장음표시 사용
11쪽
existere censet, Nuchius octo esse vel novem existimat. Hi ductus, ubi papillam perforant, eXigui adeo sunt, Ut ceram arte Ruyschiana per eos transmittere sit dissicillimum. Papillae in quibus ductus desinunt ex materia spongiosa, elastica, et cellulari constant, perquam sensiles sunt, et molis diversis in foeminis diversae ; earum ad radices ponitur areola, e glandibus coloris flavi pluribus sebaceis conformata : Papillae in cadavere etiam elasticae inveniuntur ; in vivo autem serpentinis ductibus sui supra dictum) quodammodo contrahuntur ; inter lactandum vero, ductus fiunt recti, quo papilla distensa, vel erecta, causis erectionis vel distensionis haud bene compertis, evadit.
12쪽
S E C T. II. De Lactis pos partum Secretione.
Lac habere omnia mammalia, nemi nem latere potest; hic vero loci in nostra specie sola ipsius secretionem sumus tractaturi. Atque hic quidem quaestio oritur, quare, scilicet, tam constanter post partum mammae lac secernere soleanti Plerumque respondetur, majorem fieri sanguinis deter-
minationem ad mammas post partum quam alias; etenim quicunque secum reputat mammas tumescere, dubitare nequit quin ita sese res habeat, praesertim cum omneS corporis secretiones e circulante massa suppedi
tari persuasissimum sit; sed, quod responsu
dissicillimum est, quibusnam eX causis ma-
jor haec sanguinis copia ad mammas tunc temporis determineturi In tenebris hoc semper
13쪽
semper forsan abditum manebit; sed sola causa, quae sensibus nostris videtur, est hujusmodi: Post partum, magna vis sanguinis
jam antea ad uterum missi, nunc per anastomotin epigastricaea arteriae CUIn mam maria, illuc majore copia qUam antea profluit ; utero enim derepente contracto, aUc ta sanguinis quantitas, quo hoc ViscUS gra vidum egebat, repulsa, facile ad mammas defertur.
Hanc opinionem non pauca confirmant: Imo, Magnus qui obtinet uterum inter et
mammas consensus. ado, Ea quae in foeminis gravidis, aut enixis, et in infantibus observantur. In foemina gravida, plurimo sanguine, ad nutrimentum foetus necessario, vasa uteri dilatantur, et major sanguinis copia ea pervadit; hinc mammae tUmescunt; post partum vero, profluentibus lo-chiis, Vasa epigastrica parum distenduntur ;inde mammae detumescunt; postea autem, lochiis suppressis, mammae rursus tument
14쪽
Simile aliquid apud infantes accidit; nam fune umbilicati constricto, sanguis arterias
umbilicales permeare nequit, ac proinde, majore copia ad mammas profluente, lacteus liquor pueris aeque ac puellis, quod cuivis matronae non ignotum, saepius secernitur. Lactis secretionem eX propria sanguinis ad mammas derivatione, epigastricae arteriae Ope, Pendere, eX praemissis videretur ; atque haec etiam, Plethora absente
evenire potest, quod pluribus argumentis suffulciri patet; namque omnes graVidas minime plethoricas esse; multo minus puerperas et infantes; illae enim, per aliquot dies post partum, alimenti partim sumunt,
sanguinem etiam amittunt, et tenui vivunt diaeta. In hisce tamen omnibu8, mammae lac secernere solent. EXempla porro eX-tant plurima in quibus foeminae, paucis post partum diebus, sanguinem ad libras
aliquot usque amiserant; attamen copia lactis ad foetus alendos nequaquam iis defuerit. Hoc modo disceptare solent qui lactis secretionem post partum, eri commUnicatione
15쪽
nicatione epigastricae cum mammaria arte
ria, ProVenire censent. Ac, primo quidem conspectu, hoc rationi prorsus consentane-Um Videtur; nonnulla tamen, me judice, huic opinioni parum favent. Optime enim compertum est, quanquam epigastrica arteria cum mammaria communicat, Verumtamen ramos communicantes perpaucas esse, COS RUOque accurate cera admodum disse tensos, pili equini diametriam vix superare videri. Ita haudquaquam a priori conjicere possumu8, cum multo minores in corpore sint vivo, hos magni aestimandos esse, haec qualiacunque sint, ipse, Ut credam, in ducor intimum uteri cum mammis Consensum, in hoc phaenomeno producendo, haud Parum Valere. Consensus ille medicis est notior quam qui jam commentario egeat: Exempla haud dubia extant ubi lac e mammis animalium post venerem, quamvis sterilem, manaverit, eo ipso tempore quo, si concepissent et peperissent, manare solitum: Unum exemplum fert animus dicere, quod
nobis Doctor Young retulit: Cani quae,
16쪽
etsi nullo post coitum foetu gauderet, solito tamen pariendi tempore, lacte ultro pro fluente mammae distendebantur. Ex quibus omnibus sympathiam quamlibet, per ipsas naturae leges, haS inter partes intercedere, et cum aliis causis supra memoratis concurrere in hoc essectu producendo forsan concludere licebit.
De cura Mammarum Mulierum, quibus in animo es prolem suam lactare.
Principio igitur, quod sane summi momenti est, curandum Ut teinpestive admoveatur mammis infans. In varias hac de re varii auctores sententias abiere; alii sex post partum horis recte admoveri putant, alii duodecim; Le Vreti, ne admoveatur ad diem
17쪽
diem usque quartum, vel donec lactea febris evanuerit, suadet. Praestabit autem
infanti papillam praebere quam primum
mammae matris tumere vel dolere levissime incipiant; diutius enim morando papilla fit brevior, si tandem fere Obruitur tumore mammae, et lac dissicilius exsugitur. Alia quoque res hanc tractandi rationem confirmare Videtur, ideoque forsan observatu digna. Secretionem lactis post partum ex majore sanguini S copia, quacunque ex causa id contingat, in mammas profluentis oriri non dubitandum ; cum aucta haec sanguinis quantita8 pro certo magnopere stimulet, partem hoc ferre non mediocrem in promovenda lactis secretione, concludere haud nefas ; nam, si aliquamdiu mamma huic auctae sanguinis copiae, antequam ad secretionem infantis conatibus quasi invitatur, conlaeveris, mCtUCndum erit, ne male in posterum ad suum officium Valeat, neque idoneam quoque ad infantis nutrimentum sat fuerit lactis quantitatem, secernat. Quin, si aliis credendum est,
18쪽
est, exempla haud desunt, ubi lac e mammis virorum et Virginum sugendo eductum fuerit. Ductus papillae, sebacea nonnunquam materia Obstructi, exitum lactis impediunt; hinc infans crebris frustra conatibus defes iis omnino demum papillam recusat; ideoque alio infante, aut quaVis matrona, lac educere solita, opus est, et, lacte jam profluente, admoveatur infans, quod iterandum est quoties lacte turgidae eva-
dunt mammae. Sebacea haec ductuum
obstructio haud raro accidit, atque magna ex parte foVendo papillas, subinde ante Partum, lacte et aqua calida prohiberi potest. Si papilla contracta et brevis adeo evasit, Ut ab infante prehendi et sugi nequeat, aut tenella adeo ut duci ab infante mammas non sinat mater, ad sumam aridum, de quo alia disiertationis parte pauca proferentur,
19쪽
De Cura Mammarum Mulierum, quibus in animo non es prolem suam Iactare.
Quamvis haud dubium est omnem foeminam p olem suam lactare, si potest, debere; variis tamen de causis multae hoc ossicium suscipere nolunt, ideoque infantulus foeminae alienae tradatur necesse est; tum vero matris mammae curam nonnullam postulant.
Imo, CaVendum ne magna lactis copia mammas invadat. ado, Ut praesenti laeti exi
tum praebeamus quam facillimum. Ad primum assequendum consilium, plurima mam mis admota, veluti unguenta, &c. nonnulli prodesse existimant; haec autem omnia, nisi Puerperis
20쪽
puerperis gratum aliquid facere vellimus, prorsus sunt inutilia, cum nihil adhuc compertum mammi8 eXterne admotum ejus
secretionem prohibere possit. Quamobrem alia tentare oportet; atque optima quidem ea videntur quae, incolumi foemina, sanguinis profluvium ad mammas prohibent; cujusmodi sunt evacuationes lentae, tenuiSet sicca praecipue dieta, atqUe Ut parce fluida adhibeantur, praescribendum. In quibusdam vero foeminis, tali sanguinis determinationi ire obviam nequimUS; ac proinde lacti jam secreto exitum quam facillimum moliri oportet: Atque hoc magis necessarium videtur, cum mammarum distensione et subsequenti stimulo, talis infammatio eXcitetur, morbum qui febris lactea nuncupatur ciere solet; primum igitur mam-
mae exonorandae humido vel arido suctu ;humidus ab infante vel adulto fieri solet; alter, aridus nimirum, maXime adhibendus
est, cum papilla brevis adeo facta esst, ut ore prehendi et fugi non possit. Hic modis plurimis