis, quae illam circumstabant, virtute tua liberata, &in pace atque quiete stabilita,& confirmata, quam multis, magnisque ornamentis decorata, religionibus recreata, OPtimi'. sanctisque legum institutis fundata, atque composita a me silentio praetermitti non debet: nec enim abscondi potest ciuitas supra montem posita, hoc est, ut sanctiss. vir tradidit, supra magnam, insignemque iustitiam fundata. Quare, ut nunc missum faciam, pr stanti tua prudentia effectum esse, ut in qua urbe vix ante te armati , armatorumq. hominum lateribus stipati incedere tuto pol

ramus, in ea nunc tuo perpetuo praedicando munere non aliter,

quam in optima optimi patris familias domo degi, quasique armis ab ea iussis exulare, nullum in ea gladium vagina vacuum conspiaci, quem etsi non ad inserendam, sed ad ipsain vim propellendam esse ferunt inuentum: tamen nullum in ea ciuitate usum habet, in qua & Princeps maiestatem, & leges dignitatem suam retinent;silere tamen non possum, in summa annorης dissicultate, qua anno superiore tota Europa maximeque Italia afflicta premebatur, unam Romam S IX T I Pontificis impensa, maxima pecunia in singulos dies erogata commune ceteris populis malum non sensisse; ut dum in reliquis Italiae partibus multorum hominum tanquain pecudum greges, proh dolor,herbas in campis pascere vidisses, omniaque luctu , atque lamentis parentum in liberos, ct liberorum in parentes fame premente funesta redderentur, tua, tua liberalitate, atque prouidentia singulari, in Urbe non modo non egebamus, sed etiam

vicinis ipsis,quantum absque ipsius Vrbis incommodo poterat, sub

22쪽

ueniebamus; pro quo tuo beneficio nullius tam sera est, tamque

barbara natura, quae non quotidie pro tua salute immortali Deo vota faciat, quo uno, nescio,quid maius vel optabilius principi a tuis tribui, dari ve possit, quam se ab illis intelligere amari: ut enim malus est imperiorum comes metus, sic contra diuturnitatis optimus custos est amor, & beneuolentia ciuium. Loquentur animi magni tudinem tui, atq. excelsitatem testabuntur, maximis tuis sumptibus,

infinitis conductis operis Vrbis egesti clivi, summoque ipsius Vrbis

commodo, atque decore stratae, munitaeque vie:nec minus extabunt

amoris, liberalitatisque tue in ipsam monumentum, A VAE FEL ICES, sic enim eas potius appellabo, quam vel Curtias,

vel Claudias, vel ceruleas, quae cum iam tot annorum seculis a capite aquarum a solo vetustate dilapsae essent, atque intermissae, i

gentibus constructis ςdificiis a milliario Vrbis vicesimo tuis impesis

reductae, restituteque sunt; quarum perpetuo commodo dum fruentur posteri, quibus putas memoriam tuam laudibus efferent,& prosequentur, tantumque beneficium praedicabunt; dum intelligent tuo se munere tunc illas urbis regiones incolere , quς natura cum snt saluberrimae, propter caeli constitutionem optimam, siccitate tamen, & inopia interceptarum aquarum a maioribus nostris derelictae sunt, & ante te desertae semper remanserunt. Quid vero post edomita Italiae monstra eiusdem exsiccatae paludes, hoc est, confecta hydra, quam diuturnam nominis tui gloriam conseruabis Sed la ctua beneficia cum non modo in ipsa Vrbe, aut intra ipsos Italiae fines praedicentur talum, verum etiam orbis terrae fines gloriosissime pervagentur, semperque apud posteros sint futura maiora; ineptus iure habear, si putem ad hanc tuam liberatae, compositae atque exor natae Urbis laudem, quidquam oratione mea accedere ornamenti posse . Enimuero cuius est tanta vis ingenij, tantaque dicendi ubertas, ut ingentibus machinis, &inusitatis instrumentis translatam summa tua munificetia portentosae magnitudinis molem, & ad reip. ornamentum augustissimo in loco constitutum obeliscum, nec

minori pietate, & religione ab iniusta antiquae superstitionis posisessione cum ipsum obeliscum, tum admirabilis altitudinis, atque artificij columnas duas Traianam& Antoninam Christianae reli gioni vindicatas quibus tribus veteris imperij tropharis nihil nec ipsa antiquitas maius tulit, nec admirarilius nostra tempora viderunt

23쪽

runt non modo exornare vel amplificare dicendo, sed assequi posest cogitando. Verum de illis antequam dicam, praeterire non pos

sum, quibus, & quam sanctis legibus non modo ipsam Vrbem ad

incorruptam, piamque maiorum disciplinam reuocaueris, verum etiam ipsius religionem amplificaueris, & auxeris: in quo genere praestantis tuς gloriae, quando omnia,quae sunt innumerabilia,conari recensere impudentis esset, illiusque qui maiora viribus suis aggressus in ipso medio cursu non modo nulla cum laude, sed maxima etiam cum turpitudine fractus iacere cogitur; ex infinitis huius generis, quς sese mihi offerunt, matrimoniorum iura per terestituta, sanctamque capellarum, ut vocamus, institutionem tuam du- taxat attingam; quod duobus hisce tuis decretis no tam hominibus,

Urbique consuluisse, quam etiam caelitibus ipsis gratum fecisse i dicaris. Etenim quis modo qui iure Christianus dici,haberi ue vult, ς quo animo ferre poterat, ipsam Vrbem Christiani caput imperij,

patriamque communem habitam, non tam propter armis subiectu olim orbem terr , cum ijdem fines urbis essent, atque orbis, quam quod eam sedem, ac domicilium religionis Christus dominus co stituerit, sic in multis suis partibus libidinis, & incontinentis maculis foedatam, atque conspurcatam scelere, ut non dicam Platonicet reip. cuiusdam, in qua etsi connubia erant communia, nullaque certa matrimoniorum iura descripta, atque distincta, habebat tomen , quo suum huiusmodi institutum, ritumque tueretur, sed Cynicae cuiusdam horrendς atque detestandς intemperantiae potius, quam ullius Christianae reip. speciem, aut sormam retineret, & priseserret λ Quanquam hoc sic accipi cupio, ut minime ad multas, ac maximas sanctissimae huiusce ciuitatis partes, ordinesque pertinere dicatur : in quibus & priscae continentiar, & religionis, nobilit iisque genere Romano dignae non ficta,vel adumbrata, sed vera a que germana vestigia reperias. Sane magnitudine beneficij tui permotus hoc tacere non potui, ut intelligeretur, magisque eluceret, quam salutarem medicinam aegris reip. partibus attuleris,qua illud effectum est, ne amplius qui ex omnibus terrae partibus in Urbem contendimus, postquam ad cam peruenimus, Romam in ipsa Roma requiramus; cum quam ob causam peregrinationem suscipimus, eam vere caelestis Sion, aetern q. Hierusalem imaginem, qualis esse debet, talem tua singulari virtute, atque pietate redditam

24쪽

esse intelligamus. Turpe profecto erat, in qua urbe Ethnici cum

regnarent, continentiae leges valebant, in ea, postea quam ab ipsis Christianς religionis Principibus recta, alq. gubernata fuit, tam sanctas, ac salutares leges vim suam amisisse, nec ullam sere digniatatem retinuisse. quanquam de illarum iure nihil disputo; nec enim probari possunt illarum decimς, poenς que caelibatui inflicte . sane finis non potest non probari, qui omnis & ad liberorum procre tionem , & libidinis coercitionem spectabat. Quibus legibus cum

sua omnis vis, ac dignitas tuo munere reddita sit, quemadmodum ab optimo religionis arbitro, atque conseruatore decuit, maxim que detrimenta, quς illis spretis, atque contemptis quotidie nascebatur sublata, illud commodi Romanae genti orbis domitrici, popuIoiumque dominae per te etiam tributum est, ut cum iam nullis, ve Poeta non male grauis loquitur, polluatur casta domus stupris, &Iex maculosum edomuerit nefas, laudentur simili prole puerperci ita ut & nunc fortes creentur sortibus, nec generose aquilae imbelles progenerent columbas. Sane, ut idem Poeta, nescio quo alio in loco loquitur ; credo enim illius suauitate, atque venustate ominnes, qui modo humanitatis gustum aliquem habent, delectari de

temporum suorum incontinentia conquerens.

Non his Iuventus orta parentibus 'fecit aquor sanguine Tunico,

i Hrrhumq. ου ingentem cecidit Antiochum, Annibalemq. dirum.

Non amplius iure iactabunt se nobis Ethnici in suis ciuitatibus adulteria pro monstris haberi, nec ipsam ciuitatem fidelem meretricem effectam esse exprobrare nobis poterusiquς tuo beneficio ciuitas iusti reddita est. Sed reuocat me ex hac tam exim ij beneficij tui commemoratione, in qua multa mihi atque praeclara occurr bant, digna quae dicerentur, quod non minus ad tuam laudem, quam ad orbis salutem pertinerent,pia tuarum Capellarsi,vi dicut, institutio : qua credo, nec fallor , immortales ipsos caelitcs vel maximam persensisse voIuptatem. laetantur, laetantur beatae illae animae, cum te Patrum corona cinctum, certis statisque diebus te pia sua religiose obeuntem intuentur. Equidem credo templorum

D parietes

25쪽

16 parietes isos claritate, atque splendore radiorum sanctissimi tui

vultus, tanquam clarissimi alicuius solis conspectu atque prςsentia sensu voluptatis permoveri, & quasi ipse numine praesente, cuius

tu maiestatem in terris sustines, recreari. An vero non putamus linses beatos spiritus, caelorumq. felices incolas, cum te e c lo respiaciunt in suis aedibus, te dico CHRISTI Domini Vicarium, phtribus Apostolorum successoribus circundatum sacra facientem , an dubitamus , inquam, illos tibi omnia fausta, atque prospera ab ipso immortali, aeternoque Deo impetrare tuo hoc beneficio tibi obligatos, quod suorum templorum religionem, quae minor quam decinat, erat, tua pietate excitaueris, atque amplificaueris Quis enim dubitare potest, quum omnia tam seliciter tibi ex animi sententia videat euenire, caelestes illas animas votis tuis omnibus obsecundare Θ Quo enim tandem animo erga te credimus esse duo illa Ecclesiae lumina,orbis'. Principes Petrum & Paulum, cum intelligant sapientia tua, vereque christiana virtute se de Antoninorum atque Traianorum superstitionibus in principe religionis suae Vibetriumphare; corumque impia sibi trophaea cedere, quorum impijs, nefarijsque gladijs olim tot Christianorum, successorumque suorum millia crudelitcr ceciderunt: quanquam visi illi quidem sunt cadere,

re vera aurem in caelum euolauerunt, ubi tanto nunc a te accepto

beneficio, credibile est, eos non minus de pari reserenda tibi gratia cogitare, quam olim inique, nec sine indignatione tulerunt, ad laudem, atque memoriam suorum hostium, extare illa in Urbe monumenta, cuius ipsi sanguitie liberaliter profuso iecissent salutis suadameta. Sed ut aliquando de tuo futuro sempiterno pietatis,religio his, munificentiae atq. liberalitatis monumento, ea dica, non quς res postulat, ipseque maxime vellem; sed ea que oratione si minus

enarrare, at certe adumbrare aliquo modo potero. Quid erat P. B.

quod vel ad pietatem, religionisque decus accommodatius, vel ad Vrbis ornatum atque decorem illustrius , vel ad virtutum tuarum

gloriam prςdicabilius, magisque te dignum praestare nobis posses, quam admirabilis magnitudinis molem, & artificij incredibilis Obeliscum e tenebris, in quibus iacebat, selicitate quadam tibi propria in lucem atque conspectum Vrbis transferendum curare tamque egregium atque eximium antiquitatis trophaeum superstitione,

qua tenebatur liberatum religioni nostrae asserere, & salutis no

26쪽

stri insignibus deeotare Quantam enim turpitudine habebat gen

tilis tantum impietatis signum in loco totius Vrbis sanctissimo impressum extare ; propter ipsam Principis Apostolorum basilicam; ad conspectum ipsius Christi Vicarii aedium ; in solo, in quo vix pedem figas, ubi innocens, piusque Sanctorum sanguis effusus non sit; in quo loco etsi pene sepultus, planeque reconditus iure latebat, tamen non sine labe Christiani nominis tantum poterat impietatis vestigium, in tam sacro loco impressum residere. Equidem credo sanctissimis martyrum illic recubantium ossibus tam vasto immanique oppressis pondere; indigne tulisse caelestes spiritus tantam corporiabus suis impietatis molem incumbere. O prudςntiam tuam singularem, atq. pietatem praedicandam,qui nec passus es religionem tanto scelere violari, nec tam admirabile potenti silini imperij reliquuornamentum deperdi: cum malis illud expiatum religionibus amplius latere tantum Romani imperis lumen noluisti. Quo tuo beneficio futuro sempiterno, & suam sacrosanctus locus religionem, &Vrbs dignitatem recuperauerunt, dum quod unum retinemus, idq. admirabile amissae maiestatis testimonium, quodq. illius potentiam imperij indicet atque testetur, cuius non alij, quam Orbis ipsius fines fuerint, in tenebris iacere amplius non es passus: in quibus etsi iuste propter impietatem, quς in eo erat, latebat; impie tamen in eo continebatur loco, cuius religionem superstitione sua conturbae bat . certe misere latebat propter dignitatem, quae ex eo accedere religioni poterat atque Urbi. Enimuero quoties animo,& cogitatione mecum repeto, quae admirans ipse oculis percepi,& vidi, cum nouis atque inusitatis machinis, artificioque quodam singulari, tam vasta moles, tamque immane saxum per aera ferretur, & quasi e spelunca, in qua tot annos delituerat, solem, atque lucem appetens cmergeret, augustamque illam, in qua tuo nunc beneficio consistit, sedem quς reret; mirari satis non possum tantum, tamque eximium opus, a multis propter gloriam concupitum, a nemine tamen propter difficultate tentatum, tua felicitate gloriosissime pem sectum . quo sane arbitror restituendae per te Ecclesiae omen contineri . Quid enim gentiliiij tui illi montes ac sidus, quid ipsum saluitare Crucis signum, quibus obeliscus ipse decoratur, aliud declarant, quam SI X TO Pontifice, cuius laudes virtutum caeli r gionibus definiuntur, Cbristiani nominis fines eosdem cum Orbis

27쪽

terminis suturos Nescio ah me satis explicare potero bidque a Squi, ut sic mea excipiatur, atque exaudiatur Oratio, quemadmodum ipse sentio: fit cnint plerunque, ut quod mente explicatum ree habeamus, aeque tamen illud verbis exponere nequeamus. Ego

Pater Sanctissime quoties sublatis oculis tuum hoc incredibilis vise tutis opus admiror, quamque illud gentis tuae insignibus. &illa ipsi, utrisque vero sanctum crucis signum conueniat, contemptor; toties mihi& felicitatis tuae ,& Ecclesiae per te restituendae omen,&illius restituis monumentum extitui um sempiternum videor in tu ri . Quis enim vel leuiter antiquitatis degustata doctrina non intelligat, cum videat, fuisse hoc duobus illis C laribus monumentum dicatum, quorum temporibus orbis salus & orta, & perfecta Christi Domini ortu , morteque est; quis inquam non intelligat, hoc ipsum iccirco tot plagas , atque ruentis clades imperij incolume euasisse quibus tamen illius ornamenta omnia extincta atque s

pulta fuerunt ut Christiani per te imperii aliquando suae dignitati asserti orbisque ab impijs, quibus detinetur, religionibus Christo

vindicati tropheum foret sempitcrnumὸ hoc montes ipsi tui, hoc stella, hoc ipsa crux predicant, atque loquuntur. Fuit stella salutis nostrς exortς mortalibus nuncia salutaris: In montibus ab ipsa Orbis origine semper & futurae salutis arcana mysteria peracta fuerunt, & ipsa denique omnium nostrum sancta veraque salus fundala atque stabilita in montibus fuit. In montibus Christi Ecclesia de nata, & nunc, ut speramus, in montibus tua felicitate atque virtute, ipsiusque Christi Domini clementia atque misericordia restitu tur. habebis ad victoriam tantam ipsam crucem ducem, quς Opti mo Imperatori Constantino Ecclesiae male a tyrannis vexatae liberandae, eiusque dignitatis stabiliendς dux optima fuit. Quς cum ita simi , credo equidem reperiri posse neminem, qui h c secum c Silans , quoties ad hoc religionis, Orbis, tuique principatus lumen aeternum respicit, quin hisce iustissimis de causis permotus, tuisque e montibus oculis in caelum sublatis non talia vota immortali Deo nuncupet. Felix felicis stella cuius exorientis lumine orbis uniuersus recreatus est, ipsaque maxime Italia,que latronum tempestates atque procellas, quibus misere afflictabatur, sedatas, atq. sopitas vidit, quando te Beatissimus religionis sanctae vindex SI X T V Suindicem etiam stitit religionis, & fidei ; faxit Deus Optimus Ma

ximus,

28쪽

ximus , ut tam salutatis ac felix tua lux auctori Hilgeat tuo ad

Christiani dignitatem imperij recuperandam, quam olim fauste, ac prospere astut sit Regibus eiusdem nascentis stella imperis nuncia ipso regnante Augusto , de cuius iniusta possessione Sanctissimi

S IX TI munere tam clarum, atque illustre salutis orbis trophaeu Christo Deo assertum possides, atque exornas. Vos autem momtes promissae, partae, atque adeo stabilitae saIutis indices Pruri perpetui , eiusdem etiam recuperatae, & in omnem terrae orbem iterum propagatae religionis,ct fidei, vos, vos inqua Dominus ς ternum po 'steritati ponat monumentum. Tu autem crux, quae sortitano, atque religiosissimo Imperatori, tam ictum faustumque iter aperuisti, ad vicu,riam de tuis hostibus reportandam, tu etiam esto, Pontifici Optimo, a quo tantu ornamenti tibi accessit, optima dux ad omnem impietatis luperstitione abolendam, atque extirpanda. Haec sunt Pater Beatissime,quς quu hoc unu immortalis virtutis tus monumentuadmiramur, quilibet non tam tibi optat, quam etia a te sperat . huc spectant Musarum omnium tam pij, christianique cantus, quibus optimo iure te suum verum, ac Christianum Apollinem celebrant,

dum intelligunt tua pietate, atque virtute impii falsique Apollinis

superstitionem destructam, atque euersam esse. Augustum intelliago Apollinem saepius ementitum,cuius etsi praedicatur felicitas tanta, que nostris Imperatoribus solemni dum inaugurantur ritu optari desiderarique soleat, cum tua tamen minime est conferenda. Equiadem cum considero ipse, & mecum admirans reputo, quantis te virtutum eXOrnatum, atque cumulatum prςsidiis ad summum Orbis imperium vocaverit Dominus, quςque& quam admirabilia tam breui tempore peregeris, quae hoc spatio alii si attingere essent aggressi, multum reip. consuluisse putarentur: tum vero, quid caeliquid ips) deniq. res de te loquantur, diligenter attendo: iam mihi videor te de orbe omni terrarum religioni christianae restituto tri phantem videre. Vt enim de tuis rebus gestis sileam, quς tantae existunt, ut dubitare neminem sinant, quin hec repurgati orbis tua propria sit iutura lavs;non possum tamen hoc loco tanta in te felicitatis nostrae documenta sine scelere praetermittere. quod tamen n5 facerem, nisi & rebus a te admirabiliter gestis illud magna ex parte iam comprobatum esset; eaque iecisses futuri nostri boni iundamenta, quibus facile sit omnibus augurari tantum maiestatis, atque ii

crementi

29쪽

crementi Chris latio imperio per te accessurum esse, quantum quin

die a Deo precibus, atque sacrificiis contendimus. Etenim,ut illud omittam, rerum conuersiones futuras, siue illae imperiorum oriagines, vel incrementa, siue illorum declinationes exitusve contineant, prodigiis Deo ita permittente significari ante, praedicique solere. Quid aliud significant, quid spondent illa initio Pontificatus tui a Virgine in Urbe perpetrata miracula, ad cuius imaginem ferunt caecos videndi & claudos recte ambulandi usum recepisse,inultosque desperata valetudine cum essent, conualuisse, quamque nullis medicamentis, exquisitisque per omnem vitam rem dijs adipsci sanitatem potuerant, eam puncto temporis paucis pie,& ex animo fusis precibus aut recuperasse amissain, aut nunquam antea habitam tum primum incredibili cum voluptatis sensu percepisse Quid vero ipsi caeli nobis de te sperare iubent, qui te eodem interris die a Deo Vicarium sibi sussici viderunt, quo ipsi creati solis lupine collustrati atque decorati fuerunt An nobis illud non spondent virtutum tuarum prς clarilsinis luminibus, errorum quorum caligine orbis obscuratur tenebras, omnes quam primum dissipatum iri Qus bona eo magis appropinquare, atque certiora videri iam debent, quod ut annalium libris continetur, ipsis Vrbis natalitijs admirabili diuinae prouidentiae, nec obscuro iudicio Pontifex maximus inauguratus es, ut quod iam rebus tantis gestis adeptus es, nemo non iure praedicet, non alio debuisse ipsam Vrbem die restitutorem, atque conseruatorem recipere, quam codem quo primum conditorem suum viderat, nec alio secundum parentem, quam quo primum. Quo tempore cum ipsa caeli, terr que facies renovetur, atque exhilarari videatur, mitigatoq. rigore hiemis, atq. asperitate remissa, virescant apricantes campi, caeloq. ipso liberiore stuamur: sane arbitror no t*m ipsarum stellarum tunc exorientiu conspectu, quas sorores fuisse nugantur veteres, quam virtutum tuarum, quae

vere inuice sorores sibi sunt, luminibus, ipsoq. auspicatissimo gentis tuae sidere, tunc primu maiestatis diuing radiis decorato orbi illucente natura ipsam recreata,& nouo quodam, atq. insolito suavitatis genere elata, noua etiam, planeq. inusitata renascetis anni amoenitate gaudiui suum testari, nobis atq. declarare voluisse:vt hinc iam praesentire liceret barbaris omnibus, atq. nefandis religionibus sublatis,que vim, quae cςdes, quς immanitatu omni barbarie crude'

30쪽

Eord continent, sancta,veramq. per te pietatem,& fidem orbi restitutum iri uniuerso: ita ut ad tuum exoriens sidus & orbis & annus ipse renascerentur. O beatissimae ipsae Hyades sic enim vocan tur

quae cum, ut arcanis facraru litterarum continetur,post Oriona exorientes ipsos nobis compressa falsae religionis hieme Ecclesiae Christi doctores sapientis imbre orbem abluentes significent, te tunc primum Ecclesiae eiusdem solem consalutarunt, cuius splendore virtutum atra impietatis hiems dissiparetur. Quod ut nobis tot, tamq. auspicatis, felicibusque praesagitionibus promitam est, tuaque iam virtute magna ex parte tributum, sic etiam barbaris, Christianae q. pietatis hostibus tetra, diraque omnia execrandis prodigiis portenduntur, quae illorum ruinam, atque euersionem impietatis aflerent: quod summa omnipotentis Dei clementia fit, ut dum vindictae sustempus differt, emergant illi interim e tenebris, qnibus obruuntur, suoque cognito errore ad sanitatem, tanquam ad ipsum cor reuertantur, ne se prius oppressos, quam erroris, in quo nunc versantur, admonitos conquerantur. Etenim quid aliud verberatae fulminibus , ipsisque non suo more tumultuantis maris fluctibus disie' basilicae importunissint, atq. teterrimi Turcaru tyranni, qui sibi uno, eodemque tempore caelum ipsum, & mare insensum vidit, ac se sit, quid aliud significant, inquam, quam tibi legitimo Christi Domini Vicario tyrannide illius belluae breui concessuram, eamq. tua felicitate atq. virtute euerti debereὸ.Quid porro destructae sere, atq. deletae portentosis grandinibus hostium urbes,illorumq. agri, atque aedes nouo quodam caeli furore sanguine cruentatae, quid aliud habent ominis, quam nisi resipuerint, & scelerum paenitentiam egerint, debitas eos tibi Christi gregis Pastori poenas daturos, & quas ovium tuarum sanguine polluerunt edes, easdem sanguinesuo abluturos, atque expiaturos esse Θ Hoc tibi pollicetur illud sanctissimae erucis signum, quod ruentis atque praecipitantis Grςciae ruinis si pultum, ab eo tempore quo oppressa importunissimo tyranno antiquissima Christi prouincia misere subiacet, reuulso, atque euerso procellis, tempestatibusque immani monte, quo premebatur, lucem iterum, atque solem superioribus mensibus conspexisse fertur; nullisque saeuientis squoris . fluctibus dirutum magis, quam ipso vastissimi, quod superstabat, montis onere laceratu, locum suum retinuisse, quasi iam tua auxilia aduentare praesentialiquibus & suam pristia

SEARCH

MENU NAVIGATION