Laurentii Pignorii Patavini De servis, & eorum apud veteres ministeriis, commentarius : in quo familia, tum urbana, tum rustica, ordine producitur & illustratur

발행: 1674년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류: 로마

11쪽

DEDICATORI A.

rose; a Gallis audacter dc prompte s ab Hispanis prudenter & lente ; ab Africanis latenter dc Versute ; ab Asiaticis molliter & deli

cate a Graecis eleganter Sc

erudite dictum vel factum est , id Romani omnium fere Domini usu suum fe Cerunt. Atque hoc ipsimi

in causa est, cur eruditissi

mi quique Viri suam in de scribendis hujus populi rebus industriam exhauserint: inter quos haud postremum suo jure locum O cupat Pignorius, cujus hunc

12쪽

egregii publici causa, recudendum suscepimus. Nec vero diu deliberandum nobis fuit , cui dedicandus

esset hic tanti Viri cum Cura recensitus labor. Cui e

nim potius Amplis lime Vir , quam tibi Z quem

non generis modo familiae

que splendor , sed ingenii

etiam summaque morum& vitae elegantia , neC non rara hoc seculo bona: ar

te , propensissimus in

omnia ingenuae mentiS ex

ercitia affectus suo jure

13쪽

commendant. Et haec qui dem tua virtus , & bene agendi facultas tanto in te magis admiranda est, quan to quibus benignior fortuna arridet, in alia omnia facilius prolabuntur. Macte tali animo , talique habi

tu Vir Amplissime , & siquid preces nostis apud te

Valent , non tam hunc,

quem Tibi nominique Tuo consecramus librum, quam illum , quo tibi offertur affectum, & promptissimam

ad omne genus ossiciorum voluntatem aestima ; &- j quan

14쪽

quando ea divini numinis ergo nos benignitas fuit, ut, superato graviore lethalique morbo, salvum te spitemque videamus , de quo tibi ex animo gratu lamur , id agas Velim, ut quam divino beneficio nactus es prosperam Valetudinem, amplissimae familiae& publico omnium bono,

quam id fieri potest, accuratissime tuearis dc conser-Ves. Ego, quod unice pos sum, seram tibi aetatem & prospera quaeque, ut debeo,

15쪽

ANDREAS FRISIVS

LECTORI. VM Dm 4eferbuere t pi, ex

quo artem Omnasticam Mercurialis tibi dedimus: Ur en tibi nova veste riuatum

Pignorii de Servis se Popmae de

servorum operiS tractatum. NON

es moris vel instituti nosri , ut

aliorum conatus elevando nostros decantemus. Si tamen cuiquam placuerit, Italicam editionem cum hac nostra conferre, videbit quid inter utramque intersi. Vt enim de chartarum characIerumque ,

quibus Usumm, elegantia hic nihil dicam ; milli modis laborandum , ct universasere Scriptorum cohors adeunda uobis fuit, ut quod

egregii publici caina susceptum

erat, νον sene publico omnium com-- ο modo

16쪽

modo prodiret: ita omnia dis ortae rat, Nec quicquam temere o - , currebat, quod medicam manum non requireret. Nec tamen hic 'tis conatus noster, se quid antiqμitatem redoleret, nec ubivis obvium esset, dedimus operam uti id omnium oculis subjiceretur. Ha bes ergo hic aulaea tricliniaria, pu gillares tabulas, thecam pugilla

rium, abacum numerarium Augustanum, Sistri, Penulae, Car pentariorum figuraF, aliaque bis ilia. Tu benigne Lector his ut re, Dere, ct conatibus nostris favere perge.

17쪽

LAVR. PIGNORIUS

LECTORI

P. F. Ommentarium Lector, quem nunc primum, grandiusculum jam . nec omnino implumem , evolare patior de nidulo siuo, fuisse compres.sium mihi supra nonum annum, sciunt plerique amicorum, qui argumento olim delectati, & amori nimis indulgentes , jam urgere non destiterunt, ut perficerem porro quod inchoaveram. Monebant autem, e re tum mea tum aliorum esse, diligenter & accurate tractari, quae non exiguam portionem antiquitatis , ut

ipsi quidem profitebantur, illustr

tum irent. Neque vero mihi propositum est hac praefatione, aut CXcusare quod secus, aut praedicare quod sedulo fecerim. Delegabo nimirum hoc arbitrium aliis, ut disipiciant anconstiterim intra conatum, an eXcur-ηZ rerim

18쪽

rerim longius. Quae tractanda mihi sumpsi , dubio procul ex obvia paS- sim vetustate sunt, quam qui non ΠΟ-vit, ille vero puer dici jure merito

potest. Romanam , Graecam, atque

adeo barbaram historiam qui primoribus labris degustarunt, sciunt nullum fere auctorem reperiri, in quo non de Servis, & eorum ministeriis, sermo habeatur. Poetae, Grammatici, Oratores, Juris consulti, graviorum doctrinarum Professores, Theologi ipsi, haec ideo attigerunt, quia usuSposcebat; & quia privatim,& publice ingenuoS omnes, domos & earum fingulas partes, vicos, regiones, Opera publica, publicas voluptates, templa, fora, basilicas, curias, collegia, negociationes, artificia, totas urbeS, rura universia, orbem denique Romanum, nec non & circumfusam barbariam, hoc genus hominum perpetuo agmine obsederat. Et quamvis nuSquam gentium; ut scripsit' Anaxandrides, civitas Servorum exstaret, jus tamen

belli,

19쪽

belli, & turpis hic quaestus, delicatorum hominum intemperantiae inni-Xus, adeo referserant omnia, ut liberorum capitum solitudo, servilibus copiis arte & consilio occultanda videretur. ' Seneca : in Senatu dicita est aliquando sententia, ut Servos a liberis cultus distingueret , deinde apparuit quantum periculum immineret , siservi nostri numerare nos coepissent. Nimirum hoc erat curare, ut dominorum

hostes cita vulgo audiebant servi )

agnoscerent vires siuas, & armis arreptis , turbarent omnia miscerentque. De h Euno Athenioneque legimus, ut Siciliam vastarint, ut Praeto res eXuerint castris,ut insignia Regia arripuerint. Neque haec mirabitur,

qui norit ut de ergastulis nihil dicamus) urbana &rustica mancipia inexhaustam materiam bello praebere potuisse. Jure namque scripsit - Seneca, ad pascendam servorum turbam , trosmarivarum regionum fuisse

a Lih. I. de elementia eat. 2 4. b c Diodori Sic. excerpta lib. 34. O d Epp. 17.

20쪽

optandam fertilitatem : neque finxit stipra fidem Petronius, Emolpi familiam tam magnam per agroS Numidiae sparsam fuissse, ut posset vel Carthaginem capere,' Plinius ipse testatus est, in domos mancipiorum legiones, & turbam externam ita conjectam, ut servorum causa nomencla

tor ipsi domino habendus esset. Pervulgata sunt illa, T h Minucio equiti Romano quadringentos servos fuisse ; totidem cessisse filiis suis Pudentillam matronam provincialem; 4 Proculum arrepto imperio armasse

eorundem duo millia; CI Caecilium, C. L. Isidorum reliquisse stupra quatuor millia; M. Crassum maximam suorum turbam domi aluisse; Γ Demetrio Pompejano, numerum quotidie servorum velut Imperatori exercitus referrifolitum; ab ' Hermete praefecto urbis eodemque martyre, mille ducentos quinquaginta manumiS-s S

SEARCH

MENU NAVIGATION