Faventina Synodus celebrata ab Eminentiss. ac Reverendiss. S. Caesarei Diacono Card. Nigrono episcopo Faventiae, atque oculis eminentissimorum, ac reverendiss. cardinalium Carpinei, Casanatae et Marescotti ..

발행: 1695년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

11 8 nυenthiamus. Dolemus, ex intimo cordis, doletis equidem , de vos ,mon ignoramus, tanquam Zelantes Legem

Dei, ct forma facti Gregis exanimo, inimicum hominem, huc illucque ue circumeuntem, per avari tiam, quae est radix omnium mal

rum , per sensus illecebras, ac stac ii voluptates, optimo semini, quosuit hic noster ager refertus, a Prae, sulibus Antecessoribus, super siem nasse Zizaniam, usque ad messem cum tritico jam jam adultam: Verum ex Divina munificentia non deficit materia exultandi, quando illam in aperto positam, manu S umstrae, mecum operantes, admoVere

tuto poterunt ad radicitus praecidendam. Λlacres igitur, opus aς Adhebse lamite: Ecce duo gladii, hic, Ver-' bis vos alloquar Apostoli Petri. luorum alter, est Verbi Dei, penetrabilioris omni gladio , ct pertingentis usque ad divisionem animae, de spiritus ad bona dempe promoven- ida, ct mala destruenda, ut explicat,adet in Ang*licuε DOctor 3 Alter est, ueα.V. juxta Apostoli monitum, praebeatis sin omnibus vos ipsos eSemplum bo

122쪽

Synodus. I I9norum operum, in Doctrina, in Integritate, in Gravitate, ita ut nemini detis ullam ostensionem, habeatque nemo malum dicere de vobis: sicque verbo, ct exemplo legem implebitis , sicque ad rectam vivendi normam convertentur desideria populorum , a peccatorum laqueis pedes evellent, Dei templa, qua par est, Veneratione frequentabunt, ct excolent, ac opus Dei non

negligenter, sed quam diligentissime peragent. Hos igitur duos gladios , accipite, & sufficit, ut os Domini loquutum est . . Hoc munus Vestrum est, Dilecti . simi, hoc ratio Justitiae a vobis postulat, sal terrae a Domino constituti, quae impura Carnis labe tabescunt, salis acrimonia sanate. Lucerna mundi, supra candelabrum positi. vitiorum tenebras dissipate, splendore sanistitatis . Dominici Gregis Pastores, contendite, ut OVes Christi in caulam Domini introduin lucaris. Pudeat, vobis Pastoribus 3Ves a Tartareo Lupo dii lipari , lancinarique, Vobis Ducibus, populos in tenebris ambulare, vobis salien-

123쪽

Iao faventis a salientibus putrescere in desideriis

Carnis, animas immortales, quis tum salutem requiret de manu vestra Pater aeternus. Vincire in bono malum, & facite praetium operi, ct labori vestro praetiosae margaritae lucrum, quam Venditis omni-hus , comparat Divinus ille mercator , qui facit sanguinem suum pri tium animarum. Commendabitis labores vestros Caesesti Patrifam, lias, qui vobis acceptum reseret, reducem ad Paternos amplexus Fulium, post patrimonium luxuriose vivendo dissipatum : Laetitiam facietis Angelis Dei exultantibus in

gaudio, super uno Peccatore, pae' nitentiam agente. Caelo animas inseretis Divino reparatori adeo caras,

ut nihil ,' iesic D. Grysost. studjosus aflectet Deus, quam salutem an,

marum . s

Agite ergo, vos compellat D. Bernardus, pro loco, quem tenetis pro Dignitate, qua polletis, pro potestate, quam accepistis, ne vi- deamini, viles, habere, animas, Deo unice dilectas ; mementote i

iterum repetimus pertimescenda Dei

124쪽

Synodus. Ia r Dei verba, per Exechielem missa C Ecce ego ipse super Pastores requiram Gregem meum de manu eo-

Habemus intra fines Diaeceseos, numeru m ' non exiguum languen ;tium, ciecorum, claudorum, ari idorum , expectantium. aquae m tum ne, quaeso , patiamur illos iii caelum clamare, Hominem nou ha -.beo, qui in Probaticam Poenitentiae demergat e qui fiat aberrantubus , pes claudi, ει oculus caeciet:

Quid . Fratres dilectissimi, ct Filii ,.

quid in die suprema , aeterno Juaici poterimus respondere, si super Populo constituti, quasi rationem pro, eorum inamabus reddituri servi inlatiles , in mercenarii inveniem ur'. Tot occidimus, te ste D. Gregorio squot ad mortem iequotlitie: tepidi, tacentes videmus; & si homicida non habet: vitam aeternam i0 se manentem , quae dira supplicia e ,

Cruciabunt animarum in te sectores,.

de ab interitu cum Justitiae , ct Charitati sint obstricii , , non er

i -; At desin t si inuitus noster veri . F stram

125쪽

m' faventina stram incessere Charitatem e haec

est, optime novi, quae Vos urget, haec tenet Vestras aures erectas ad

Divini oraculi sonitum nobiscum

concludentis: attendite vobis , huniverso Gregi: Vobis in primis,

nam ut ait Magnus Gregorius :Tunc vere aliis recta praedicamus,

si dicta rebus, ct exemplis, ostendumus. Prosectb si caecus careo duc eum prestare non potest, nisi ad lapsum, & ruinam. Si ab obsito ten hris sole subiecta corpora illuminari nequeunt, aperte videtis, a vobis prius vitae sanctioris lucem inchoandam , ut splendor vester effulgeat ad illustrandas & salvandas an, mas. Hinc jure meritb subditur: ct universo Gregi et quare audite

Λpostolum inclamantem: quςcumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque sancta , quaecumque amabilia, qua cumque bonae famae si qua virtus, si qua laus disciplinae , haec cogitate,&hac ratione exhibentes vosmetipses, ficus Dei ministros, incaeptum a vobis vitae persectioris studium ad Populos feliciter extendetis , ct par

bitis

126쪽

S πο dus. Ia 3bitis Domino Plebem persectam. Ad hoc igitur Sacrum, ac APO- stolicum Ministerium Lustissima

sorte destinati, non tepide, non timide , non negligenter, sed sinceret, sed sellicite, sed constanter, Opus Dei faciamus, ut aeternam maledictionem declinantes , ab ipso cons quamur Benedictionem , cujus honori, & Gloriae adlaboramus . . '

127쪽

oratio Secunda.

Cum Deus optimus maximus Eminentillime Praesul, Religiosissime Senatus, vosque eaeteri ornatissimi Auditores ) ab initio hominem rectum , immortalem , gratiis, donisque instructum, divina humanaque sapientia clarum Creaverit, inialix homo in amplicsimo statu collocatus , Serpentis suasu elatus Deum contempsic, ct dignitatem D qua conditus erat amittens, mortis & gehennae effectus est Retis . Eruperunt Certis tim vitia omnia , , quodcumque scelus patrandi appetitus irreput, oecitatis tenebris interjectis versa est ratio in contrarias partes . Ebtamdem primi hominis culpa illum adduxit, ut immortalitatem abstu-

erit, iustiti a m deleverit, gratiam eripuerit , vulnus ignorantiae i fixerit , ct libertatem actenuave rit FHinc immortalitati corruptio, iustitiae vitium , pratiae peCcatumsscientiae stultitia . libertati servituti

128쪽

Synodus. Ia slum Ini mentis caecitas viribus imbecillitas successit, lata, spatiosaque

vitiis omnibus area patuit . Clementissimus tamen opifex qua arte hominem creaverat, eadem quoque reparare dignatus est 3 Verbo namque suo struxit, verbo quoque erem xit suo. Eius sola clementia saetam mortalibus salutem jam agnosciamus, quam ut assequeremur se guine suo nos lavit , Sacramentis munivit, ct post resurrectionem suam pascendas oves alendosque agnos insigni charitatis ardore B. Petro Commisi Certum etenim est ii

minem divina lega quasi sipimento

Vallatum, summa naturae imbecillitate , ct immensa cupiditate saepe labi, saepeque ab officii semitis d se lare ; crescente namque Ecclesia ipsa gradibus, ct ordinibus in ea dispositis, cum ad eos discernendos ct litibus . quas effraenata cupiditas Pacis aemula quotidie generat, leT non sussi ret Euangelica, tam ab Apostolis, quam eorum Vicariispex temporum successiones, plurima instituta Concilia , Statutaque sunt aedita , quibus appetitus noxi

129쪽

sub juris regulis quasi Sanctissimis

vinculis adstrictus , a recto cursu non declinet, aut aliquando digresisus, iisdem adjuvius in viam salutis

revertatur.

nodum ergo hanc habet munentissimus, ac Reverendissimus noster Praesul ut peragenda agat, pertractanda tractet, ct si quae st

tuenda statuat, ct decretata jam confirmet, ct juxta temporum vucissitudinem, augeat, Vel modere tur, in gravioribus rebus deliberam dis aliorum consilia exquirenda. . time noscens . Satis enim experiumento constat , neque id longae orationis ambages desiderat, ut probetur res quae ad bonum E clesiae regimen, Mad mores reis mandos pertinent in Concilio , ct Canu Patrum, ubi suo quisque loco sententiam dicit , tractari prudentius , maturius dessiniri, probari lamnius, de gratius a cunctis populis acceptari. Divinis namque ipsis

oraculis , Sacrarum Scripturarum

admonemur ibi salutem sere ,: ubi sterunt multorum consilia, e contra ubi nulla vel pauca . Sane n . que

130쪽

Synodus. in νque Moyses sanguinem isderis reia persit nisi in Concilio; neque Apo stoli Mathiam, aut septem Diac nos elegerunt extra Concilium 3 neque prima illa juris Ecclesiastici ediderunt decreta nisi in meros limitano Concilio . ubi Apostolicum Symbolum angustum Verbis, non angustum Sacramentis est explicatum latius, atque defensum, quam in quatuor illis Conciliis Nicaeno , Ephesino , Constantinopolitano , alcedonensi λ Scripturae Sanctae Eanonicae ubi ab apocriphis discretae sunt nisi in Conciliis Z Haeretici ubi revicti sunt, ubi damnatae haereses , ligataeque in fasciculos ad comburendum nisi inConcilio apud

Lateranum apud Constantiam , apud Antiochiam, apud Viennam Mores tandem tum populi, tum Sacerdotum quando emendati in melius praeterquam in Sacrosancta illa Synodo apud Tridentum Z Quia bus omnibus illud in primis erat propositum ut fides servaretur incolumis , ct morum candor haber tur il sius : Si quidem, ea est Se pentis antiqui calliditas, ut si virus P

SEARCH

MENU NAVIGATION