Francisci Suares Auenionenis iuriscons. Ad sanctiss. et beatissimum patrem Sixtum quinctum pontificem maximum. Panegyricus primus

발행: 1587년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

pristinam dignitathm recuperet, quaeque non patiantur cui fluctum

iure pepercerint, nec suam religionem violauerint, eam barbaro- .rum impio, ac sacrilego ferro dirui, atque euerti. Equidem a

do hinc facile perspici posse, quam tibi gratiam ipsa crux referre paret, quod tuo beneficio in principe orbis Roma de impietate,sal. seque religione triumphet ; quae si quid cogitatione, atque ingenio assequor, huiusmodi est, nec selli me puto, ut quando tu Bea-.ti Francisci alumnus crucem ipsem honorificentissime extulisti,cuius es atς secro, ut accepimus in orbem redunte die, Christi stigmatibus Franciscus ipse per summam gratiam decoratus, electus caeli ciuis est; ita tu non minus quam ipse olim Franciscus collabantem Lateranensem basilicam humeris retinere, atque fulcire est visus, sic etiam eam nunc non tam aedificijs vetustate collapsis, atque consumptis a fundamentis excitandis, amplioreque atque augustiole forma, quam fuissent olim, restit uendis, quam ipsius mai statem, atque religionem orbi restituendo, Lateranensem ipsam basilicam, qua nihil aliud quam ipsa Christi Ecclesia intelligitur, pristinς sitie, debitaeque auctoritati restituas, & asseras. Haec sunt, quς populis cunctis, orbique uniuerso singularis tua, ac plane caelestis virtus promittit; haec quae nobis a te Christus ipse 1perare iubet , dum ad montem confugiendum, tanquam ad certum paratumque nobis auxilium praecipit. Ad montem inquam, de quo mirabiliter, ut ille ait, illuminat Dominus. A quo cum iam Claristianis gentibus omnibus illuxerit, in tuo nempe considens Dominus, superest, ut nunc orbi reliquo pulsis, atque discussis errorum caliginibus,quibus infeliciter inuoluitur, veritatis, atque pietatis lumen per te etiainsundat. Suppeditauit ille tibi omnia ad immortalem praestantissimi huius tacti gloriam comparandam.habes pijs consilijs tuis Deum ipsum propitiu, cuius brachi ii sortitudinis electo uncto suo numqua defuit: habes felicitatem quandam singularem tuarum omnium cogitationum sociam; nec vero tibi virtus,vel animi magnitudo deest, non consilium, aut industria, non copia ceteraque necessaria subsidia ad res magnas atq. pr claras suscipie das, & susceptas perficiendas , qui tot, ac tanta, tam felicite coleriterque conseceris,ut m

gis admirari reliqui, quam se illa imitari unquam posse intelligant.

Nisi sorte quis adeo est improbe malus,ut putet minus te Petri, yel Pauli auspiciis, Ecclesiae Romanae fines propagaturum,quos Pro .ina

32쪽

. pietate, atque religione de impietate triumphare voluisti, quam ist-sa olim Roma Traiano, & Antonino ducibus imperium propag rit.. Non tibi desunt B. SI X T ri non tibi desunt Reges, atque Principes Christiani, quos non minus ac filios dicto audientes ha: bes, quando tua prudentia eos non minus quam fratres amore, & scedere coniunctos retines; quς una est tuae prudentiae, vel ptiestantissma laus, qui non modo Traianos, vel Antoninos virtute belli--ca, olnnique genere copiarum ad quent, sed longe etia & petitia rei militaris, & animi fortitudine superent quanquam huius quidem nulla belli administratio, sed tantum conseruati sine bello imperii laus viget, cum contra illius non minus foris, quam domi virtus commemoreturi, a quo si impietatem demas, Christiano dignam principe virtutem reperias. Verum ne de omnibus Principi, hus Ecclesiae propugnatoribus necesse habeam hoc loco dicere nec enim ulla satis ampla oratio unquam reperietur,quae illud presset, unum exbomnibus nominabo Henricum Regem Christianissi- u mum, de cuius laudibus immortalibus futuris eo iucundius audire R., soles, quod ille ijs maioribus ortus cum sit, qui semper, huius tuς stiam sedis sancta propugnatores, atque liberatores fuerunt, pro quacu mus infinita bella gesserint, & innumerabiles barbarorum copias toties deleverint, ut illius maiestatem firmam stabilirent , facile reliquos

omnes orbis principes hoc genere laudis vicerunt tunus tamen hoc tempore est repertus Henricus Christianissimus, qui non contentus tantam, tamq. praestantem maiorum sirorum gloriam virtute propria adaequare, illos etiam superauit, in hoc uno laudis principatu hi quo ab illis reliqui principes omnes semper sunt superati. An quisquam Traiani bellicas virtutes desiderabit in Regibus siostris,

cum intelliget, Henricum tanquam alterii Christianissimumq. Hemculem in cunis pene infantem impurissimos serpentes, teterrimolao sparso veneno amplissimum regnum, Ecclesiae firmamentum, atque columen labefactare conantes manibus compressos elisisse qui adolescens,imo verius puer adhuc cum esset, qua aetate reliqui vix hostem sustinent videre, nedum cum illo congredi, toties imperator de tuis hostibus triumphauit, ea belli lege, ut quidquid hostiuattritum esset, illud totum non ipsis hostibus, quibuscum beIlatum erat, sed suo regno, suis copiis, sibi denique periret, atque amitteretur: quando huiusmodi sunt culilium, atque intestinora ic E bello

33쪽

bellorum exitus, quibus detrimenti non minus ipsis victoribus, quam victis solet importari, omneque tumultuanti ipsi reip. damnucedere. tanta nimirum est optimi Regis & pietas in Deum; di aduersus sanctissimam tuam sedem studium,ut illius dignitati omne suum commodum posthabeat semper,nec tam quid sibi decrescat, quam

quid sanctae EccIesiae accedat curandum, atque procurandum exustimetitanta animi virtus,atque prouidentia conniit,ut& arma tamquam candentia aliqua serra vitiatis atque desperatis regni men bris adurendis adhibere, & pietatis artibus, atque clementia, in quibus aliqua res det spes, salutem procurare omni tempore num.

quam desistat. quem si Dominus illis,quibus nunc distinetur, curis liberauerit, sedatis atque placatis procellis, quibus amplissimum

Orbis terrae Regnum, Ecclesiaeque propugnaculum tentatur, quod nobis & tua & sua virtus sperare iubent ; quis iam tibi Traianum deesse queratur, cum tibi Henricum prςsto videat esse, tanta animi , ii Virtut prudentia,felicitateque praestantem,quanta conseruata a se Ecclesiae Gallia, in quo nunc ibius intentus versatur, breuideri i rabit. Qui tantis copiis, aaque prssdqs militat ibus abundat,quan. u.', in ipsa Gallia non tam diuturno bello , in quo nunc versatur, de bilitata,quam armis exercitata praestare potest; quae tantis abundat opibus, ut caeteris tam inuidios , quam Ecclesiae salutares semper fuerint: certe quibus florentissimum regnum iam in annum ducem tesimum supra millesimu propagatum est et quae tam numerosis atq. bellicosis gentibus exuberat, ut non modo Europam atque Asiam Colonijs deductis repleuerint, tantumque barbaris etiam ipsis terrorem attulerint, ut nullus Rexis ne praesidio, vel amicitia Gallorum tuto se posse regnare crederet, sed etiam quaru victorijs non ita pridem maiorum nostrorum memoria orbis totus illustratus est,

ipsaque Europa ab importunissimis atque crudelissmis tyrannis liaberata , innumerabilibus opsis, atque profligatis hostium exercitibus, quorum sceleratis armis Romani i mperij dignitas attrita atqzeuersaxoncidit, ipsaque maxime Italia sepiuta iacebat, omnisque iriclesiae sanctae dignitas oppressa tenebatur. Adsunt,adsunt Hemiis ς0 etiam illi, & in bello & in pace Principes, quorum semper conrsilia atque arma optimi, tuiq. studiosissimi Regis voluntati egregie obsecundarunt, semperq. parata auctoritati tuae conseruan aruerunt equorum cum spcctata virtus, rerumque gestarum, gloria..

ollae orbi

34쪽

orbi uniuerse notissi a sit, nee ad eam ullius oratione accedere quidqua possit 3 nescio tamen quo te piaculo praetereo, Carole BO ea boniCard. Ilustrissime; Auenionis, quae altera in Gallia Ronia ab lest, Legate Amplissime, Gallicae Ecclcsie lumen, pietatis, risis caronisque decu atqud praesidiuini: nobilitatis, virtutum, ommsq. cru Leg. ditionis domiciliunt & ornamcntum . qui cum nobilissima inuictissimorum Christianismorumq.: Regum prosapia ortus ipsos beatos Caelites generis auctores laudes, singulari tamen tua, planeq. diuina virtute perfecisti , iudicari ne possit. plus ne illis retuleris, quam ab ijs acceperis ornament um*idque cum in omnibus semper, tum veI maxime quod illis tua virtutepepereris illum Ecclesiae Galliex ford, Illustrs sis. Carolii de Vendolme fratris filium, Cardinalem florentissimum, omnisq. memoriae lumen futurum. Sed imfinitus sim, si quidquid praesidi, Ecclesia habeat in Gallia coner enu :merare, attingere certe suit necesse, ut una hac parte propositata cile intelligeretur, quam magna in reliquis subsidia ad sanctissimas tuas cogitationes perficiendas haberes. certe optimum Regem prς- ς terire nec potui, nec debui, cuius perpetuis curis, atque laboribus ipsam Ecclesiae columnam Galliam, que ruinam minari videbatur, nec sine Europae totius interitu concidere poterat, stare videmus in eo lumem . quod via uni longe praeclarissimu est beneficium, quodq. tibi maximo Ecclesie Pastbri, maximus Rex praestare, atq. exhibere poterat maximum. Quo circa, ut iam dicere omittam de maximis, instructissimisque copiis 'arque.firmamentis, quibus sepientissima tua pro nostra salute suscepta consilia innituntur, nec quidquam quid domi, quid in ipsa Italia gentium victi lac habeas, commemo-rcmii silere tamen sine scelere non possum augustissimum orbis temrarum concilium, tuorum laborum atque curarum socium: illum dico Cardinalium consessum ab ipso Apostolorum conuentu deriuatum, & admirabili successionis serio summa Dei prouidcntia ad nos usque trant mistum, Ecclesia custodem; atque conseruatorem; in quo si pietas,' si religio spcctetur, ab ipsis Apostolis ortum agnoscas I si nobilitatem, atque potentiam quaeramus, Europae decoram eo esse reperiemus. In quo tanta est prudentia, eruditio, probitas , grauitas, modestia, tantus in suprema potestate modus,ut omnia ita pietati, salutique communi tribuantur, 't& nobilitatem, . atque opes alii, Regumq. &Caesarum, a quibus originem ducunt; - E a titulos

35쪽

titulos virtute propria clariores, atque maiores esciant: alii *Ista non ita maiorum imagines commendant, quosque ardens sua rutille ali virtus ad sidei a evexit, se ipsos semper virtutibus vincere, ii ii atq. superare conentur. cui principi orbis terrae ordini cum tua pruridentia accessio illa facta sit, omnium ordinum luminibus ipsa electis, qua non tam patrum ipsorum numerus, quam virtutum plebnior effectius est cumulus, eo'. cum tibi ex illis curarum admini stros suffeceris, quorum integritas, prudentia,fides,planeq. perspecta virtus , tanto eos dignos honore reddidit, ut laborum, vigilia rumq. tuarum socii efficerentur; quid iam est, quod tibi ad Orbem restituendum deesse queramurib Sed de illis nillil dico,vereor enim ne si pauca dixero, ineptus; si multa,infinitus sim. Vnii aute nomina, bo P. B. non tam nominis gloriosissimi tui, quam heredem vir tutis eaqὸν futuru. Te intelligo Alexander Peret te Cardinalis Illustrisse. quem, uis si unum e mortalibus cunctis felicissimum dixero, nondum tamen Vii. de satis dixisse mihi videbor. Quid enim mortali ulli unquam conti'. io git ad virtutem, ad laudem, ad gloriam nominis sempiternam,quo non assiuas, quo non copiosistane abundes Qui diuitijs, aetate, inrigenio, honoribusque cum floreas, quibus multi ad perniciem sui abutuntur, tu contra illis tanquam optimis instrumentis ad pietatem, atque virtutem, quarum ardes amore, ita uteris, ut a tam eXcellenti, eximiaque virtute tua, recte ostendas, in amplissimis honoribus tibi decernendis progressum aetatis expectari non Oportuis se . declaras enim magna cum tua gloria, sed maiori Ecclesiς, cui

natus es bono,.senectutem non annorum numero, sed virtutum

cumulo ςstimandain esse, cum ipsi hominis sensus cani sint. Quicum a Sanetissimo S I X T O,selicissimo Avunculo tuo magno,Orbisq. parente maximo, a quo ipsa religio vitam recepit, ab eo do& generis splendorem, & fortunas amplissimas, & quod omnibus his longe praestantius est , i virtutem iptam possideas; qua una duce ipse a se ortus ad proxima c lo maiestatu peruenit, ita per illius sancta, alq. beata vestigia graderis,.ut quaecunq. a tuo Papio, Virtute, omniq. doctrina praestantissimo,vsuq. peritissimo no fucatae, sed solidς arq. germans doctrine, & eruditionis ad vita, ad ingenium ex colendum, atque instruendum, ipsumq. animum bene beateque informandum accipis, ex omnibus sapientiae officinis singulari quadam arte perquisita ; ea omnia ut domesticia Sancusis Avunculi tui

36쪽

exemplis habes comprobata, sie etiam uli tute propria incla ill

striora. O te felicissimum, qui cum omnibus & fortunae,& animi bonis abundes, ct floreas, tuorum bonorum verum rectumq. usum non tam ex omni antiquitate prstantissitanorum quorumcunq. Heroum gloriose repetitis exemplis ediscis,quam ipso uno Sapientissimo Si X T O cqgnato tuo, orbisque Domino proposito tibi ad imitandum. cuius solicissimis vestigijs insistens, magnisque passiribus illius gloriam ad quare, vel etiam superat e contendens, quid de te, Alexander illustrissime, tantae firmata stirpe virtutis experictare orbis potest, nisi illum, qui Orbis ipsius testimonio mortales

omnes virtute atque dignitate vicit, a te aliquando vinei, supera rique debereri quod eo facilius adepturus es, quo ille nulla maioriissiorum laude, quod intelligatur, innixus propriae laude virtutis Orbem uniuersum repleuit, cum tu virtutum tuarum luminibus illius etiam memoriam meritorum coniunctam habeas. quod magni tibi esse debet: cum enim semper nobilitati boni omnes faueant, quod utile sit, Principes viros maioribus suis dignos reperiri, plurimumque valeat bene derep. meritorum memoria, quis te non in oculis semper habeat , non te praecipuo quodam studij genere prosequatvi, tuisque omnibus commodis,atq. honoribus inseruiat,& faueat ξ cum te illi ut sanguine, sic etiam virtute coniunctum in telligat, cuius beneficijs Christianum imperium stat, brevi q. pristi nam maiestatem suam recepturum est. Sed me prius vox, ipsaque vita deserant, quam tuae Sanctissime Pontifex, vel tuorum laudes deficiant, a quibuscum me obrui intelligam, nec suum in tam vasto, atque immenso illarum Oceano amplius retinere cursum oratio possit I vela ipla cotraham,& doctioribus, atq. eloquentiori, bus tantum munus libenter relinquam, tuas laudes celebrandi.

Equidem c um viderem, omnes qui Muss, qui litteris aliquid pos sent, quos pietatis, quos religionis amor teneret, & praetentis, &futurς tuae felicitatis elogia praedicare, putaui etiam mihi experiri

Iicere, quemadmodum concentu meo communem tuarum lauda

Orbis harmoniam iuuare possem: in quo quidem conatu, si pe iractus atque debilitatus elangui; cum meas uires ad sempiterna

meritorum, tuarumq. vututum maiestatem coserrem:sed confirmatus atque erectus illa, quam toties in te expertus sum, humanitate atque clementia, progressus sum longius: nec vero modum mihi

c. t statuere

37쪽

miuere otur; quod indecorem esse, minimeq. conii lies pura

ui, cum viderem non Romam modo, non Italiam,sed imin Eur pam totam laudibus gloriae tuae per sonantem, suumque erga te studium omni monumentorum genere testantem, si una Auenio altera Ecclesς sedes, atque domicilium in communi, tantoq popularum omnium gaudio cessare videretur, maximis prGertini tuis cumulata, atque ornata beneficijs, quibus illam, omnemq. subiectam sibi prouinciam a funesto Galliae incendio incolumem conseritasti. Ad quem cum superiori anno tanquam ad parentem, in quo uno salutis spes omnis erat; confugissemus,nostra ardente viniqia, ipsaque flamma parietes iam nostros populante, amisso conseruatore nostrix atque custode Georgio Armignaco Cardinali optimo,quem nobis matura quidem satis aetati, gloriaeq. suae, sed nimis ceste saluia nostrae immatura mors rapuit; eo praesertim tempore, quo ipseris ster secundum te parens, Carolus Cardinalis Borbonius Legatus noster amplissunus etsi illius in nobis habitat nactas tamen omnem curam,operamq. suam Galliae eligendae atque subleuandae lintendebad, cuius salute nostra etiam salus continetur. quis inquam tanto studio paretis unquam cadentes liberos suos erexit,'quanto tu nos ab ipsis tunc iὶu i faucibus eripuisti nosq. saluos a flammis, quibus vicinae reliquae prouinciae crudeliter ardent, conseruasti duobus sapientissimis Vicarijs tuis rep. nostra commissa, quorum alterius multa,magnaq. iam tunc erant, maximaq.Nunc sutit in rem'

nostram,ipsamq. Ecclesiam merita; alterius vero iampridem perspecta tibi virtus omni mea est commendatione maior Putaui B. P. liberandam mihi esse patriam meam, que iure suo ortus mei partcm sibi vendicat, a tanto erga te Parente atquc conseruatore suo ingrati animi vitio', in quod videri poterat incurrisse; nisi conatus ei essem subuenire. In quo quidem prestando,quod illius dignitati maxime conuenire duxi, ipsius Vrbis Rome Gemplum sum sequutus, a qua cum tibi viderem statuam in aede Capitolina sacratamesis, perpetuum, ut optamus nominis gloriaeque tuae indicium p steritati futurum ; existimaui me recte atq. ordino etiam facturui si huius alterius atq. secundae Romς nomine on corporis, sed animi, virtutumq. tuarum tibi simulacrum atq. statuam dicarem: non

illam quidem Phidiae vel cuiusdam dicendi Praxitelis arte descriptam vel elaboratam, quales Vrbs ipsa multos possidet; sed tamen

38쪽

illius sorte opus artificis, quod eos Ipsos eloqueritio Praxiteles ad

idem aggrediendum cxcitabid. Dedit tibi Roma & tue virtutis, di sui erga te amoris testimonium maximum: sed tamen id dedit. quod & sua natura varijs casbus est subiectum, & ut nullis casibus Ussendatur, tamen & tempore ipso conficietur,& non nisi uno cer- metur in loco, in quo etiam dum erit ; itamen a plurimis csse ignorabitur. At quς litteris commendantui, &nullas saeuientisfortunς cladesteistisidant; & ab omnibus celebrata, ipsa temporis diuturritate non modo non obteri, ues consumi possunt, scd magis cum ipsa vetustate .vigent , maioraque laiq. admirabiliora 'redduntur. Equidem maxime pertinere, di ad nostr aetatis gloriam, atq. d cus,& ad omnem posteritatis institutionem duxi, res tuas gestas luteris commendari, quod rei p. expedire semper sit comprobatum, Principis vitam posteritati p. odiri ut qui virtute praediti vixerunt,

laudemq. Principes sunt adepti, suo exemplo ceteros permoveant atque inflamment ad virtutem: qui vero ita vixerunt, ut eorum Vita vituperationem habeat, deterreant posteros a viiijs, quae tanta cultoribus suis ignominiam afferre consueuerunt. multi enim, qui minus ipsa virtute permoventur, cuius gustum non habent, saltem ipsa gloria,cuius cupiditate omnes incenduntur, ne mortui male audiant, se ipsos cohibebunt, bonorumque, ac tui similium principum nome smul abuntur. Vt enim neminem huius,vel illius generis enumerem, cum exemplorum plena sint omnia. tua, tua Pater Beatissime praeclarissima facta & priscis Pa tribus inuidiam virtutis plena, dum a tua gloria suam superari intelligent, & posteris admirationem adferent, dum se aemulari quidem virtutem tuam; assequi autem , vel adaequare posse dissident. tanta nimirum restituti, atq. r

purgati orbis tua est futura laus atque gloria, dum infinitis sempiaternae posteritatis seculis celebrabitur, requievisse manum Domini in Monte Alto,in eoq. triturato Moab precipitasse faciem vinculi colligati super omnes populos, & telam, quam orditus est super omnes nationes. O diem illum optatissimum, cum immortali Deo supplicationibus, omnibusque caelitum templis singularibus istitit sacris decretis, ipse te orbis terrarum triumphantem spectabit, fausti'. acclamationibus parentis sui SI X TI nomen felicissimum usurpabit; populis omnibus no in servitutem redactis, sed ex peccati erro uq. seruitute qua tenetur, a CHRISTO IE S V virtute tua liberat S:

39쪽

liberatis non collo vinculis stigato manibusq. reuinctis ante crurum tuum deuictis gentibus crudeliter actis; sed in sinum Ecclesie, unde illos iurentium luporum vis abripuit, benigne reductis. O beati ssimum diem illum cum congregatis ovibus tuis omnibus,& tu iulas,& te illae Pastore agnoscent suu. Quod cu nobis eximia tua planeq. admirabilis virtus ac pietas promittant, ipseq. Deus i ubeat sperare, Accipe Sanctiss. Pater hoc ineunte anno haec, no tam illa quide a me, qua ab Orbe uniuerso concepta vota: sicq. statue hς mortales omnes tibi nunc per me,& ad Dei gloriam, tua . laude diad suam salutem ipsi rerum omnium Parenti vota facere, a quo ut ipsa principium duxit, sic & ad ipsum etiam finem suum reterre oratio debuit. .

SEARCH

MENU NAVIGATION