장음표시 사용
11쪽
ratura: quae sic etiam magis omnibus placent :& splendidius quoque enitent, quam opinionum commentis circumsusa & circumvallata. Atque ut ego quidem nullius auctoritati me subjiciam , hinc etiam nulli sectae Medicorum me adscribam; sic volui etiam hoc libro Vobis, o bonit ostendere praesertim, quomodo ad solidiorem doctrinam animos Vestros componere debeatis, & hoc maXime mecum contenti esse , quod, etiamsi quo quidque fiat, ignoretis, quid fiat, intelligatis. Hoc enim quam maXime aegrotis vestris proficitur. Nec fontes tamen in ipsa disputatione reticentur, unde sitim vestram hac in re quomodocunque fallere etiam discatis , perinde ac impurosa purioribus secernere & internoscere. Quod ad remedia attinet, quae ad sanandos: si pote, morbos proposui, horum me magnam partem sciatis eX antiquorum thesauris desumsish, quae hodie partim quidem valde sunt ignota ac inusitata, sed longo tamen usu ac eXperientia Olim comprobata. Quae recentioribus autem seculis & nostra vero tempestate fuerunt inventa,
ea non sine selectu & judicio suscepi; quum perperam multa & fallaci judicio a suis autoribus
atque inventoribus, quemadmodum & olim quoque haud raro fieri consuevit, praedicentur, quin quaedam adeo magis nociva sint atque damnosa, quam proficua ; alia nondum satis usu confirmata.
12쪽
In universum autem nihil hic superfluum occurrit,
sed quod satis tantum sit, & quod mihimet ipsi
sese abunde commendaverit. Istorum omnium tamen remediorum cognitio quemadmodum vos latere omnino non debet, ita longo satis sermone lita, ut jam nostis, a me celebrantur. Ceterum vero mementote, dilectissimi Commilitones , me concise atque presse , sine omni ornatu affectato , praecepta mea consignasse ; adeoque ne minimam quidem Voculam hic legi, quae non suam potestatem habeat & perquam attente propterea considerare mereatur. Nunc autem valete, o honi, & hacce opellain summi Numinis gloriam & aegrotorum emolumentum feliciter mecum utimini.
Scrib. in Acad. Georg. August. M. Januar. A. R. S.
13쪽
15쪽
E B R I S & in toto corpore & vulgare maxime morbi genus est. Interdum ea morbum per se conitituit , Ridio pathica affectio est; interdum aliis morbis, ut 0 mp-toma, accedit, eosque vel periculosiores vel leviores reddit ; adeoque & morbus & medicina est.
Haec autem phaenomena in Omni sere febre occurrunt :Homo tensionis quemdam sensum in artubus & ad spinam dorsi experitur; cui respirandi dissicultas , & anxietas , & capitis gravitas , & oris siccitas , & totius corporis debilitas se associat. Cutis etiam tum pallet, vasa in ea collapsa sunt, pulsus parvi, celere S BC debiles eae istunt , totumque corpus vel friget , vel in ho- rescit, vel prorsus riget. Rarissime a calore protinus febris incipit. Elapso temporis intervallo habitus corporis rursus aliquantum in turgescit cum cutis vasis & majori ejus rubore ; corpus quod antea inhorruit, sensim incalescit praeter modum ; spiritus facilius ducitur ; pulsus se iterum attollunt & aliquanto tardiores fiunt, sic tamen ,
16쪽
Ut numerum naturalium intra datum tempus semper superent , siccitas oris non prorsus cessat; sique febris non mortifera est, transpiratio demum intenditur, Ne cum urina multa crassa secedunt; sicque febris lente decedit,& vel ex toto finitur , vel recurrit. g. 3. Febris ergo, si rem recte pensites, atque omnia sym-Ptomata, quae non perpetuo & Ubique eam comitantur,sej v gas, quorum quidem in signis numerus est, ut alias dicetur, est in nati caloris augmentum praeternaturale, cum ocis siccitate & gravitate corpori S.
f. q. Frigoris, si quod in initio observatur, ac pessus duratio in febribus diversa est; ab hoc vero ipsarum genera constituuntur. ci ius autem fel, lilis vel ad summum octodecim horas durat, ' ex toto deinde cessat; vel hoc stadium transcendit, D in plures dies , hebdomades, imo quandoque menses extenditur. Si prius est , sique deinceps idem aestus per intervalla bis , ter vel pluries recurrit, febris intermittens est; sin alterum, c0utiuria. f. s. Haec igitur febrium generalissilva divisio est. In intermitte; tibus autem interstitium plerumque aliquot ho- Tarum, vel unius, vel duorum dici Um est, Ut una nunc qu0tidiana , altera tertiana, altera quartana audiat. Interdum tamen etiam longiore circuitu quaedam redeunt;
sed id raro e vcnit Ι . In continuis pestus minimum per nychthemerum trahitur , qui, cum decedit, sudorem movet; alias a tribus
17쪽
diebus usque ad octoginta & ultra vexat, sic, ut vel nulla plane , vel aliqua remisso sit. Febris itaque continua , quae nihil remittit , sed , ut coepit , continuat , proprio nomine continentis appellatur. De aliis continuarum discriniinibus alibi dicetur.
i) Quintanam , septimanam & nona nam HiΠ'Ocrates jam memoravit Epidem. I. p. m. 966. Et quintanae alibi etiam exempla occurrunt apud Ptipitini o . III. sa. in Eph. Nat. Ciar. Cetit. I. P. y6.app. Πt. Via. p. g 8. NOυ. Aci. Νiat. Cur. P. Lobf. 98. Sextanae & oetanae in h. N. C. Cent. VII. p. 26ς. Septanae apud Ehodium obc. I. 18. Oetanae ib. I9 & apud Salmuth Cent. III. M. Hagendorii Cent. II. s7. h. Nat. Cur. Dec. I. ΩΠΠ. 4. Obf. 7o. Cerit. I. 68. V. P. 3l7. Decimanae apud Zaciat. Lustian. PriaX. med. G D. III. 34. Decimo quinto die , Deidier Consuli. P. II. 14. & singulo mense redeuntem Γhazes memorat ; anniversariam adeo Plinius His. t. L VII. c. si . sed quam non facile in interis mittentibus admitterem , ad diariam potius relaturus.
f. 6. Permultae res corporibus adversiae, sive in his ipsis sponte genitae , sive extus illatae , applicataeue , & specifica naiasmata , febres generant. Typos incomprehensibilis natura facit. Symplomata tum a communibus causis, tum a propriis fiunt; haecque pro diversa partium natura Varia S mutationeS essiciunt.
g. 7. Atque haec quidem de febribus generatim dicta sunt proximum est, ut de intermittentibus specialiter expo
Incipiunt eae a frigore , majore vel minore , longiore Vel breviore 1, sub quo pulsus parvus & celer, simulque aequalis vel inaequalis est , & cutis omni fere sensu destituitur.
18쪽
Frigoris initium in dorso ; & prima digitorum phalange, & in nasi apice percipitur ;& succedit plerumque praegressis aliquot oscitationibus & pandiculationibus.
Interdum autem frigus unum d tantaxat membrum , v. c. brachium , aut dimidium capitis latus , occupat. Algorem aestus cum veloci atque sorti pulsu excipit; sed vix unquam eundem cum ipso gradum Observat. In summo aestu centum & aliquot triginta pulsus
In frigore aeque ac aestu stadia quaedam observabis, utpote quae a levi gradu incipiendo , sensim sensimque tamquam per scalam ascendunt& ubi summum culmen attigerunt , rursus paulatim descendunt. Ubi aestus vero multum deserbuit, corpus insudare
incipit, aestusque sub sudore , unaque cum 1llo sensim dispellitur.
Finita decessione urina critica. h. e. Cocta CUm copioso sedimento lateritii coloris emittitur. Ut nempe in continuis sub finem crisis semel tantum per sudorem Surinam contingit; ita in singulo insultu se bris intermittentis haec accidit: quae tamen perfecta non exsistit, si quidem adhuc materia morbifica humoribus inhaeret, quae insultum novum deinceps facit, & per hunc sensim subacta & praeparata , h. e. cocta tam per sudorem& Urinam, quam etiam, licet rarius, per alvi fluxum eliminatur.
Diebus vacuis urina sanorum similis est. Quod si vero febris prorsus finita est , tum etiam in his turbida Ajimos per aliqu0t dies subsequentes po iaspicitur.
19쪽
Frigus in febribus haud dubie a fiagulari nervorum
assectione, quam s ensius cutis suppressus monstrat, proficiscitur , neque adeo ab externo calore unquam temperatur. Ipsaque materia febrilis haud dubie ipsi humorum orbitae tum immista est, quia sub frigore sanguis vehementer qua si coit & densatur, ut collapsa cutis vasa indicant; aliter ac in aliis spasticis adfectibus , ubi nervoso systemate pariter quidem affecto, febriles motus nulli adsunt. ci ius algoris quidem effeetus est, nequaquam tamen ex toto inde dependet, quandoquidem ipsi non respondet, nec algorem quidem semper praecursorem habet. Ut ergo maximam partem a sanguine intra cor& pulmones collecto excitari videatur. f. 9. Novae accessiones febrium intermittentium vel eoiadem tempore , eademque hora ; qua inceperunt, contingere solent, vel serius paullo vel celerius. Qilem ordinem periodorum PDptim vocamus I). 1 Elegantissimus est Galeni , aut quisquis autor est , liber de TisiS.
Alite ex intermittentibus duplicantur , & modo binae, modo plures accessiones sic concurrunt, ut tamen una-quzeque alteri priori respondeat. Quotidianae , tertianae& quartanae ejusmodi periodos interdum faciunt. Et quotidiana quidem duplex tum existit, quando singulo die non longo interposito intervallo, duae accessiones se excipiunt, quarum initium ex frigore cognoscitur
20쪽
Tertiana duplex quotidie accedit, sic tamen , Ut reverssionis tempora alternis diebus sibi respondeant; quolinice a quotidiana simplici differt. Haec tertiana duplex vero non simul , sed interpolatis terminari diebus conscie VI t.
In quartana duplici tertius dies prorsus a schre
vacat. Plures iamdum quidem ab antiquis observatae suerunt intermittentium varietates , quas tamen rimari vix operae pretium est. vid. Galenus. g. II.
mplomata intermittentium non alia sunt, quameeterarum febrium, quarum mentio jam supra facta est 3. 2.). Habent tamen suos di Vers S gradus , praetereaque frequentissime nausea , vomitus , sitis , capitisque dolor se adjungunt. Et vomitus quidem sub frigore vel
ejus decestionem incidit , pariter ac sitis , quae sub frigore simul intensior , quam sub aestu est.
Paullo infrequentiora sunt delirium, ardor interno-xum L algor eX tremorum, eXanthemata miliaria , puncticulari i , insignis languor , cardialgia , aphthae Oras, Isthma , tussis vehemens , laaemoptilis, conVUlsiones, tetanus , animi deliquia , vesicae urinariae spasmus, icterus, mutitas, ardor siccus absque sudore, aut nimis sudor, lateris dolor, singultus & sopor, qui maxime omnium periculum minatur, utique si in fragore acce
dit. Atque ejusmodi insuetis & gravibus symptomatibus stipatae intermittentes jure suo malignae cognominantur, quum d deo aliquos e medio tollant i . Habitus corporis in qualibet intermittente vel tardius