Beati Lanfranci Cantuariensis Archiepiscopi, et Angliae Primatis, Ordinis S. Benedicti, Opera omnia quae reperiri potuerunt

발행: 1648년

분량: 597페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

Diuitas de qua dicantur. Vesperae usque ad Capitulum : Responsorium si propria Ihistoria est, duo fratres canant in Doccisa uis, Si non est propria laistoria, sicut infestiuitatibus quorundam Apostolorum, aut si iam cantata est, quemadmodum O- ctava die Assiimptionis sanctae Mariae, duo pueri canant breue responsorium. Sacerdos indutus cappa in censet altaria, conuersus sit in alba. In crastino ad inuitatorium duo in cappis. Tria responsoria in tribus nocturnis singuli singula, Quartum responsorium duo, Octauum tres, Duodecimum quatuor, quod post Gloriam repetatur. Pronunciato Euangelio, discooperiatur altare & accendantur luminaria, sicut pridie ad Vesperas. Ad Te Deum laudamus duo mediocria signa pulsentur. Post lectum Euangelium Sacerdos in chorum redeat in alba. Ad laudes duo pueri breue responsorium , siue sit propria historia , siue non. Et ad vesperas similiter. Ad Primam pulsetur unum de maioribus signis ; accendantur duo cerei ante altare , & per omnes horas usque ad Vesperas. Ad Missam in choro omnes sint in albis praeter cantorem , & eos, qui secum erui, qui etiam cappis induti chorum regere debent. Ad Nonam pulsetur signum sicut ad Primam. Antiphonas super

psalmos ad vesperas imponant iuuenes, quibus cantor praecepit. Caetera agantur, sicut ad vesperas praecedentis diei. Ad priores vesperas Inventionis sanctae Crucis Hymnus Vexilla regis. In crastino inuitatoriit, & duo nocturna de Martyribus, Tertium de sancta Cruce , cantica Domine audiui, quod diuidatur in tres Glorias: Prima Gloria est ante versum Pro iniquitare Secunda ante versum refus es. Dymnus ad laudes Luseros . Missa matutinalis de martyribus, maior de sancta Cruce psalmi ad vesperas Dixit Dominus : Cons rebor : Seatus vir e Laudate pueri , Hymnus xilla regis.

In Exaltatione sanctae Crucis simile se uitium est seruitio Inuentionis eiusdem, nisi quod in hac sancta crux adoratur, in illa minime. In hac itaque solemnitate, dicta Tertia , sternatur presbyterium tapetibus , usque ad maius altare ; quo facto exeant de parte matutinalis altaris duo fratres in albis, quibus cantor praeceperit,

portantes crucem coopertam, donec ve

niant super gradum , qui ante altare est propior ipsi altari; tunc a portantibus dis

Cooperta cruce, & ab eisdem inccepta Antiphona Ecce lignum crucis, omnes nectant genua , ac deinde super tapetia prostrati toto corpore adorent eam, &osculentur pedes crucifixi, sicut sunt priores. Canta-

Decreta Diui Lansranci

A ta Antiphona supra dicta, incipiat cantor

Antiphonam Crucem tuam adoramus quam

repetant; per singulos versus psalmi Deus mi erratur nostri. Deinde alia quae conu niunt, si opus fuerit. Adorata cruce, predicti duo fratres, qui eam tenent, incipiat simul alta voce Antiphonam Super omnia , Et flectentibus omnibus genua , fixaqiae cruce in loco suo, pulsatis signis celebretur Missa. Ad introitum In nomine Domi-Mi omne genuflectamr; Euangelium, Nunc

iudicium est munL.

QVinque dies Dominici sunt, qui co

munia quaedam inter se habent se Parata: a c teris diebus Dominicis, Dominica videlicet prima de Aduentu Domini, Dominica prima septuagesimae, Dominica prima quadragesimae , Dominica in medio quadragesimae , Dominica in

palmis. In his duo invitatorium canant in albis; Sacerdos lecto Euangelio exutus in vestiario casula&stola, reuertatur in chorum in albis, cum manipulo, CXiturus incoepto Hymno, & incoepta An tiphona ad Benediritas similiter in alba intraturus , & incensum per altaria portaturuS , chorus ab hesterna die debet esse paratus, & per chorum iuncus sparsus. Ad utrasq; vesperas, & ad Laudes duo fratres in Doccis Responsorium canant. Tabula refectorij sint cooperi ,honesta manuler-gia sint extens a supertersoria , sicut in oln-- nibus festiuitatibus , in quibus inuitato- rium in cappis canitur. Quae extendantur , & colligantur , sicut superius dictum est. SECTIO XI. Fefinitates doodecim lectionum.

IN omnibus festiuitatibus duodecim le

ctionum , qu cumque sint, & in omnibus diebus, qui infra octauas sunt, in qui bus in claustro non loquuntur monachi,

E quamuis ipsi dies trium lectionum sint,& in omnibus vigiliis , in quibus misse pulsatis omnibus spinis festiue aguntur,& in omnibus Sabbatis ieiuniorum quatuor temporum , cum cantor inchoauerit Gloria Patri ad ossicium , Sacerdos ingrediatur ad altare ferens Mis ale manibus suis, pr cedentibus tribus conuersis cum candelabris , & thuribulo , Subdiacono post eos cum textu, Subdiaconum sequente Diacono, & posito Missali super altare faciat

342쪽

pro Ordine S. Bene die .

faciat orationem suppliciter inclinatus; A nuntietur . Diaconus quoque retro post eum similitet faciat; factaque oratione signet se Sacerdos, & osculetur textum Euangelisi, quem Subdiaconus sit per altare positum habere debet : Diaconus quoque similiter -gnans se faciat ante & rerro , & veniens ad sinistram fac ordotis osculetur cornu altaris, dehinc faciant simul confessionem, qua facta imposito a Sacerdote thure in thuribulo , tribuat Diaconus Sacerdoti thuribulum , Sacerdos incenset altare ante, & desuper, reddatque Diacono, Dia-

dc deinceps torum seruitium usque ad finem ultimae collectae de ea agatur. post B nedicamus Domino fiat commemoratio Festiuitatis de qua octo lectiones fuerint: omnes quoque horae de illa dicantur , sermo in Capirulo , & maior Missa , matutinalis vero unde laudes fue

runt.

Si Festiuitas alicuius sancti, de qua duodecim lectiones fiunt, eueniat in die Dominica de qua historia iam cantata sit aut subsequenre die Dominica cantari possir, totum seruirium noctis, & diei de sancto conus incenset utraque altaris latera , & B agatur; Missa tantum matutinalis de Do- altare matutinale, & sic reddat Converso; qui deferens in chorum offerat primum Cantori, &ipsis qui cum eo sunt: dehinc in dextro choro omni bit per ordinem, &sic in sinistro deinde infrmis, qui extrachorum sunt duo vero conuersi qui tenent candelabra ante altare non dimit tant ea, usquequo inchoetur Drie 'Amon, quo inchoato, depositis candelabris, reuertantur in chorum. Ad Euangelium dum canitur ogerenda, vel versus offerendae , conuersus afferat thuribulum cum acerra cantori quicumque ille sit, qui chorum tenet, si festiuitas sit duodecim lectionum , vel festiui dies sint trium lectionum intra Octauas superius descriptaS. Cantor Vero cum viderit tempus esse, ponat incensum in thuribulo . & mittat

Dicono ad altare, & Diaconus tribuat sacerdoti, nis Abbas, vel Episcopus in choro sit vel missam celebret: qu bd si evenerit

ad ipsum deferatur thuribulum cum acerra: ad introitum, & ante Euangelium a Diacono & conuerso; post offerendam a Cantore & conuerso. Circa finem Mi si, cum peruentum fuerit ad prioris collectae Per Dominum nostrum, deponant duo conuersi candelabra ante altare, & sic cum eo qui thuribulum tenet reuertantur in vestiarium. Expleta missi sequatur sacerdos praecedetem Diaconum ferentem missa te.

Si festiuitas trium lectionum eueniat in aliqua te Dominica, vel in alia festiuita te alicuius sancti, quae propriam historiam habeat, vel si propriam historiam non habet. in albis tamen Vel incappis fit, commemoratio de festiuitate triam ieetionum solummodo fiat ad priores Vesperas , dc ad matutinas laudes, & Missa matutinalis de ea canatur. Si vero historia iam alia die Dominica cantata est , aut illa alia Festiuitas duodecim lectionum historiam propriam non habet, nec in albis nec incappis fit, Antiphona de Festiuitate, de qua tres lectiones fierent, ad cantica prominica dicatur: Tertium enim nocturnum de Dominica die nunquam erit, nisi praecedentia duo de ea san t. In omnibus Dominicis diebus , & in prima die Dominicae Natiuitatis ad maiorem Millam tantum, & in die Doruinicae Circumcisionis, de Epiphania in prima

die Paschalis selemnitatis, & in die Asiac nsionis , & in prima die Pentecostes,& in Festiuitate omnium sanctorum,&in Dedicatione Ecclesiae , & in omnibus

c Festiuitatibus Beatae Mariae, & in die passionis Apostolorum Petri & Pauli , & in

caeteris Festiuitatibus aliorum Apostolo rum , dicatur ad maiorem Missam Credo in umim Deum. Nam ad matutinalem Missam in conuentu nunquam dici

Exceptio personae Principatis.

OVotiens disponitur ut aliqua per

sona cum festiua processione suscipiatur, tangatur ter breuiter unum de maioribus signis , ut hoc signo coriueniant omnes fratres in Ecclesiam ad induendum se. Et cum omnes cappis induti fuerint, si rarara capparum copia est , aut casulis,& almaticis, si cappae desint, & pueri tunicis , expectent sedentes in cforo, donec procedant. Secretarius interim extendat unum tapetem, & desuper pallium ante maius altare super priorem gradum, Sc si militer faciat ante crucifixum in medio Ecclesiae; his peractis cum indicatum fue rit iam prope adesse personam, pulsentur duo maiora signa. Tunc aliqui de maioribus accipiant a quam benedictam, & caetera quae ad festi uam processionem portari solent; hos procedentes sequantur Abbas,& caeteri ut sunt priores. Pueri cum magistris suis extremi veniant, & in ordine suo stent inter choros duos, cum facta fuerit statio

343쪽

2 6 Decreta Diui Lansi anci

cipitur det ei Abbas aspersorium eum a- A tem si extra monasterium consecratur,

qua in manum , si Episcopus fuerit, aliam personam as pergat ipse, dehinc porrigatur ei incensum, similiter ab Abbate, textus a Priore: dum haec fiunt, pulsentur omnia signa. Cantor vero incipiat cantum , qui conueniat personae, dehincreuertatur processio ; Pueri cum magistris suis primi ingrediantur Ecclesiam, hos sequantur reliqui sicut in statione fuerunt; extremus veniat Abbas cum suscepta persona, praecedentibus eos supra. dictis portitoribus. BIngressi monasterium faciant stationem ante crucifixum. Pueri vero similiter stent inter utrosque choros. Praedicti portitores paulatim progrediantur per medium

eorum, de stent ante crucifixum versiis Vultibus ad eum. Interim oret suscepta per-

cum redierit cum festiua processione suscipiatur. Ipse vero in utraque statione prostratus iaceat. Finito cantu secunda stationis , Episcopus, si adest . vel legatus eius , in loco & statione Abbatis, eum statuat. Quo statuto , si Episcopus abest , incipiat Prior Te Deum laudamus, quod dum cantant, accedant omneS fratres sicut sunt priores ad osculum eius, bis flectentes genua , semel ante osculum,& semel post osculum. Ex illa die in omni loco singulari reuerentia honorandus est. In primo Capitulo ubi sederit, omnes

monasterium obedientias hasona .finito cantu , surgente ea ab oratione, incipiat cantor Antiphonam, vel Responsorium de sancto, in cuius honorem fundata est Ecclesia. Tunc prVcebent, &res monasterii seruant, suarum obedientiarum claues ante pedes ei S ponant. Ipse vero recommendet eis Ipsas obedientias, si non aliter ordinandas esse decreuerit. Inclinari debet a toro conuentu cum post incoeptam Antiphonam inclinat, cum in tabula in Capitulo nomidant pretedicti portitores deposituri in lo- natur si ibi pLesens est, cum in psalmo cis suis ea quae portant statim cum ad alta- vel in alio aliquo fallitur in choro , pro Sequantur infantes , post quo veniam petat

hos reliqui, eo ordine, quo superius dictum est. Ingresti chorum stent a parte altaris ex utraque parte sicut sunt priores. Oret iterum suscepta persona ; finito quod cantatur, surgat, & si Episcopus est qui suscipitur post datam benedictionem

osculetur omnes fratres per ordinem. Fratres vero , quia induti sint , non flectant genua ante eum , sicut solent facere cum Osculantur Episcopum vel Abbatem, vel principem terrae, sed humiliter inclinantes se procedant ad osculum D

Si spiritualis persona suerit, & Abbas

expedire indicauerit. J1suestitis fratribus,& in capitulo sicut solent considentibus, ducatur illuc praedicta persona, & , petita benedictione . legatur ante eam lectio di- .uina: qua finita cum Tu a Mem Domine, sermonem si voluerit de ea faciat. Si Abbas fuerit, qui suscipitur, ante introitum Capituli egredientes fratres osculetur. Si vero Capitulam non intrauerit seruata competenti hora in claustro osculetur eos. c.

CAPUT II. De Abbate. A Bbas cum eligitur, omnes fratres,

Hemone vel maior, & melior pars in eius eleagendum. consentire debent. Electus au . Eunte eo ad legendum, vel redeunte a legendo assurgat ei totus conuentUS. Transeunte eo per claustrum , vel per quemcumque locum assurgant ei omneSante quos transit, quoad usque pertranseat. Cum Capitulum introierit, si arribus iam in eo considentibus, de omnibus

gradibus omnes descendant donec idem consideat. Ubicumque sit, ibi debet esse ordo & disciplina : quapropter in qu O- cumque loco fuerit, siue in claustro, siue

extra claustrum , cum reprehen iit aliquem fratrem inordinate agentem , siue loquentem , moX ille coram eo humiliterveniam petat, sicut in Capitulo, & tamdiu stet ante illum donec illum iubeat sedere. Et sit viderit illum irasci tam diu satisfaciat ante ipsum veniam petendo quΟ- usque illum reddat placatum. Abbaς tamen prouidere debet ne hoc faciat coram sarcularibus hominibus. Vbicumque sederit nullus iuxta eum sedere priesumat, nisi ipse iusseris: Iussus vero sedere ad genua eius se flectat, Mosculetur dc sic humiliter iuxta eum sedeat. Quicumque ei in manum aliquid

dederit, vel de manu eius aliquid acceperit, osculetur manum ipsius intraturo in refectorium duo fratres serviant ei de aqua,&manutergio. Quamdiu in choro fuerit, nullus infantibus . nisi eo iubente

audeat disciplinam inferre. Quamdiu dormierit in lecto suo mane nullus sonitu audeat facere. Magister tamen infantu si viderit transire horam, qua

344쪽

Pro Ordine S. Benedicti. 27

tonitus a Priore fieri solet, surgat de quam A habetin choro, in capitulo in refectorio quietius possit infantes exciret virga tan- Ipsi soli seruit Sacerdos de thuribulo post

ti sunt. Quo facto exeuntes de dormitorio lauerat se , & pectant, & factis solitis orationibus, in scholam suam redeant, &cum silentio sedeant, donec Abbas de lecto surgat. Cum alicubi extra monasterium moram faciens , mandat conventui salutes seu orationes, omnes qui in capitulo sunt1nclinent , flexis usque ad suppedaneum scabellum genibus. Eodem modo fit pro sPapae, vel Regis falutatione. Pro aliarum Vero personarum salutationibus, humiliter inclinetur tantum. Cum autem alicui

fratri mandat huiusmodi aliquid, ubicumque dicatur ei ipsa salutatio , continuo humiliter inclinet flexis ad terram geni

Quicumque frater ad eum extra claustrum venerit, primum dicat Benedic te,deinde indicet propter quam causam Venerit. Nec sedere coram eo, nec recedere

ab eo audeat sine eius licentia; accepta ab Ceo recedendi licentia, primum dicat Benedicite, deinde recedat. Omnis totius monasteri j ordinatio exclus arbitrio pendeat. Si quid nouum, necessitate cogente, vel ratione suadente, eo absente, in monasterio ordinatum fuerit; cum redierit indicetur et , & postea fiat sicut ipse praeceperit. Si de monasterio exierit , dc vel una nocte extra moratuS fuerit, mox ut redierit cuicumque fratri abstinentia in capitulo iniuncta fuerit, absolutus erit. Abbatem ad Vesperas, & ad matutinas laudes , quotiescumque ad easdem horas circumfertur thuribulum per chorum. EaqUoque , quae extra claustrum sunt, si Abbas deest iuxta ipsius arbitrium disponuntur. Si Abbas longius a monasterio fuerit, ipse deponere potest eos, quos intellexerit non iuxta proficuum Ecclesiae, res sibi comi suas trachare. O uot es res CX- postulat, tenet, aut teneri iubet capitulum de omnibus seruientibus , qui intra ossicinas monasteri j Oonuersantur, & secundum merita delinquentium , go iubente, vindictae inferuntur. Intrante eo capitulum omnes ei assurgant, stantes in suppedaneis, donec conssideat. Quod si tardauerit , de Prior claustri in loco superiori prius sederit, intrare non debet. Si causia fuerit quae differri non possit, aut non debeat , ingresso eo , Prior claustri ex altera eius parte, prior omnibus sedeat. Transse eunte eo per claustrum, vel per chorum, non assiugetur ei : volente eo sedere in claustro ubi alij fratres sedent,asi urguntei tantum iuxta quos sedere vult: ubicumque extra claustrum fratres sedentes inuenerit a Sargunt ei omnes. Prior claustri quo. Cumque maior Prior eat, si fieri possit in claustro , vel circa claustrum , debet seni. per esse & ordinem claustri omni sollicitudine seruare. Cum Abbas, & maior prior absunt, si contingat quemlibet fratrum ex infirmi late laborare, potest ei praecipere in domum infirmorum ire, & si tanta aegritudo

um de hac vita decesserit, de proxi- D est, carnem comedere. Ad ipsum maxi-

mo inuitandus est Abbas , vel Episcopus ad sepeliendum eum. Praeter Omnia, quM aliis defunctis fratribus fieri solent , addantur ei haec: Circumdentur ei sacerdotalia indumenta, .& virga pas oratis ponatur in eius dextro brachio; Verba mea unius anni circulum pro eo dicatur: de iustitia eius per totum ipsum annum ad mensam Abbatis quotidie cum tribus pulmentis danda pauperibus ponatur. Omni anno anniuersarius dies mortis eius festiue

celebretur.

De Priore. SExuata Abbati in omnibus reuerentia, Prior, qui & Praepositus in regula nominatur , honorabilior est reliquis ministris domus Dei. Ipse solus caeterorum ministrorum primum suae partis locum me pertinet infirmos fratres visitare , icquid agant, & quid velint cognoscere, Min omnibus, quae Vel corporibus, vel animabus eorum necessaria sunt, consulere. Absente maiore priore capitulum seruiemtium debet tenere, & secundum culpas, vindictas inferre, sed no est sui iuris quemlibet addere, vel auferre.

Sui quoq; ossici j est omni die post com

pletorium, suscepta, dante hebdomada rio sacerdote fratribus, aqua benedicta, s remanere, donec omnes pertranseant, in aliquo congruo loco, unde bene possit obseruare, qui sint, qui non reueren ter incedunt, dc qui in eXitu Ecclesiae, ut mos est, non velant capuriis capita sua , & multa

huiusmodi: egresso toto conuentu in Cepta absconsa, si nox est, vadit per criptam, A caetera membra monasteri j, ubi suspicio potest esse per claustrum, capitulum, caeterasque ossicinas subtiliter obseruanta , ne aliquis frater, qui non debeat, ibi remanserit. His ita expletis vadit in do

345쪽

Decreta Diui Lansean ci

mum infirmorum, eodem modo conside- A litioset pro priuato odio unquam cla

Taturus,utrum omnes in lectis luis iam colu

locati sint, & habeant se silenter, dc omnibus modis regulariter, sicut mos est. Reuertens quoque in dormitorium hoc idem consideret. In hyeme autem ad interuallum, quod fit inter nocturna & matutinas laudes, si maior Prior abest , eandem circam facit, quam maiorem Priorem debere facere superius dictum est, cum in tractatu mensis Nouebris de hoc interuallo sermo fuisset. morem de quolibet faciant; nec pro priuata amicitia negligentias aliquorum ta

ceant.

Numerus eorum sit secundum facultatem loci, & necessitatem rei, hi religiose, & ordinath maxime in circumeundo debent incedere, & eXemplum religionis vIdentibus ostendere; dum circumeunt, nulli signum faciant, nulli quacumque occasione loquantur studiose tantum negligentias, & ossensiones inspiciant,& tacitC

Facit ic aliam circam , cum tardantibus B praetereuntes, de eis postea in capitulo vesperis , servitores nocte in refectorio clamores faciant.

coenant, & fratres, qui maiori coenae interfuerunt , accensis luminaribus in capitulo eos expectant, circumit enim tunc superius dicta loc , obseruans ne aliqui, qui cum caeteris in capitulo sedere debeant, ociosis verbis , aut alicui vanitati intendant: quod cum accidit, si tanta noctis obscuritas est, accendantur luminaria in monasterio, claustro, dormitorio , ut exeuntes ab utraque coena videant, quo proce

dant

Servitores vero surgentes a coena, ante capitulum , tunc ad monasterium vadant. Et dum transeunt ante capitulum in cur

Mati eant, quoadusque pertranseant. Ante introitum tamen capituli se erigant, & solito more ad orientem versi humiliter inclinent. Fratres quoque , qui in capitulo sedent, surgentes a sedibus suis illis transeuntibus humiliter se inclinare de

bent.

Quaecumque maior prior dum inmonasterio est concedere potest, vel probi

Regulae. C P. 3.

Cum autem extra claustrum inueniunt aliquos fratres loquentes, simul assurganteis ipsi loquentes, dicatque eis VnuS eo

rum, si ita est, quia per licentiam ibi loquuntur. CircumitoreS Vero, nec verbo

nec signo ei respondeant , sed modeste pertranseuntes, intenta aure subaudiant, ne ipsa verba sint inutilia, quae non Oporteat dici. Cum autem cum famulo , seu . cum alio quolibet laico inueniunt ali-C quem fratrem loquentem, non est mos ut ipse frater assurgat cuilibet eorum, aut dicat eis quicquam. Nunquam cum circumeunt debent simul ire, sed unus hac, & alter illac , secundum quod iniunctam curam inter se diuiserint, & Abbas, vel prior eis ordinauerit. Ossicinas monasterij nunquam pro hac cinra ingrediantur, sed per ostia eorum prospiciant. si forte aliqui fratres per curiam Vadant vagantes, aut stent, vel sedeant fabulanteS. Hae fiunt horae, quibus ex consuetudine

bere. ulcisci culpas, vel indulgere haec D circumire debent, quamuis &aliis horis, Quoque Prior claustri absente eo facere si Abbas, vel Prior ita opportere rudicaue

potest , exceptis maioribus causis , quas vel ipsius maioris Prioris. vel Abbatis iudicio reseruare debet , ubicumque vel in refectorio , vel in capitulo, siue in claustro, siue extra claustrum, assurgi debere maiori priori superius dictum est , absente ipso maiore Priore, huic similiter assurgidebet.

De Circuitoribus. Ιrcumitores monasteri j , quos alio

. nomine Circς vocant. iuxta sancti

Benedicti praeceptum certis horiS circumire debent monasterii ossicinas, obseruantes incurias, & negligentias fratrum , icstatuti ordinis praeuaricationeS. Isti eligantur de totius monasterij melioribus, ta prudentioribus, qui nec ma-

rit. Completis tribus orationibus, quas conuentus facit ante psalmos, quos ante nocturna dicere solet, tunc enim, accensa candela in absconsa, unus eorum in dor. mitorio debet circumire lectos omnium,& omnia sedilia in necessariis sollicite

considerans, ne forte aliquis frater dormiens ibi remanserit; dehinc reuertatur in monasterium, & circumeat omnia altaria in criptis, & quae ex utraque parte chori subtus sunt; caeteraque monasterij loca, ubi suspicio poterit esse diligenter obseruans, ne aliquis frater ibi dormiat, vel iaceat, vel inordinath sedeat. Sanguine vero minuti & aegri, & debiles ne clamentur in capitulo, si ea hora inueniantur, sedendo quidem, non iacendo quiescere. Caeteros vero cum dormientes inuenit, non

eos quocumque modo tangat, sed modeste , atque ordinath sonitum tantummodo quo excitentur, faciat.

Circa medietatem secundi nocturni, M

346쪽

pro Ordine

in laudibus paululum ante Laudate Dominum de caelis , accensa candela in absconsa, circumeat praedicta monasteri j loca, obseruans omnia quae superius dicta sunt. In die autem circumeat post offerendam minoris, ξc maioris imissae, & post coenam, cum bis fratres reficiunt,&post prandium, cum semel. Vadant in fine Vigiliae Dea functorum. Surgant etiam saepe de prandio, aut coena, non omnes quidem , sed aliqui, cum s uspicantur se inuenturos ali quid negligentiae , hoc vero non longe a resectorio fiat, ut si opus fuerit statim possint occurrere cum aliis; ad versum, qui finito prandio, vel coena dicitur, isti attente , & reuerenter audiendi stant in capitulo. Auditis eis, qui sponte venias petunt, istorum est primos clamores facere.

De Cantore.

CAntor, quamdiu Abbas in monasterio est conuentum sequens, non scri-hatur in tabula ad lectionem, vel ad responsorium , ut videlicet si forte Abbati

commodum non fuerit legere, aut Cantare, ipse sine mora pro eo inueniatur paratus. Cum vero Abbas extra monasterium, vel intra monasterium conuentum sequi

non potest, in locum ipsius scribatur cantor in tabula, ad lectionem, & ad responsorium. Quicumque lecturus, aut cantaturuSest aliquid in monasterio . si necesse ha bet ab eo priusquam incipiat debet auscul

tare.

Ipsius est omni hora sollicite prouidere, ne eveniar negligentia in quocumque obsequio, quod hi in monasterio. Si quis obliuiosus non incoeperit, cUm incipere debet responsorium aut antiphonam , aut aliud huiusmodi, siue in eodem iam bene incoepto, aliquo modo deuia uerit, ipse debet esse prouisus, atque paratus, ut sine mora, quod incipiendum erat, incipiat, vel eum , qui fallendo deuiauerat, in viam reducat: ad ipsius arbitrium

cantus incipitur, eleuatur, remittitur; nulli licet cantum leuare, nisi ipse prius incipiat; ipsius est omnes fratres in tabula ad

Omnia ossicia annotare, non considerato conuersionis ordine, aut voluntate eorum,

sed secundum quod ei visum fuerit, honestatem, aut aedificationem in hoc vigilanter consideranti.

In festiuitatibus, quae fiunt in cappis, secretarius debet eligere quod opus fuerit de melioribus cappis, earum, quae ipso die

i. Benedicti. 279

L habentur in choro ,& ante initium missa ponere eas supra dextram formam chori. Cantor vero distribuat eas fratribus illis quos secum in choro habere voluerit: Ipsa enim capparum distributio , eorum est ad regendum chorum aduocatio. Nullusque eorum ante finem missae, de choro debet recedere sine eius licentia. Cantor vero euiuscumque ordinis, vel aetatis sit, in medio eorum debet esse in

choro Ouotiescumque textus, aut thuribulum affertur eis, utrumque priuS Cantori offeratur, nisi aliquis Episcopus, vel: Abbas, seu maior Prior, vel ille qui tenet ordinem ibi sit inter eos. Cantor in dextro choro semper sit, & dum tenet chorum quicquid incipit, siue A ieele son, siue aliud huiusmodi dexter chorus prius suscipiat, quod ab eo incoeptum fuerit, de sequatur Ipsum. Omnes qui in choro sunt inclinati quidem cantent Sanctas sanctin, sanctus , nisi

versus interponantur; erecti vero Dominus

Deus sabbaoth , & caetera. Cantor & illi

qui cum eo sunt totum erecti canant. Ad collectas omnes, & cum Sacerdos dicit O- . ratestatres , dc ad totum Pater no ster incli- nentur, sed ad finem ipsius Pater noster, res ponso Sed libera nos a malo,erigantur,quod

aliis non licet. Eode modo fit cum in festis in albis io lus, vel cum aliis, chorum tenet, laod non licet ei, qui in Dominicis, dc huiusmodi festis hebdomadarius Cantor existit. In omnibus praecipuis solemnitatibus cum eueniunt in Dominicis diebus scri batur in tabula ad ossicium missae,& cum eo duo, quos ipse voluerit. De thuribulo, post Offerendam ei deferendo superius dictum est. Cum fit opus manuum, ipsius est aut legere, aut magistro infantum ostendere, quo in loco in pans debeat lectionem incipere.

In Dominicis diebus, de huiusmodi Astis, inccepta Ogerenda accedat qui chorum tenet ad Cantorem, faciatque illi si .gnum incipiendi versus Offerendae. Ad

ipsium enim pertinet tunc incipere eos etiam si succentor chorum teneat: Cantor viso signo inclinet ei, & hebdomadarius Cantor similiter ipsi. In coepto Unoquoque versu, Cantor ante de retro factat, δίomnes infantes inclinent. Ipsius est notificare Abbati omnes cantus , quos ipsa cantat, vel incipit Cura breuium , qui foras mitti solent pro defunctis fratribus; dccura numeram di tricenaria, & septenaria, ad eum pertinet : de uniuersis monasterij libris curam

gerat, dc eos in custodia sua habeat, si eius

347쪽

s provide

re, vel prae uidere.

18o Decreta B. Lansi an Cl

studij, & scientiae si, ut eorum custodiam A

Commendari debeat.

De Secretario, seu Sacrista. AD Secretari j ossicium pertinet, Om

nia ornamenta monasterii, & omnia instrumenta , & suppellectilem , quae ad ipsum monasterium pertineat custodire; horas proaedere. In duodecim lectionibus pronunciato Euangelio in tertio nocturno, de in festiuis octauis altare discooperire ; textum tunc in vestiarium portare,quem Sacerdos ferat cum in cappa per singulos dies processerit ad altare. Sacerdoti ab altari ad analoσium reuerso absconsam cum candela ministrare, finitaque collecta eandem absconsam recipere, dc postea textum ponere super altare.

Ipsius est signa pulsare. vel qualiter pulsentur alias indicare, de nulla hora sonanda a quouis licentiam petit , nisi de sola Prima, ic collatione, excepto de Tertia, dc Vesperis , cum loquentibus fratribus Abbas in claustro sedet. Candelas per officinas distribuit, secundum quod opus fuerit, & Abbas, vel Prior praeceperit. De

sepsituris, tam monachorum, quam laicorum curam gerit, Vt videlicet fiant, &vbi

fiant.

Sui ossicii est calices bis in hebdomada, aut si opus fuerit tapius lauare, corporalia quoque ante Pascha semper , & quoties

reliquis anni partibus expedit, utrumque si Diaconus aut Prest,utersit: Si vero non sit, Priori, vel Abbati indicare &1psius licentia alicui, qui huius ordinis sit, hanc curam commendare ; lauandis corporalibus quanta possit diligentia adhibeatur; vasa aenea ad nullos alios usus destinata, ad thoc opus habeantur, aqua, qua laUantur , sicut & calicum in sacrarium projiciatur: lotis, dum siccantur, ne aliquae sordes adhaereant , omnibus modis proui

deatur.

Cura faciendi hostias super eum est,quitvt mundissim E Sc honestissime fiant, summopere studere debet. In primis si fieri potest frumentum cum magno studio granatim eligatur, electum in sacculo mundo, & de bono panno facto, & ad hoc opus tantum ponatur, dc a famulo boni studi j , ad molendinum deferatur. Quo delato famulus aliud frumentum in ipso molendino moli prius faciat : ut illud, unde hos hiae fieri debent, sine aliqua sorde moli postea valeat : Reportata farina Secretarius vas , & locum , quo farina buletari debet, in circuitu cortina paret, ipsemet vero, indu tus alba, & velato amictu capite, hoc opus

agat.

Ea autem die , qua hostiae fieri debent

Secretarius, dc fratreS, qui eum iuuare debent, antequam incipiant, manus, & facies lavent, albis induantur , capita amictibuS velent, pr aeter eum, qui ferra ten- cirrus , dc inde seruiturus est. Horum v-' nus super tabulam mundissimam ipsam farinam aqua conspergat, & manibus fortiter compingat, dc maceret, frater, qui fer-ra,in quibuS coquuntur, tenet, manuS chirothecis habeat inuolutas. Interim dum

ipse hostiae fiunt . & coquuntur , dicant ijdem fratres psalmos familiares horarum,& horas canonicas, vel de psalterio eX ordine quod tantumdem valeat, si ita potius

voluerint.

Silentium loquendi omnino teneant. Ille tamen qui ferra tenet, si necesse sit, breuiter quod vult indicare potest famulo, qui focum facit, & ligna portat, quae debent esse valde sicca; lcante multos dies de industria praeparata. Eius sollicitudinis est ampullas vinarias,& aquarias bis in hebdomada, id est quarta feria, dc fabbato lauare ; omni die vinum & aquam ad Missas celebrandas portare, offerentibus ad utramque Missam hostias ministrare. Candelas ad lectiones,&in Matutinis Laudibus; ad primam collectam accendea re ; quae Matutinae Laudes, si ultra modum, & indecenter tardaverint , Secretarius, cui huius rei cura tunc commisi aerit, ante gradum satisfactionum prosternatur, quousque ipsa collecta usque ad Eenericanius Domino finiatur: quo incoepto nulla expectata licentia recedat, de ante icretro non faciat. Hoc modo satisfaciat,

quocumque die huiusmodi negligentiae ueniat, Zc inde postea in capitulo aliam veniam non petat.

Et quia huius ministerii, & in his, quae scripta sunt, & in multis aliis, quae scripta non sunt , multiplex , dc valde implicita

cura est , non uni tantum, sed multis Commendari, atque inter eos diuidi debet : unus eorum sit Magister aliorum, ad cuius dispositionem caeteri agant, maior1bus causis seruatis arbitrio Abbatis, vel Priori S.

348쪽

Pro Ordine S. Benedicis.

CAPUT VII.

De Cameraris.

CAmerarii es: procurare omnia vestimenta, & calceamenta, & lectos, dc stramenta lectorum, quae fratribus sunt necessaria, & iuxta regulam habere concessa. Rasoria quoque , dc forfices, tersoria ad radendum : tersoria in claustro pendentia; tersoria, dc manulergia mandati , & omnia vasa eius: vitreas dormitorij facit, de reficit cum opus est: dat ferraquibus ferrantur equi Abbatis, ic Prioris, de omnium hospitum , quibus ferra dari Abbas, vel Prior praeceperit, fratribus quoque in iter profecturis cappas, fasciolas, calcaria. Semel in anno renouari facit foenum in omnibus lectis fratrum s dc tunc etiam mundari dormitorium.

CAPUT VIII.

De Cellerario. A de his offensis, quas ibi enumerauerit; de

de omnibus reliquis, quae in eo sunt. Ad cuius absolutionis finem responso ab omnibus cum omni deuotionis affectu , ut mos est, Amen ; vadat ad pedem eius , d deinde iubeatur ire sessum. Finito capitulo, de dicto Verba mea, , si ipsa die dici debet, in eodem capitulo d1cant fratres pro eo quinquagesimum psalmum , quo completo cum Gloria Patri & Pater noster dicat Hebdomadarius, Esne nos induc in ; Saluum fac feratim tuum, Dominus vobiscum , Omnipotens empiterne Deus miserere famulo tuo, dc reliqua.

Quod si suscepto breui pro defuncto,

ipsa die canentes Verba mra, in monasterium ituri sunt; priusquam eant praedictum psalmum, cum capitulis, & collecta dicant. Si autem praedictam sententiam contigerit tali die legi, qua non possit refectio honorabiliter fieri, sicut est in vigiliis quatuor temporum , dc huiusmodio diebus, petat Cellerarius a Priore, dc capitulo licentiam quo differre possit refectionem in aliam diem, qua honestius, &plenius fieri valeat. SECTIO II. S E c Τ I o I.

AD Cellerarii ministerium pertinet,

omnia quae in pane, dc potu, dc diuersis ciborum generibus fratribus sunt necessaria, secundum facultatem loci procurare, omnia vasa Cellarij, dc coquinar, ec scyphos, dc iustas, dc caetera Vasa reis . Distorij , 8c omnem horum trium necessa tiam suppellectilem ministrare. Pater totius Congregationis debet esse, de sanis, δc maxime infirmis fratribus sollicitudinem habere; praeter conssilium Abbatis , vel Prioris de maioribus causis nihil

facere.

Rogandus est ab eo Cantor, ut ante aliquot dies praemoneat eum, dc praenuntiet ei diem quo sententia sua de regula legenda est in capitulo , ut videlicet honestum, Zc festiuum seruitium ipsa die possit facere fratribus in refectorio : tabulae tamen refectorij non suat coopertae: lecta Evero in capitulo, dc exposita praedicta sententia, cum dictum fuerit a Priore Loquamur de ord ne nubo ; statim prostratus in loco ubi mos est dicat: Isam obedientiam, quae mihi initincta es, mea culpa, negligenter , dc Lepide, o multo aliter quam oportet

tracto ;-in ea in multis ossendo Dominum,

es no stros seniores , mea culpa ; se requiroinde absolutionem υestram esseniorum. Quo dicto absoluat eum , qui capitulum tenet

De Hospitum curam habente FRater qui ad suscipiendos hospites

deputatus est, in ipsa hospitum domo haec praeparata habere debet. Lectos, sedilia , mensas , manulergia , mappa , scyphos , scutellas , coclearia , baccilia, dc si qua sunt huiusmodi; ligna quoque;

panem , vero dc potum . dc caetera cibaria,

ad opus hospitum per famulos sibi deputatoS, in cellario recipit.

Q Ucumque Abbati, vel Priori, seu a licui de claustro loqui vult, legationem suam huic debet iniungere. Ipse vero nihil inde alicui aliquo modo indicans ad Abbatem, vel Priorem voluntatem hospitis perferat s de postea quod ipse decreuerat fiat. Si autem fratri, qui in claustro es loqueddi cum hospite, vel propinquo, vel extraneo concessa licentia fuerit, istius est ipsum fratrem de claustro ad hospitem ducere. Quod si Abbati, vel Priori non

placuerit ut simul loquantur . nec verbum nec signum, nec aliquem nutum ipsi fratri faciat, quo aliquid inde percipere quolibet modo valeat. Ipsitus est prae omnibus sollicite obseruare de fratribus, qui inobedientiis sunt, cum ad monasterium redeunt, utrum famulos idoneos, de cellam regularem habeant , de quomodo se in curia contineant, ut si extra ordinem aliquid fecerint

349쪽

Decreta B. Lans an Cl

clamorem inde super eos in capitulo fa- A potuerit. Si extranei clerici se dixerint m refe-Horio velle comedere, istius est volunta--m ipsorum Abbati, vel Priori indicare: quod si Abbas, vel Prior petitioni eorum annuerit, iste eos quomodo in refectorio se habere debeant bene instruat, & ita instructos pulsato iam cymbalo, in locutorium adducat, ibique Abbas, vel Prior, si Abbas deest, manibus eorum aquam tribuat , & postea praedictus frater eos ad mensam Abbatis ducat : completo au- Blem prandio , atque eXeunte conueniri

de refectorio, praefatus eorum ductor post Abbatem, vel Priorem solus cum illo remaneat;&sequatur cum eis processionem, donec de ostio refectori j exeat , postea ducat eos eχrra claustrum mediocri voce psallendo cum eis Miserere mei Deus , Acaetera quae sequuntur. Ipsius est extraneum monachum , qui ignarus loci sit per claustrum in monasterium ad orationem ducere. cBreues pro defunctis per manum illius magistro infantum dari, vel in capitulum deferri debent. Ad eum pertinet inculates homines, qui societatem fratrum suscepturi sunt adducere in capitulum. Ipsius est volentibus videre officinas, ipsas ossicinas ostendere , obseruato ut conuentus tunc in claustro non sedeat, Dec aliquem ocreatum , vel calcaria habentem , nec aliquem qui nudis pedibus sit, vel solis femoralibus calceatus in claustrum pro qualibet causa introducat

in eas autem domos in quibus mulieres aegrae , vel debiles iacent nunquam introeat , sed per unum de famulis suis quod habere potest , & eis necessarium est , transmittat; prius tamen quam aliquid de supradictis agat , Abbati, vel Priori indicet , & secundum eorum dispositionem eleemosynam monasterij eis dispenset.

CAPUT IX. De Infirmario. FRater cui cura domus infirmorum

commissa est , & infirmis fratribus seruire deputatur, cocum situm habeat, Sccoquinam separatim, si loci situs, & facultas talis sit, ut quod infirmis praeparari ne cessirium est opportuno tempore parari possit. Omnia fercula apponenda infirmis ipse administret eis. Omni die post completorium spargat aquam benedictam per omnes eorum lectos: factis tribus orationibus, quae fiunt

ante nocturna , circumeat cum absconsa

lectos infirmorum omnium , obseruans sollicite ne aliquis qui valeret surgere in lecto remanserit. Ipsius est praecipue manifestare, dc clamare in capitulo , negligentias omnium in praedicta domo com

morantium.

Cum perceperit infirmum iam esse prope finem suum, suum est praecipere famulis suis , ut calefaciant aquam ad lauan- Suum praeterea est nouitios, qui de ta- D dum ipsum. Cura de feretro custodien-

culo veniunt in capitulum adducere , &docere eos priorem petitionem facere. SECT1o ΙΙΙ.De Eleemo Inario. gia π ' Leemosynarius aut per se, si oppor-

Monachii tutium sibi est, perquirat, aut per vel '' D es; & fideles homines cum multa sollicitudine perquiri faciat, ubi aegri, & debiles iaceant , qui non habeant unde te 1ustinere vale t.

Si autem ipsemet ad perquirendum visitandum perrexit, duos famulos secum habeat, de priusquam intret domum, ad quam iturus est, mulieres si aliquae in ea sunt, exire faciat. Ingressus domum blana Ae consoletur cegrum, offerat ei quod melius habet, & sibi intelligit esse nece1-

sarium. Quod si aeger aliud requirit, de ipsum perquirat, si aliqua modo habere

do, & administrando cum opus fuerit super eum est, & super famulos suos, sicut de cura de administranda tabula , quam ex more Prior semel percutit, completa ablutione ipsius defuncti; defuncto fratre& in monasterium deportato , locum in quo iacuit mundari, & Mno , vel iunco renouari faciat. Abbas, vel Prior omnibus modi s sollicitudinem gerat ne aliquid, quod ad hoc ministerium necessarium est, in illa domo

si vo quam deficiat. CAPUT X. De negligentia circa Corpus

Domini.

CVm de Corpore, vel Sanguine Do

mini tanta negligentia aliquo casu accidit.

350쪽

pro Ordine

accidit, vi cadat deorsum; siue in alium locum ubi plenE percipi non possit quo ceciderit , & utrum ad terram inde aliquid venerit, quam citius fieri possit, indiceturres Abbati, vel Priori; qui adiunctis sibi

aliquibus fratribus propere veniat ad locum , ubi hoc contigerit. Et si corpus ceciderit, vel sanguis effusus fuerit super lapidem , aut terram, aut lignUm, aut mat-ram , aut tapetem, aut aliquid huiusmodi, puluis tertae colligatur , pars illa lapidis radatur, pars ligni, mattae, tapetis, aut siquid aliud est huiu simodi abscindatur, & in

sacrarium proficiatur.

Quod si locus ubi ceciderit manifestEdeprehendi nequiverit, & tamen deorsum cecidisse constiterit in loco , & circa lo. Cum . in quem maxime cecidisse crediderint , similiter colligatur, radatur , abscindatur & in facrarium recondatur: hi vero quorum negligetia hoc euenerit, in proximo capitulo humiliter culpam sua dicant, iudicium suscipiant nudi & iniungatur eis poenitentia, vel de ieiunio, vel iudiciis vel Psalmis, vel aliquid huiusmodi. Quibus de iudicio ad soca sua reuersis, omnes sacerdotes, qui tunc praesenteS erunt, sur-. gant, & ad iudicia suscipienda cum omni deuotione se offerant. Tunc ille qui capitulum tener,septem tantum quos voluerit de ipsis ad suscipienda iudicia retineat;& caeteris ire sessum praecipiat. Finito capitulo omnes simul prostrati dicant septatem Psalmos in monasterio, incipientes eos psallere, cu exeunt de capitulo; Quos

sequatur Pater noster, cum his capitulis &collecta , Et super nos misericord a tua Domine ; Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarsis Dominus vobiscum ; Oremus, Exaudi Domine preces nostras se consilentium tibi parce peccatis, ut quos consciensiae reatus accusat, indulgentia tua miseratiovis absoluat, Per : aut illam collectam , Deus otii

proprium est misereri semper: aut aliam pro

peccatis.

Si vero super corporale vel super aliquem honestu pannum sanguis ceciderit, certumque fuerit quo ceciderit, pars illa panni in aliquo calice abluatur, & prima ablutio a fratribus absumatur , reliquae duae in sacrarium projiciantur. In primo autem capitulo dicta culpa , hi soli tanatum quorum negligentia hoc euenit, supradictam disciplinam sustineant ; fratres vero omnes septem Psalmos cum capitulis,& collecta, sicut superius dictii est, in monasterio dicant Si ipsa die breuis pro defuncto in capitulo lectus fuerit;

prius canant Verba m a pergentes in Ecclesiam ; postea septem Psalmos sicut superius dictum est.

S. Bene is fui. 283

L Si vero alio aliquo modo de hoc sera. mento leuior negli pentia euenerit; ex iudicio Abbatis , vel Prioris leniori vindicta frater, cuius culpa hoc contigerit,

puniatur.

De rasura Fratrum.

OVa die radendi sunt fratres citius solito pulsetur signum ad Primam, vel ad Tertiam, si ipsa Tertia ante capitulum dici debet. In capitulo non diu sedeant, sed necessariis rebus explicitis surgentes , pulsata tabula, dictoque Benedicite exeaut in claustrum. Infantes ipsa die Capitulum non teneant, sed statim post alios exeant , & in scholam suam per ani ; residentibus cunctis , & ad radendum paratis incipiat Abbas, aut Prior, quinque Psalmos, id est Verba mea pro defunctis. Sacerdos hebdomadarius sedens dicat collectas; alter quoque hebdomadarius iuxta eum sedeat, & cum eo Psalmos teneat; post quinque Psalmos dicant

omnes canonicas horas, in quarum fine usque ad Vesperas non dicat Sacerdos Dominus vobiscum nec Benedicamus Domino,

sed post Per omnia saecula saeculorum ; statim incipiat Adiutorium meum; post Vesperas vero dicto Benedicamus Domino , psallantur vesperae mortuorum, dehinc Completorium Ut canonicis postea familiares Psalmi horarum. Nullus in cuculla radatur, sed prius cuculla eXutus,& Docco indutus, cuculla pli, cata δε iuxta se posita radatur. Ille qui r dii Docco exutus sit. Iuvenes qui sunt in custodia custodes suos radant ; custodes ipsos iuuenes. Quod si custos nequiverit, aut nescierit radere, roget aliquem maturum fratrem, Vt eum radat pse tamen custodiens ipsum iuxta eum sedeat. Iuvenes quoque, siue nutriti, siue de iaculo venientes, utrique tamen extra huiusmodi custodiam existetes non praesumant, Vr alter alterum radant, sed seniores ab illis ,& illi a semoribus radantur. Magistri pueros radant, &ipsi a pueris radantur, si tamen huiusmodi scientiam habent. Hiemali tempore quando pueri,& sanguine minuri, atque infirmi post Capitu

lum accipiunt mixtum , refectorari j primi se radant, & post Psalmos, tam cito apparatum refectorii faciant, ut fratres accepturi mixtum omnia parata inue

niant.

SEARCH

MENU NAVIGATION