장음표시 사용
21쪽
sos fuisse die Sancto Paschatis. Hare
inquam sunt pervulgata, & nota fatis. Quae subjungemus penitiora erunt fortasse, neque ideo tamen incredibilia , seu falso memoriar prodita. Ab Ovinio videlicet Gallicano martyre clarissimo, quinque millia servorum libertate fuisse donata, octo millia 1 Melania juniore; & quod mirandum nostris moribus valde sit, duodecim millia puerorum Belisarium habuisse. Quae sane faciunt, ut credam , non augendae rei gratia, sed plane pro veritate, legi in Actis Juliani martyris : hac dicente Troiae,
a venit mater eius cum innumerabiti
familia utrimque sex m. Iam verb illa Aristotelica vix fidem invenient apud plerosque nostrorum, qui Veterae praesentibus metiuntur. in AEgina Insiuia, & illa quidem satis angusta, nec admodum magni f ambitus, quadringenta septuaginta millia servilium
22쪽
lium capitum fuisse; ut etiam illa Ctesiclis, Athenis in censia Demetrii
Phaleraei, quadringenta millia servorum fuisse recensita. Italiam sane nostram his omnibus anteferre hac etiam in parte certum est; sedem nimirum , de domicilium Imperii augustissimi, quod oppressit sui majestate quidquid uspiam olim mirum fuit.
Ideoque non immerito MARTIN vs SANDELLIus politissimus amicus noster, Rempublicam & Imperium quae
Romae viguerunt, humanae magnitudinis finientes vel horizontas appellare solitus est. Confirmatur autem sententia haec nostra Pliniano mco-mio. Ergo in toto orbe, ct quacunque parte caeli convexitas vergit, pulcherriama est omnium rebusque merito princi patum naturae obtinens, Italia, rectrix Dareusque mundι altera, viris, foeminis, ducibus, militibus, SERVITIIS, artium praestantia, ingeniorum claritatibus V c.
Huc pertinent illa D. 'Hieronymi, labente jam & inclinato pene Imperio
a lib. ult. c. ult. b Eps, ad Eustachium.
23쪽
rio scripta: quu crederet, ut totius orbis extructa vicitoriis Roma corrueret ' ut
ipsa suis populis ct materferet 2se
pulcrum ' ut tota ORIENTIS, ISGYPTI, AFRICAE littora, olim dominatricis urbis SERVORUM & ANCILLA RVM numero
complerentur ' Quod si Romae ' Libertini , qui e servili scgete manipuli
aliquot fuerunt, non unam aut alse ram tribum, sed tres & quatuor occuparunt, si ibidem legibus latis manumissiones cohibitae siunt, ne Rempubl. pessundarent illi, quos domini quotidie servos es se non patiebantur, qui tandem servorum dicemus Romae fuisse pquid in Italia universa λ quid in univeris Imperio λ hinc profecto effluxerunt non minus veri quam familiares auctoribus haec explicandi modi, minister POPVLVS, longus ORDO, GREX, AGMEN , NUMERUS , COHORS,& LEGI o servorum. Romae autem antiquitus, cUm integra esset, val
retque recte publicae rei dignitas &maje-
24쪽
majestas, paucis admodum ' servis contenti erant. At post eversias ρ Carthaginem & Corinthum, cum vitia facto agmine in urbem victricem influxissent, & privata luxuria publicam magnificentiam concutere coe-
ismet, tunc irrupit vis & multitudo
ervorum , qui rei familiaris animata instrumenta, & oculi, aures, manuS,
Pedes, omnia denique dominorum essent. Iam vero ministeria eorundem adeo distincta & peculiaria fuerunt, ut non ab re scriptum exstet apud juniorem ρ Plinium, Servis Rempublicam quandam & quasi civitatem, domum esse. Et haec certe omnia nostri ordinis hominibus hactenus ita despecta fuerunt, ut pudeat me plerumque delicatum illud dominorum fastidium in servos non cum ipsa Vetustate consenuisse. At haec minuta sunt inquiunt prae Militia, Triumpho, Comitiis, Ludis. Demus esse,& sane
a Val. Ma v. lib. d. ca . 3. AthenatM l. 6. b Strabs lib. I 4. apud quem numerini υenalium in emporio Peliaco expositorum. ad 3aradoxon videtur accedere. c lib 8.ep. I 6. Seneca epist. 47.
25쪽
sint. At minuta quaedam etiam parum utilia ut Myrmecidis Quadrigae, &Formicae nescio cujus Callicratis, nonne suos amatores in Venerunt ρ Me autem addictum ex vitae instituto studiis sacris, non usquequaque dedecebat haec pertractare. Ex his enim coinpiis, quot caelo recepti liberalem animum gestarunt in servili corpore pReferti sunt praedicandis horum nominibus sacri Fasti, in quibus tyranni calcati, cupiditatum lenocinia despecta, vitiorum illecebrae insuper habitae , opum ingestarum contemptus insignis, speciosis & veris elogiis immortalitati commendantur. Nimirum in his Apostolicae voces, celebreSillae & decantatae, mirum in modum enituerunt ;
dominus sermones suos servilibus ministeriis implevit ρ ut videlicet ad desipectum nostri nos informaret, ut obsequium doceret, ut ostendereture nostra esse, id demum velle, id nol-
26쪽
le, non quod liberet, sed quod expediret. Horum ego omnium tenuem
descriptionem scriptis hisce meis complexuS sum, non ut gloriolam aliquam aucuparer, sed ut pleraque mihi sparsim adnotata, in unum veluti corpus redigerem , tironibus nostris si non veteranis usui aliquando futura. Et vero mihi satis superque erit functum esse indicis partibus, & alicui monstrasse feracem olim agrum, nunc vero cessantem, qui impensam coloni laboremque magno possit foetu remunerari. Hanc etenim Ilotarum
nostrorum Spartam, quisquis e prima philologorum nobilitate non aspernatus fuerit, nae ille operam non ludet,tum quia Latinae linguae & nobilissimis scriptoribus afferet lucis non Parum; tum quia excitabit alios ad hujusmodi laudatae conscriptionis genus persequendum, quo mores &1nstituta veterum magno cum fructu, nec minore cum temporis compendio in con spectu habemus. Desinere hic est animus 3 neque diutius tuam
27쪽
mi Lector patientiam in hoc vestibulo fatigare. At percurre quaeso haec pauca, & quidem excepta e Phoebi cortina . Quidquid ego in hunc meum
commentarium retuli, illud omne annotatum, dispositum, explicatum mea opera est. Evoluti mihi fiunt boni scriptores non pauci, & plures fortasse, quam rationes otii mei patiebantur. Inspicere Omnes neque potui, neque sane volui: tantum abest ut me adeo lynceum praestare ausim, ut
perviderim omnia. Quid tum p inquies. hoc unum, quod volo nescius ne sis, me non ideo compilasse scrinia aliorum, quod alii alibi haec & his similia notaverint. Quid enim p num furti aut plagii damnabimus illam apem, quae in prato patente florem hodie in lederit, libatum heri &nudiustertius uni aut alteri comitum suarum p Num ideo pagani minacibus edictis arcendi sunt ab aquatione, quod majores eorum, jam inde ab extructo pago, de unico & perenni fonte hauserint Non opinor. At quod his
28쪽
his ultro damus, demus & nobis non inviti. Communem & nos ut est in Vetere paroemia) Mercurium habemus. Eosdem Auctores volutamuS. Ex iisdem seligimus, & colligimus singuli. Novos & adulterinos mihi conflare aut cudere consilium non fuit , & virgula divina ad manum haud erat, quae defossos & latentes
erueret. Edere autem, quae acumen fugerint hactenus criticorum nostrorum, pauciS admodum contingit, in tanta praesertim eruditorum hominum copia, quae hoc nostro aevo facit,
ut nihil semel dicatur , quod non Prius,ter & amplius dictum sit. Haec, neque admodum multa, Lector habebis, quae proponas illis, qui ut putentur sapere, caelum vituperant. I u ne vale, dc conatui nostro lave.
29쪽
S Vrvorum multitudo apud veteres
Praef. ct so'. in ta ina insula, Athenis ct alibi, in Italia, ct Romae. Praef. Roma quando. Praef. Servi quo tempore esse desierint. 336. Servorum ministeria diuincta. Praef. Servitii nomen vetustissimum. 1. ori antiquissima. q. plex ratio. ibid. Legibus ct constitutionibus Frinciapum ampliAEti. ibid. Servorum, O
mancipiorum etymou. I. a. SerVituti conditio iniqua. r. &seq. Servilia supplicia 9. & seq. eadem que martyrum nostrorum. 18.
Fugitivi, ct fugitivarii qui conquire
milites flationarii. 23 Ilum, fl--
30쪽
tua , ara, perfugium fugitivis. ibici
fugae cognitio ad quem spectaret. 24. a s . a 6. stigmata gitivorum. 27.28. 29. in fronte , oe quibus notis. 3O. &seq. Collaria in scripta. Lamellae m-
fcriptae. 31. fugitivi dati ad bestias , in ludum, ct cruci a xi. 33 36.
Servorum omnia dominorum omnia. filii e caritates. 3 O, IIVipignori dati, addicti , ct censiti. 39.
4O. horum nomina collectiva aliquot. ΑΙ.
Familia, famulitium, grex. a. spueri, paedagogium, ρ dagogia. 43. - s. servitium, servitia, ho-ines. 46. , vernaculi. 47. 48. Catasta, ct mangonum fraudes. ψ9.
O. ya. 3 7. vernula, vernalis, verniliter. yy. s s. comati, criniti, capillati. y8. 6a. fervorum frequentes quaedam appellationes in I criptis . Iurisconsultorum. 6O. Servi publici. Limocincti. ibid. & 61. Aqua-τi3, ct eorum m vora. 6s. 66. Natio.
