Beati Lanfranci Cantuariensis Archiepiscopi, et Angliae Primatis, Ordinis S. Benedicti, Opera omnia quae reperiri potuerunt

발행: 1648년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

r 84 Decreta B.

cur, vel caput abi at vel ungues incidat, a nec extra claustrum sine licentia ire praesumat. Finitis Psalmis dicat Abbas , vel Prior Beneiscite , Et responso Dominus, postea loquantur. Tunc testiua in claustrum deferatur, & qui vult caput lavet,

quisque sibi, nullus alij, praeter magistros infantum , qui paruulis pueris, qui id non

possunt, capita lauare debent. Frater dum raditur, si signum ad horam sonuerit induat cucullam, super Doccum,ta pergat in chorum , si tamen omnino barbam rasam aut omnino adhUc intactam habet, alioquin extra chorum maneat. Ipso die quo se radunt fratres mapae inresectorio mutandae sunt Aliis die-us quando fratres in claustro loquuntur , qui necesse habet tonderi potest in claustro , sed per licentiam Abbatis siue

Prioris.

CAPUT XII. De sanguinis minutione.

LIcentia minuendi sanguinem omni tempore statim post Capitulum petenda est dc celerario indicanda hora minuendi est in hieme post Euangelium maioris Missiae , in aestare post Nonam ante Vesperas; in quadragesima post Vesperas ; cum ij qui minuendi sunt calciati nocturnalibus suis ad locum qui huic operi

deputatus est, venerint; versi ad orientem ante dc retro inclinent. deinde Priore eorum incipiente versum Deus in adiutorium meum intende, ter dicant, se catera,

sicut in aestate post Nonam in Capitulo, quando fratres loquuntur in claustro. Si unus tantum fuerit solus hoc faciat. Postea exuant froccos, & parent se ad minu

endum.

Silentium ibi omnino teneant nisi necessitas loqui cogat, quae differri , aut non possit, aut non debeat. Quod si evenerit breuiter, dc modes E, dc humillima voce id fiat.

Chorum non cogantur intrare usque in crastinum post orationem Primae, vel Tertiae , quo tempore ante Capitulum Tertia

dicitur: si plus indigent petita licentia diu

tius extra chorum remaneant.

Crastina die nocturnales sitos calcient, duobus diebus mixtum accipiant: Cum ad ipsum mixtum ventum fuerit, si tempus sit quo fratres semel reficiunt, simul omnes dicant versum , dc ante miXtum, ec post mixtum , cum Psalmo Misereremes Deus : dc reliquis eo modo quo dicitur a conuentu, cum bis reficiunt omnes

Lansi anci

. fratres Benedictio a Priore Sacerdote detur : lectio ab uno aliquo memoriter recitetur : in refectorio totum fiat. In crastino minutionis clamatus aliquis minutorum surgat, ic ad petendam veniam se offerat aliquis vero eorum,quibus minutio nota est, priori dicere debet,quod

frater ille minutus sit, de Prior ei praecipere ut stando loquatur; de maxime si de vena brachi j minutus sit. si culpa leuis indulgeatur et , si autem talis fuerit, quae sine corporali disciplina dimitti non aebeat, in aliud tempus differatur. Haec sunt tempora quibus fratres minui non debent nisi necessitas cogat: Si in crastino Festiuitas duodecinin lectionum sit, exceptis Sabbatis quadragesimae usque ad Passionem Dominii si crastina die pestiuiras trium lectionum sit, in qua Missa in cappis celebretur , sicut sunt tres dies post Pascha , & tres post Pentecosten, quatuordecim dies ante Pascha , si ipsa die, vel in crastino canonica ieiunia sint, - quae violari non possint; Festiuitas omnium Sanctorum . quia in crastino omnes sacerdotes pro De punctis Missas celebra. re & reliqui Psalmos pro Missis ordinatos dicere debent.

CA PVΤ XIII. De Hebdomadario Misse

maioris.

CVm sacerdoti maioris Missiae Hebdo.

madario aliquid dormienti evenerit, propter quod ipsa die Missam celebrare non debeat, si fuerit priuata dies, non dimittat quicquam facere de suo ossicio, nisi Missam, dc benedictionem in refectorio, de Completorium , quia aqua benedicta post Completorium Latres aspergere ad ipsum pertinet, qui Completorium dixit, de Missam celebrauit. Quod si duodecim lectiones fuerint,

dimittat etiam Vesperas, matutinaS qUΟ-que Laudes , si ad ipsas reuestiri deseat

Sacerdos. Finita autem principali oratione , cum Sacerdos reuestitus , qui pro eo facit ossicium , exierit de choro , Sacerdos Hebdomadarius in quacumque parte chori sit , nullo expectato signo compleat reliqua omnia, quq sequuntur. Cum autem ipse Hebdomadarius reuestitus cantat Vesperas,aut Matutinas Laudes, Ec copleta principali oratione egreditur chorum ut exuatur , tunc uni de suo choro cui voluerit signum faciat, ut agat pro eo commemorationem Sanctorum.

352쪽

Ρ o Ordine

completa Hebdomadarius reuersus in chorum compleat quae sequuntur.

De Itinerantibus Fratribus. FRater in aliquod iter prosecturus, Min crastino non reuersurus accipiat benedictionem exeundi ; si vero contigerit ut altera die reuertatur, non accipiat benedictionem reuerrendi , si autem Drofecturus sperat se in crastino rediturum, non accipiar benedictionem eundi. Quod si evenerit ut ultra biduum moretor,re Ue sus reuertendi benedictionem accipiat. Ille vero frater qui accepta pergendi benedictione ultra biduum moratus fuerit,

si ipso die quo redierit in aliquem locum

extra monasterium perrexerit , & unius noctis moram fecerit. in crastino reuersus omnes reuertendi benedictiones accipiat , quia ex quo primum abiit non iacuit in monasterio ; si vero sine benedi ctione exeat sperans se in crastino reditu. rum ,& ita eveniat, atque ipsa die qua rediit extra monasterium , ubi una nocte moretur, in aliquem locum pergat,reuersus ipsa die omnes reuertendi benedictiones accipiat. Hoc propterea fit, quia duabus continuis noctibus extra monasterium fuit. In exeundo nullam benedictionem acc piat, nisii ultra biduum se moraturumeesistimet. Si frater quilibet de soris veniens accipiat utramque benedictionem , veniendi scilicet, atque exeundi, nec sit ei opportunum statim, vel etiam per rotam ipsam diem exire, ad quotcumque horas in monasterio fuerit accipiat benedictiones veniendi , exeundi vero minime nisi forto contigerit eum ipsa nocte in monasterio Temanere , tunc enim in crastino, si exire voluerit, suscipiat eam. Ad vesperas vel ad completorium nunquam des et dari benedictio exeundi: frater accepta benedictione , si prius quam de clauitro exeat signum regularis horae sonuerit, cum caeteris in chorum pergat,& dicta hora, in viam suam vadat: si autem extra claustrum fuerit,&priusquam portam curiae egressus sit, ad regularem horam signum pulsatum fuerit , ad Ecclesiam redeat & regularem horam extra chorum dicat, de postea viam suam te

neat.

Fasciolatus, aut cinctus, siue cum cappa nunquam in claustrum introeat. Fratres in viam directi Cum horam regularem dicunt, aut orationem faciunt,

S. Benedicti. a 8s

aut Deus in a tutorium Meum . cum Gloria

patri dicunt, s dies talis est, sicut in monasterio, genuaflectant; sed an re & retronusquam taciant. nec cum fallundur, Veniam petant, nisi sint in Ecclesia diebus quibus se per formas orant dicturi aliquam horam , si equitant de equis descendant,& inchoata hora, ac venia petita, a manibus chirothecas, & a capitibus capitia auferant, & sc ascensis equis horam fi

niant.

Quod si inter psallendum necessitas loquendi eueniat, finita locutione iterum a capite horam incipiant: dum hora in hos pitio canitur, aut cum manducant stoccis induti sint aut solis cucullis cunctam psalmodiam quam in nocte eis dicere commodum non est equitantes per viam dicant, praeter eam, quam in die dicere solent ad complendum ordinem, ad vitandam curiositarem, scurrilitatem, oriosi ratem, antequam dormirum vadant , completorium dicant. Quo dicto grandis, quae vitari non debeat, necessita oque ii eueniat, dicto versii quam breuius fieri possit

loquantur. Et si ante matutinas hoc accidat, completorium iterum dicant, & postea silentium teneant. Vbicumque monachus si, tota nocte ante eum lumen ardeat. De monachis in viam directis hunc mois rem coenobia illa tenent, quae nostro rempore nostri ordinis maiorem auctoritatem habent Beatus tamen Benedictus moram dierum non determinat; sed abso ite imperat,vi de itinere reuersu, monachus per Omnes canonicas horas benedictionem accipiat.

C A P V T XV. De sit lentio regulari CVm regularis hora praeter completo ia

rium in monasterio canitur , nullus fratrum loquatur intra officinas totius monasteri j; nec infra totam curiam, nec etiam in domo infirmorum praeter illos, quos tanta infirmitas angustiat, ut eos interim silentium tenere non sinat. Completorium vero dum canitur, licet Priori, & eis, qui per licentiam de completorio remanent, de utilibus, & necessariis rebus loqui. Similiter dum regularem horam fratres in Ecclesia dicunt nullus comedat in refectorio, excepto solo completorio, tunc enim licet ii ς qui aliqua utilitate impeditiante illam horam se expedire non possunt, & fratribus, qui deforis veniunt co-

353쪽

18 6 Decreta Diui Lans ranci

medere in resectorio. Qui si ante collationem incipientes comedere circa finem complet orij coenam suam commode ex plere non valent, licet eis a mensia surgere,

dc in monasterium ad benedictionem ire, dc postea in refectorium ad complendam

Coenam redire.

CAPUT XVI. De culpis, moti astionibus.

AD leuis culpae satisfactionem adiudicatus frater communi mensa separatur usurus cibo , dc potu , quibus alij fratres , nisi ei nominatim fuerit interdictum , refecturus hora nona, si fratres sexta, vel ad ves eram, si fratres ho

ra nona.

In monasterio, dc in capitulo , in loco ubi solet esse, sit aut ultimus omnium, aut inter utrumque , secundum quod culpa fuerit, dc Abbas praeceperit. In Ecclesia Missam non celebret, Epistolam vel lectionem, Euangelium non legat, Responsorium non canat, Antiphonam super Psalmos non imponat, nec aliquid huiusmodi, nisi cum caeteris agat, ad candelabrum vel ad thuribulum non se reuestiat, ad offerendam , vel ad pacem

non accedat.

Circa fi em regulariter instituti operis Dei, tam in nocte, quam in die, cum incipiunt Drae eleγ on , prosternat se ante gradum ubi benedictiones accipiuntur, ibique tamdiu prostratus iaceat, usquequo dicatur Aqui tecum vivit ; si festiuitas duodecim lectionum eueniat, tamdiu ab hac satisfactione quiescat, quousque priuati dies redeant: dum fratres in refectorio comedunt, ipse sit in Ecclesia Clim Abbati placuerit ab hac satisfactione eum absoluere , si in monasterio fuerit in conuentu mittat ad illum, cum prostratus fuerit, unum de prioribus qui circa eum sunt, qui ex parte ipsius signum prostrato faciat, ut surgat. qui statim surgens humiliter inclinet Abbati, δc ad locum suum vadat. Porro si Abbas in capi tuto sederit, rogantibus fratribus dicat ei,

indulta sit vobis h c leuis culpς satisfactio, vel aliquid huiusmodi; N ille frater statim surgat, & ad pedes Abbatis vadat, & postea in locum suum reuertatur.

Si Abbas in itinere fuerit, licet Priori, vel ei, qui ordinem tenet, absente Priore, hoc totum facere. Si frater aliquis quod Deus auertat Culpam grauem commiserit dc ipsa culpa manifestata secreto emenstri competenter nequiverit ; in capitulo ante Abbatem in conuentu fratrum examinetur, dccommuni iudicio frater ille corporalem disciplinam acriter pariatur ; Zc in graui Sculpae satisfactione esse iubeatur. Qui accepta disciplina vestitus atque cinctus, cultellum suum ibi deponat. caput suum caputio cooperiat, de cum summo silentio ad locum huic negotio ordinatum pergar, praecedente fratre illo, qui clauem ipsus loci seruat; tunc Abbas prouideat unum de senioribus, cui eum custodiendum secure possit committere , qui eum ad horas ducere, de post horas ad locum suum debeat eum reducere. Qui senior post capitulum secret 6 ad Abbate inquirat, quo ordine frater ille vivet, dc quid, aut qua hora comedere debeat : loquatur ei

frater ille, id alij quibus Abbas praeceperit, ceterorum autem nemo Illi societur, neque colloquatur.

Cum pulsatur signum ad horam, custode suo ducente, cooperto capite, ante Ostium monasteri j veniat; dc si conuentus adhuc monasterium non intrauit, quous. que totus introeat ibi prostratus iaceat, si . vero iam intrauit, stet ibi, de inclinet, regenua flectat , sicut fratres qui in chorosunt, dum cantatur hora , si aliqui fratres iuxta se transierint, humiliter inclinet eis. Transeunte tunc Abbate prostratus veniam petat. si frater ille iuxta se eum transire cognouerit. Finitis horis regularibus exeuntium ab Ecclesa pedibus, cooperto capite , prosternatur quousque omnes pertranseant. Egredientes verδ dicant ei sub silentio. Misereatur tibi Deus. Egressis omnibus operto capite , custode suo eum praecedente, ad locum unde Venit re

uertatur.

In capitulum . statutis ab Abbate diebus, praedicto custode eum ducente, veniat, dc corporale iudicium humiliter, ecpatienter sustineat; de cibo, ic potu competens ei misericordia impendatur, ne forte nimiis angustiis oppressus immoderata tristitia ab rbeatur ; hoc modo tractetur quoadusque humilitate ec patientia, dc emendationis promissione , adiumstis fratrum precibus misericordiam conse-

quatur.

Qua vero die , precantibus fratribus, decreuerit Abbas misericordiam ei impendere, eo modo, quo superius dictum est, in capitulum veniat, prostratus Culpam suam fateatur. dc emendationem proinmittat, Sc misericordiam quaerat , iussus surgere frequenter se prosternat . dc eadem verba , dc similia dicat , cessaturus

cum Abbas dixerit ei, sussiciat: postea iubeatur exuere , dc corporalis disciplinae

354쪽

Pro Ordine S. Benedicti. 28

iudicium sustinere. Quo facto dicat ei IAbbas: Motus fratrum nostrorum precibus , dc patientia, & humilitate vestra, Scpromissione emendationis vestrae , hanc misericordiam vobis impendo, ut dehinc cum fratribus sitis in resectorio , in loco, quem vobis dessignabimus, comedatis, disciplinam corporalem pro hac culpa vlterius non suscipiatis, de caeteris ad comprobandum adhuc humilitatem , & patientiam vestram , ita vos habete , sicut frater, qui in leuis culpat poenitentia esse

iubetur , excepto quod incoepto Drie e- le son , ad gracium vos non prosternetis,

sed expleta regulari hora, in loco, in quo stabitis, sicut beatus Benedictus praecipit, flexis ad terram genibus, sicut qui in psal mo fallitur , humiliter satisfacietis. Hoc audito frater ille ad pedes Abbatis va. dat, & rediens in locum, in quo stabat,

tres genuum flexiones , ante scilicet , Mad dexteram , & ad sinistram cum omni deuotione faciat, gratias referens fratribus , quia pro se rogauerint, dc humiliter 'supplicans quatenus adhuc rogare dignentur. Postea designet Abbas ei locum

ubi debet esse, dc eo praχipiente sessum

vadat.

Haec quidem culpa ad Abbatem proprie pertinet corrigenda: qui tamen si desit a patria, nec ad praesens, ut veniat expectatur, a Priore corrigi potest totius congregationis assensu. Si frater peccans peccatum suum defendere potius quam cognoscere,&emendare voluerit, proclamatus etiam Abbati, vel Priori contumaciter respondere prae- sumpserit; admonitus quoque ut resipiscat, in sua pertinacia permanere decreue xit; hunc talem surgentes fratres quot, dc quibus iussum fuerit violenter arripiant,& in carcerem huiusmodi arrogantibus deputatum trahant, vel ferant, ibique depositus tamdiu seruata discretione assii gatur , quousque superbiam deponat , culpam cognoscat, humiliter emendationem promittat. Quod si inspirante Deo, eue nerit, res prius in capitulo ostendatur, de hinc a fratre , cui huiusmodi cura iniuncta sit, in capitulum deducatur, introeat autem vel nudus sicut fugitiuus monachus, Vel indutus, prout res poposcerit, considerata qualitate , dc quantitate vel praecedentis culpae , vel subsequentis arrogantiae , postea tractetur sicut superius dictum est, hoc est, vel grauiter , si graui, vel leuiter, si leui culpae fuerit deputatus.

Quod si spiritu diabolico plenus superbire magis, quam promittere emendationem elegerit, adhibeantur ei de toto conuentu orationum suffragia. Si vero Abbas nee sic suam industriam praeualere ConspeXerit, prudenter tractet cum consilio omnium statrum, utrum eXpediat eum vel diutius detineri, vel de monasterio expelli.

Fugitiuus de monasterio monachus, si reuersum ad monasterium suscipiendum eum esse Abbas iudicauerit , hoc modo suscipiatur. In hospitali domo aliquantis

diebus primum maneat, ad claustrum, vel ad ossicinas claustri, vel ad monasterium nisi iussus nullatenus accedat, ut interim poenitudinis suae ,& humilitatis patientiae aliquod documentum ostendar, nullus frater secum conuersetur , nullusi ei in aliquo consortio, vel colloquio cor iungatur, nisi ei ab Abbate, vel a Prio re , vel ab eo , qui seruat ordinem, iubea

Ea vero die, qua in capitulum intraturus est , in locutorio vestimentis suis se exuat, staminia, si habitum non reliquit, circumposito cingulo se circumcingat, sinistro brachio cucullam plicatam , 5 in dextera manu virgas sumat, & sic nudis pedibus, & nudo desuper corpore ducente eum fratre, cui iniurinum fuerit, in capitulum veniat: Quo ingressus, in loco,

ubi prosterni solet, statim se prosternat:

interrogatus more solito culpam dicat,dehinc sedens corporalem disciplinam ad imperium Abbatis suscipiat, qua susce-yta, cuculla tantum ibi induta, sicut venit, i ed non ferens virgas, in locutorium redeat , ibi se calceet, & regulariter induat, i M in capitulum rediens , tamdiu se prosternat, donec ab Abbate dicatur ei, sussiciat. Iniungatur ei satisfactio grauis culpae, dc in ipsa satisfactione habeat se, sicut superius dictum est, cum de graui culpa a

geretur.

Si abiectis monachi vestimentis in faeculari habitu ad monasterium redit, seruatis circa eum caeteris, quae superius dicta sunt, saeculari veste in qua reuersus est circumcinctus, sicut supra de staminia dictum est, & non portans cucullam, Capitulum ingrediatur; &post susceptam disciplinam, cuculla a Camerario ante ipsum

E posita, ab eo suscipiatur, de ibi statim in

duatur

CAPUT XVI Ist De Nouitiu suscipiendis.

VEniens aliquis ad conuersonem de feculo, in primis sicut alij hospites

suscipiatur in hospitio , cuius volunta e

355쪽

:8 8 Decreta Diui Lansi anci

mo ita, frater , qui celdae laospitum pro- Curator est, Abbati, vel absente Abbate,

ei qui ordinem tenet rem nuntiet. Lo quatur cum eo Abbas, vel Prior, vel allia

quis spiritualis frater, cui iniunctum fuerit. Quod si desiderium petentis, ex Deo esse cognouerit, ostendatur res fratribus in capitulo, quorum audito consilio, si suscipiendum eum esse Abbas decreuerit, statuta die, ducente eum praedicto hospitum susceptore, & doctus ab eodem qualiter petitionem facere debeat, in capitulum veniat, in loco, ubi prosterni solet, se pro- . sternat, interrogatus quid dicat: quam humiliter poterit, in his , vel in similibus verbis petitionem suam faciat: Dei misericor

diam , *estram societatem, es aternitatem huius loci requiro , in hoc monasterio monachus feri Deo feruire de sidero. Respondet ei Abbas, vel qui loco Abbatis ordini prates Societatem , CV consortium e- Dororum suorum concedat vobis omnipotens Deus : Ο response a toto conuentu, Amen .

iussus surgere surgat, pronuncientur ei dura , dc aspera , quae in hoc ordine perferunt, qui pie, dc regulariter vivere volunt. Item duriora, ic asperiora, quae, si indisciplinate se habeat, sibi poterunt euenire.

Quibus auditis , si aduc in proposito suo

perstiterit, dc duriora , & asperiora se paratum perferre promiserit, respondeatur ei ab eo qui capitulum tenet Dominus Iesus Chrsus sic perficiat in vobiου quod pro elinamore promittitis , ut eius gratiam vitam aeternam haberepos itu. Et respondentibus omnibus , Amen : subiungat Et nos

pro eius amore hoc renore concedimus vobis,

quod tam humiliter tam constanter requi- iritis. Hoc audito nouitius vadat, Zc humiliter osculetur pedes ipsius. Tunc ipso prς-cipiente ducat eum magister nouitiorum in Ecclesiam ibique coram quolibet altari extra chorum sedens praestoletur, donec capitulum finiatur. Quo finito ducat eum praedictus magister suus in cellam camerari j, vel in aliam

domtim , ubi id quod agendum est opportunius fieri possit, benedicta sibi prius corona , si laicus sit , cum Antiphonis , &Psalmis, θί collectis, ad hoc ossicium ordinat1s vel in Ecclesia ante introitum mis- is ad gradum ubi benedictiones fratres accipiunt, vel in capella infirmorum, aut in

capella Abbatis, secundum quod ipsi Abbati pia erit: ductus itaque nouitius siue

laicus, siue clericus, in praedictum locum tondeatur, & radatur more mon&chorumIdehinc vestibus tacularibus exuatur Arebus monasterii regularibus, praeter cullam , capitio assuro tunicae induatur

dum haec aguntur a fratribus quibus iniun- Actum surrit, septetn poenitentiales psal mi indirectum )icantur. Sic paratus ducatur in conuentum fratrum: in choro, si clericus est, ultimus sit in ordine clericorum , si laicus laicorum: δί ad processionem, similiter in capitulo, dc refectorio, sicut est ordo conuersionis eius. in cella nouitiorum dormiat,aur in do mitorio , si coenobium huiusmodi cellam non habet. In conuentu non legat , solus non canter, admissam non offerat, pacem non sumat , in claustro separatim sedeat, cum magistro suo , in loco nouitiis deputato, nullus ei loquatur aut signirin faciat absque magistri fili licentia ; magister talis sit, qua exemplo vitae, & verbo doctrinae possit eam de anima sua monere, dc ordinem docere.

Loquentibus in claustro fratribus siquis amore Dei, de gelo iustitiae ad eum

venire , eumque vel arguere vel monere voluerit, licet ut veniat, dc accepta a magistro licentia, quod dicere voluerit, di-- cat; facto aurem clamore , statim surgens coram magistro suo, sicut fratres in capitulo, veniam petat; non sessurus, donec,

emendatione promissa , idem magister praecipiat. Et de leuibus quidem culpis

hoc modo agatur : pro maioribus autem culpis, aut in capitulo . pro quantitate culpae corripiatur; aut si ibi cella nouitiorum est, in ea quemadmodum in capitulo increpetur, & verberetur: de capitulo, facto sermone , quotidie exeat, de interim in monasterio maneat, nisi pro maiori culpa ut dictum est, castigandus remaneat;

de his culpis, quas in saeculo gessit, de quae, in hoc ordine sibi euenerunt,uel eueniunt, frequentes confestiones faciat Abbati, Priori, spiritualibus fratribus quibus haec

cura iniuncta est.

Transactis plerisque diebus vita eius fratribus, & fratrum conuersatio sibi placuerit, monendus est a magistro suo quatenus roget Priorem, & aliquos maiores fratres, ut δί ipsi pro eo intercedant, apud

Abbatem pro benedictione tribuenda ξc professione suscipienda. Qusd si eum benedicere Abbati non placuerit, statuta die in capitulo sinito sermone, in loco ubi solet se prosternat , prostratusque pro impetranda benedictione petitionem faciar. Iusso eo surgere , narrentur ei Te

rum dura, de grauia, quae in nostro ordinea sanctis Patribus sunt instituta. Qui si haec Omnia, dc adhuc grauiora, si necessie fuerit , humiliter, dc patienter se ferre paratum esse responderit : terroget Abbas considentes fratres, quid inde sentiant λdc utrum precibus eius annuendum esse concedant Θ Quibus respondentibus se

356쪽

Pro Ordine S. Benediciti

libenter concedere, adiungat, & nos concedimus in nomine Domini: quo dicto vadat ad pedes Abbatis, vel eius qui ordini praeest, si Abbas deest : dehinc reuersus

in locum, in quo stabat, flexis ad terram genibus , humiliter inclinet ante , & ad dextram, & ad sinistram, gratias referens fratribus pro misericordia eorum precibus sibi impensa. Postea praecipiente Abbate cum magistro suo exeat , finitoque capitulo, si sicribendi scientiam habet professionem suam scribat, aut si nescit scribere alium roget, qui pro se scribat: ipse tamen in fine ipsius professionis signum crucis faciat : deinde ablato a tunica caputio usque ad horam benedictionis siue, extra cho

rum maneat.

Cantor vero procurare sibi debet membranam , & incaussum , & scriptorem si nescit scribere : hora benedicendi in artabitrio Abbatis est, videlicet aut ante introitum Missae, si Miss in non celebrat, aut post Euangelium , siue Missam celebret, siue non. Ipse tamen in consecratione monachi si ei commodum est Missam celebrare debet, sicut canones praecipiunt. Lecto igitur Euangelio, intrante Chorum nouitio , praecedente eum magistro suo, incipiente dextero choro, dicat Coa- uentus Psalmum Miserere mei Deus; noui lius ante altare veniens super gradum se

prosternat; dictoque Psalmo surgens professionem suam legat, & super altare ponat. Quod si ignarus litterarum est, magister suus debet eam pro eo legere , &

A uentu deuote , & solemniter decantato, dicat collectam ; Sancte Spiritus, oui re Deum ac Domintim'. qua dicta surgat Nouietius,& spargat super eum Abbas aquam benedictam; eoque stante benedicatur cuculla, & aspergatur aqua benedicta; qua benedicta accedat Nouitius ad Abbatem, de flexis genibus , stet ante eum, quem tu

nica exuens Abbas dicat, Exuat te Domi nus veterem hominem cum actibus suis : Et induens eum cuculla subiungat ; Induat te Dominus nouum hominem , qui fecundum Deum creatus es in infitia osanctitate sed ritatis. Ad utrumque respondeant audientes fratres, Amen. Subsequatur super eum flexis genibus inclinatum, Oratio. Deus misericors, Deus clemens. Qua dicta osculetur eum Abbas, induens caput eius caputio: dehinc ducatur per chorum ad ossculandum omnes fratres , ultimus collo

cetur.

Tribus diebus communionem Corporis, de Sanguinis Christi accipiat. Tertia die ad pacem Misse auferat ei caputium de capite Abbas, vel cui Abbas praecep C rit, si ipse id faciendi opportunitatem non habet. Ante hanc horam, ex quo benedictus est , summum silentium teneat: de Capitulo, facto sermone, exeat, ad prOcessionem non Vadat, cuculla indutus cucullato capite dormiat. In primo autem Capitulo, quo ei licet loqui, debet magister eius de eo memoriam habere coram Abbate dicens ; Domine s placeret vobis praecipere, posset i se stater, ab hac die in antea legere, se cantare in conuentu , sicut alij1pse nouitius super altare ponere. Quo stat res: respondente Abbate ; Faciat cum

facto, flexis coram altari genibus, veniam ri t

petat & postea ad locum ubi se prostra- uit rediens versum Suscipe me Domine terdicat, ibique inter dicendum ter genua

flectat; quem Versum ter repetens conuentus, adiungat ad ultimum, Plona Patri: I

rie et son : Christe et son Drie et son: Pater noster : Conventu incipiente , Gloria Patri; Nouitius inclinatus peruoluat se in circuitum, & statim prosternat se. Abbas dicto , Et ne nos inducas in tentationem ; &responso, Sed libera nos a malo , incipiat Psalmum, De profunis: quo finito a con- Euentu cum Gloria Patri, adiungat, Saluum fac seruum tuum ; Mitte ei Domine auxilium

defaencto: Nihil proficiat inimicuου in eo , Esto

ei Domine turris fortitudinis; Domine exaudi orationem meam; Dominus vobiscum: Deinde collectam, Deus indulgentiae Pater: Item aliam: Deus qui per coaeternum: Item aliam:

Domine Iesu Chrse qui es via : Dictis histribus collectis singulis cum integro , Per Dominum nos m , incipiat Abbas hymnum , Ueni creator Spiritus. Quo a con- Dei benedictione; inclinet ipse Nouitius ad Abbatem de loco in quo sedet. Ex illa die cuiuscumque ordinis sit habeat licentiam exequendi omnia , quae sui ordinis sunt, ni sit Sacerdos, ipsi Gnim infra primum conuersionis suae annum Missam celebrare non licet, nisi in saeculo probatae castitatis fuerit, & Abbas pro hac re specialem ei licentiam dederit.

Offerendus puer, facta sibi prius coro' puerumna, manibus portans hostiam & calicem Dco offe- cum vino, sicut mos est, post Euangelium kς' i itu . sacerdoti, qui Missam celebrat a parentibus offeratur. Qua oblatione a sacerdote suscepta , inuoluant praedicti parentes manus pueri in palla, qua altare coopertum est, & cuius pars anterius pendet, S

tunc suscipiat eum Abbas. Quo facto praefati parentes coram Deo , es sanctis eius statim promittant, quod per se, aut a se suppositam personam susceptum ordinem puer nunquam relinquat, neque se ei aliquid scienter daturos , Vnde puer.

357쪽

29o Decreta Diui Lansi anci

quod absit perire possit: hanc promissio- Α aut obedientiae absolutionem, aut

mem prius scriptam coram testibus verbis ibi prius edicant, re pinea super altare po

nant.

H s expletis, benedicat Abbas cucullam, & exuens puerum cappa, vel pellibus, vel aliqua huiusmodi chlamyde, di

cat ; Exuat te Dominus verer m homInem,

ut supra: & induens eum cuculla, subiungat; Induat te Dominus nouum hominem,&caetera. Dehinc ducatur ad radendum, dc vestiendum, sicut nostri ordinis consuetudo est. Cum vero adulta aetate facturus professionem fuerit , fiant ei caetera superitas debere fieri conuerso iam diximus. Hoc enim quod modo factum est,iderari non opportet. liquis frater minimam petit, pro suo propinquo, nouiter, & postquam ad ordinem venit defuncto, patre silicet, matre , fratre, sorore, vel cum unus, aut plures pro eo, qui in grauis culpae satisfactione positus est misericordiam petunt, vel cum aliquis starer in longum iter profecturus est, aut cum aliquid magnum , de arduum , dc suis viribus impar fratri iniungitur: in his& in huiusmodi, hoc modo respondetur, Dei misericor iam , s vestram reqViro , dc obsecro, dcc tera, sicut ratio rei, pro quaquC B petitur, postulat. Suscepturus iudidium, aut sol agrossori virga super stamineam verberetur , Nprostratus iaceat, aut pluribus gracilioribus virgis, & nudus sedeat, virumque ad

arbitrium eius qui praeest ordini, considerata qualitate, & quantitate culpae, dum corporalis disciplina insertur, fratres omnes inclinato capite debent esse , &pio, de fraterno af ctu compassionem super OMni die minimi signi ad designan- eum habere. Interim in Capitulo nemodum Capitulum incipiente i ono, debet loqui, nemo ad illum aspicere ex fratres Omnes, qui sedent in choro statim ceptis grauibus personis, quibus licet pro surgere. 5d versi ad orientem interim de- c eo intercedere Clamatus, super eum abent stare ; fratres quoque , qui alicubi quo clamatus est, in ipso Capitulo clamo-

CAPUT XVIII. De Capitulo regulari.

in monasterio sunt, chorum intrare. Nullus eorum librum teneat, nullus in libro aliquid legat, aut inspiciat; nullus in claustro pro qualibet occasione tunc sedeat; praedicti signi cessante sonitu , praecedentem Priorem sequantur alij, sicut est ordo

conuersonis eorum.

Considentibus fratribus in Capitulo, ad nutum ordinem tenentis, petita benedictione, lectis de pronuntiatis quae legi rem facere non licet, disciplinam corporalem inferat , quicumque ille sit cui ab Abbate, vel Priore iniungitur hoc obseruato ne infantibus, vel iuuenibus , aut Novitiis id facere iniungatur 1 nemo ibi cum vno , aut pluribus secreto loquatur, quicquid quis loquitur a rectore ordinis,

dc a toto conuentu audiatur.

Sermo tantum siti de utilibus, de de iisquς ad ordinem pertinent; loquente uno

&considerari consuetudo est,facto sermo-D taceans alij ; verba loquentis nemo anter.

rumpat praeter eum qui rector est ordinis, cui licet loquenti praecipere ut sileat, si forte ei sermo ille superfluus, Sc inutilis videatur. Rectore ordinis incipiente loqui, etiam si aliquis loquebatur, taceat, ecab omnibus silentium summum fiat.

rem.

ne, dicto, coquamur de oratne nostro si clamatur aliquis qui commune cum vno , aut pluribus nomen habeat nisi clamans

ita discernat δc determinet, ut nulla dubitatio possit esse, omnes qui eiusdem nominis sunt, cuius est ille qui clamatur, statim debent surgere, & ad venias humiliter se praesentare, donec clamator determinate eligat , de quo dicat: Ipsa autem determinatio ab ordinibus , vel ossiciis, si possit fieri, debet esse, hoc modo: domnus Eduardus Presbyter Diaconus Sub. Ediaconus , Secretarius , Magister infantum, vel iuuenum, vel aliquid huiusmodi, non Archidiaconus, non Londonien- I placet Abbati aliquem fratrem prosis, non aliquid cognominatum de dica- , suis meritis honorare, & considerata

Clamator ei super quem - clamatorem facit, in ipso Capitulo iudicium non facies. Interrogatus more solito , qui prosternitur, ad omnes venias Mea culpa vicat, excepto cum societatem postulat,

CAPUT XIX. Si quis Frater altiori gradu

donetur

personae eius honestare, insuperiori loco statuere, audito, frater ille , ab Abbate sedente in Capitulo , ite superius sedere iuxta illum fratrem: statim surgens ad pedes Abbatis vadat, ec postea ad locum ubi ei praecipitur sessum pergat , dc ex illa die in dir

358쪽

pro Ordine S. Benedicti 191

in monasterio, dc processione, &re isto- A tres de Capitulo osculentur Abbas,&mo. rio ipsum so cum habeat; laicum conuer- nachi eius. Si maior congregatio fuerit ab osculo cessari potest, quod in multis iam coenobiis fieri consueuit: si secularis persona fuerit ante Abbatem, vel iuxta Abbatem, si honorabilis persona sit, sedeat; postea ostensa eius petitione fratribus, perteXtum Euangeli j societatem suscipiat : Dehinc ad osculandum fratres, si mulier non sit, in circuitu pergat

CAPUT XXI. Dὸ disciplina Puerorum. TAli hora Prior mane ad excitandos

fratres sonitum debet facere, ut pueri factis solitis orationibus, in claustro valeant legere. Qui cum legere inchoant alte, quamdiu legunt separati ab inuicem ita sedeant, ut alter alterum nec manibus, nec vestibus contingere possit. Infans in-C senti non signo minuere, non verbo aliquid dicere , nisi vidente atque audiente magistro praesumat; non de loco in

quo sedet sine priecepto, vel licentia sur

gat.

Quocumque pergunt insantes unus magis fer inter duos infantes sit. Trans euntes ante fratres Inclinent fratribus, icfratres eis sedentes tantum ; duobus Una laterna sussiciat, si tres fuerint tertius alteram portet; si plures fuerint, hoc ordine disponantur.

In nullius manum aliquid dent; ge nul sum beatus Benedictus non praecipit taliter promoueri ; Si tamen Abbati promouere eum placuerit, locum, quem in Capitulo suscipit, in refectorio etiam tenebit,in monasterio vero,& processione, siu- per eos conuersos esse iubebitur, quibus frater ille iuxta quem locum habet, prior esse dignoscitur. Euenire potest cum huiusmodi promotio ordinatur, ut absentes sint aliqui fratres honesti & bonis actionibus praeditis Bquibus prior sit frater ille, iuxta quem promotus sedere iubetur & ideo determinate opportet ei in Capitulo dici, utrum super ipsos etiam absentes, cum redierint, esse debeat. Ingrediens frater Capitulum

loquentibus aliis B ne dicite dicat. Egrediens vero si est reuersurus nec ante & retro faciat, nec se citi ite dicat: si non est re uersurus utrumque agat.

es pondeat Abbas, Omnipotens Domi- D lius manu aliquid accipiant nisi Abbatis,

CAPUT XX. De Con paternitate. Monachus petiturus eoncedi sibi se

cietatem, & beneficium monasteri:, introductus in Capitulum, Benedicite dicat : deinde prostratus ad gradum ubi consuetudo est, interrogatus, quid dicatὶ humili & deuoto corde in his verbis respondeat; Peto per misericordiam Dei, vestram , Cr omnium isorum seniorum sotieta-t m benesicium huius monasteris: quo dicto respondeat Abbas, Omnipotens Do; nus concedat vobis quod quaeritis es t epya flet bobis consortium electorum suorum. Postea iussus surgere accedat ad Abbatem, &ab eo per librum regulae sumat monasteri j societatem. Qua sumpta. acceptoque ab eo osculo inclinet sie ad pedes Abbatis, deinde osculetur omnes fratres in circuitu. Quo facto reuertatur ad locum ubi se prostrauit, ibique tres genuum flexiones solito more faciat Fratres vero inclinent

ei, dehinc praecipiente Abbate sessum vadat . designato ei prius loco . ubi sedere debeat. EPorro si Abbas fuerit, ingrediente eo

in Capitulum rotus conuentus ei assiirgat, N. tamdiu stet, quousque humo prostratus, scut superius , petitionem faciat, & erectus cum monachis suis societatem sus cipiat , eaque suscepta iuxta Abbatem consideat ; monachi vero eius societate suscepta, reuersi ad locum, ubi se prostraverun T, tres genuum flexiones, sicut superius dictum est, faciant. Egredientes Fra-Prioris maioris , magistri eorum , & hoc non ubique . sed in congruis locis, ubi aliter esse non possit, aut non debeat; Cantor quoque , cum in scholis eorum est, potest librum in quo cantari, aut legi debet, dare eis , & accipere ab eis. Ad altare si seruiunt, dant etiam ibi, & accipiunt sicut ordines eorum exposcunt. In Capitulo suo vapulent, sicut maiores in maiori Capitulo.

Confesseri ad Abbatem, vel ad Priorem vadant, vel ad eos, quos specialiter in Capitulo designauerit Abbas, dum confitetur unus, sedeat alter in suppedaneo, magistro eorum extra Capitulum sedente in proXimo. Si post versum, qui ante cibum dicitur, ingreὰiuntur refectorium , vel post Goriam primi Psalmi ad horas intrant cho rum , ipsi quidem ad loca sua vadant, solito more inclinent, magister vero eo rum ad loca , quae tardantibus instituta

sunt, eat.

359쪽

Decreta Diui Lan anci

Puero, qui ante mensam Abbatis serruit , abstinentia cibi, vel potus sine eius Praecepto inimmE iniungatur. inod si

praecipiente eo iniungitur aut ei indulgeatur , aut interim a mensis Abbatis remoueatur In choro praesente Abbate nisi praecepto eius nullus eos percutiat, nullus exuere faciat. Absente eo cantor

de iis , quae sui ossici j sunt, eos castiset. Prior vero de caeteris, in quibus se leuiter habent. Vbicumque sint praeter personas superius designatas, nullus eis signum faciat, nullus arrideat.

In scholam eorum nullus ingrediatur, nul lus cum eis alicubi loquatur,nisi sibi ab Abbate , vel Priore ingrediendi, vel loquendi licentia concedatur. Meridianis horis in lectis suis nunquam legant nihil aliud ibi agant, sed cooperti tantum quiescant i unus, super alios magistros, sit magister eorum maturUS, de discretus , qui auditis clamoribus culpas delinquentium moderata discretione sciat vel punire, vel indulgere Collocatis in lectis sivis assistant magistri dum

snt cooperti, in nocte cum accensis camdeli S. Iuvenes tam nutriri quam de faeculo venientes, qui magistris custodiendi commendantur , in mutris sicut infantes, de quibus superius dictum est , custodiantur. Remoti ut supra, a se inuicem sedeant; extra locum custodiae suae sine custode nusquam procedant; d & duo laternas ferant; Abbati, vel Priori, & nulli alii, nisi specialiter designatum sit confessiones suas faciant. Meridianis horis in lectis suis non debent legere; non scribere; non quippiam operis facere; sed co operti tantum quiescere ; lectos suos ante, vel inter lectos magistrorum habere. Si necesse habent surgere , prius magistros excitent, δέ postea accensa laterna, si nox est ad necessitates suas explendas cum magistris ambulent. Praeter Abbatem, Priorem , magistrosque eorum, nulli liberum sit in loco custodiae eorum deputato, sedere, nec Verbo , nec signo aliquid eis innotescere, nisi accepta licentia ab Abbate, vel Priore : quae licentia cum conceditur, magister sedere debet inter iuuenem , dccum , qui iuueni loquitur. Iuvenis cum iuuene non loquatur, nisi audiente, 8c intelligente magistro quid utrimque dicatur. Magistri inter eos sedeant, vel ante

illos, sic ut eos cum volunt conspicere valeant.

Clim dormitum vadunt, tamdiu stentante ipsos magistri, usque dum ipsi iuuenes ici lectis iaceant cooperti. Si nox est A cum candelis accensis assistant; In Monasterio, Capitulo, Refectorio, Processione mixti sint senioribus, non obseruato , si

necesse sit , ordine conuersionis eorum. Si ad mensam legunt, vel de coquina seruiunt, surgentibus a mensa fratribus cum eis ad monasterium vadant, Τά dicto Et ne nos, cum custodibus ad Refectorium reuertantur; duo simul aut plures si fieri possit de conuentu remaneant. Quod si paucitas maiorum , dc pluralitas iuuenum aliter agendum coegerit, sufficientes eis custodes deputeDtur.

v Porro . si custodia illa iuuenum , quVin nonnullis coenobiis tenetur, magis placet , ut videlicet in diuersis, ac separatis ab inuicem locis per claustrum sedeant, singuli singulos. aut plures , si tanta copia est, custodes habeant , snguli singulas laternas in nocte ferant. Custos iuuenem non relinquat nisi commendatum alicui fratri, in quo, & de quo bene confidat. Omnis denique custodia ei adhibeatur quα superius descripta est.

CAPUT XXII. De misericordia concessa debilibus.

FRater aliqua sui corporis incommoditate detentus, si conuentum sequi non potest, humiliter prius in Capitulo petita venia, iussus surgere stans fateatur se non posse conuentui interesse propter infirmitatem suam. Cui responder Abbas, vel qui loco Abbatis ordini praesidet: Om-

D nipotens Dominus concedat Gobis utilem anitatem , sicut vobis expedire cognoscit. Α- modo tractate vos , fecundum infirmitatem vestram, se remanete de conuentu, sicut vobis melius visum fuerit. Si aegritudo adeo inualuerit , ut in conuentu remanere non possit, praecipiat Abbas fratri, cui huiusmodi cura imposita est, ut ducat aegrum in cellam infirmorum ; in qua domo seruiatur ei secundum loci possibilitatem , tam de communibus cibis, quam de est carnis, ut nullius rei, si fie-ξ ri possit , indigentiam patiatur. Ex quo

carnem comedere incipiet, quocumque perget caput opertus capitio, de baculo se sustentans incedere debet. Qua vero die sanitate recepta ad conuentum redire Voluerit, si carnem comederit , prius rasus, ad horam, quae ante C pitulum canitur, choru introeat. & si post ipsam horam in conuentu M issa dicitur ad ipsam non offerat. Ingressus Capitulum,

cum indictum fuerit de ordine loqui, pri-

360쪽

nras surgat, & in loco ubi consuetudo est Α unctione, lauet sacerdos manu prostratus veniam petat. Interrogatus, &respondens ut fieri solet , ius iis surgere haec .vel smilia verba dicat, Domine in friamitate mea grauatus in domo infirmorum diu

fui ; in cibo , se potu ,s aliis multis stendi ,

se contra orinem nostrum feci, se inde peto ab olutionem vestram. Hoc dicto absoluat eum Abbas dicens: Omnipotens Dominus absoluat vos ab his , se ab omnibus aliis ve-LBis deficiis. Conuentu respondente, Amen ; offerat se frater ille ad pedem Abba- Ictatur aqua in ignem, vel in facrarium

deseratur. Quo facto drinis collectis quae

sequuntur, vadat Sacerdos, praecedentibus duobus conuersis cum candelabris Dees ιλῶ vadat & tertius ad thuribulum deserendum Quibus reuertentibus flexis genibus T adorent omnes Corpus Domini quod a s . . Veicerdote affertur. Quo allato,abluto prius 2 4 si ore eius, communicetur infirmus, nisi forte ipsa die communicatus sit.

Si fratres ipsa die post capitulum psal

uit gratias referes Abbati. & toti conuen- tui, quia ministrata sunt et,quae infirmitati sitae fuerunt nece Tiria , tres genuflexiones solito more faciat. Ipsa die, & deinceps quantum opuS fuerit iubeatur mix-rum accipere.

Si vero carnem non comedit, in dispositione Abbatis sit, qua hora in conuen tum petita licentia redire, & quomodo sede caetero habere Hebeat. iis , Postea reuersius adlocti ubi se prostra- d lentes, Verba mea, in monasteriti ituri sunt, expletis in elaoro Psalmis, dictaque collecta, pararis ante maius altare, quae supra dicta sunt, exeant, &sequantur eo ordine quo superius indicatum est. Quod etiam finitis quibuslibet horis a prima usque ad completorium obseruandum est, si necessitas urgeat no expectare capitulum. Porro si nec hora ipsa , qua percantata id fieri debet, expectari potest, disponat Abbas,

vel Prior sicut melius possit, quia neces- sitas lege non tenetur His eXpletis reuertatur conuentus in claustrum. Sed infantes minim E ingrediantur , ad tenendum suum capitulum. Ab hac die nisi meliore

tur infirmus carnem non Comedar.

Quotidie istud pro eo seruitium impem datur Ad Missam matutinalem collecta,

Omnipotens sempiterne Dem salus aterna crodentium , cum caeteris duabus. Aliquando

si dies vacuus fuerit ipsa matutinalis Missa pro eo canatur: ad maiorem Missam post Sannius Psalmus primus , Domine ne in furore tuo ab unoquoque iub silentio dica-

CAPUT XXIII.

De aegratantibus morti proximis. SI infirmus magis ad mortem , quam

ad salutem tendere videatur, & se petat inungi, frater qui domui infirmorum praeest rem Darribus in Capitulo narret; tunc iubente Abbate, vel qui loco Abbatis in Capitulo sedet, exeant SaCerdOS 1 1 hebdomadarius , Secretarius , quatuor D tur, Drie Ae sn : Pater nosor: Saluum faeconuersi , & parent quae ad huiusmodi ne- feruum tuum : Mitte ei Domine auxilium gotium parari opportet. de sancto : Omnipotens sempiterne Deus fa-Quibus paratis, eXpletisque quae in Capitulo agi ordo requirit, exeunteS de monas herio transeant ante Capitulum , hoc ordine procedentes; primus ex conuersis unus cum situla aquae benedictae, dehinc alius cum cruce, post hos duo cum candelabris, extremi Secretarius cum oleo, &Sacerdos alba indutus, & stola, cum manipulo portans librum. Istis transeuntibus surgens conuentus, percussaque tabula, si dies talis est, egrediens de Capitulo iungatur eis, & psallen- Etes septem Psalmos ad aegrum veniant;& ordinate circumstent , sicut locus, in quo iacet , fieri permittit. Primum spargatur aqua benedicta, dehinc finitis P alamis sequatur Orie ele on, & capitula, &collectae, quae ordinarae sunt usque ad confessionem; facta confessione absoluatur ab . omnibus, & ipsis absoluat omnes. Dehinc Osculetur ab omnibus. Interim dicantur

aliae colle usque ad urustionem ; factatus aeterna credentium. Et hoc tamdiu agatur quousque ad sanitatem redire vi

deatur.

Porro si ad sanitatem minime redire, mortique potius appropinquare dignoscitur, ex quo certa in eo mortis signa apparere incoeperint, sine duobus fratribus esse non debet, qui diebus, & noctibus quamdiu intellectum tenet legat coram eo passones Domini, & Euangelia, dc cum in. tellectu priuatus fuerit, quamdiu superuixerit, psalterium eκ ordine decantare non cessent. Et sic ordinetur ut discedentibus duobus, succedant duo alij horas vero reis gulares ibi dicant: aegro autem in agonia

posito, & ia iam si ita visum fuerit morituro, famulus, qui ad hoc deputatus est, cilicium expandat, & supra illud ad mensuram longitudinis, & latitudinis, quam ipsum cilicium habet , signum crucis de

cineribus faciat morientemque fratrem desuper ponat. Cui postea indesi-

SEARCH

MENU NAVIGATION