Dissertatio medica inauguralis, quaedam de morbis mammarum, complectens. Quam... : Eruditorum examini subjicit

발행: 1782년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

31쪽

DE MORBIS MAMMARUM. 29

nequaquam crediderim cicutam feliciter semper, vel plerumque successisse, ut multi, et imprimis clar. Stork, scribunt; ex auctoritate tamen virorum haud dubiae veritatis, ut credam inducor, eam posse nonnUn- quam multum prodesse, praesertim si antequam scirrhus magnopere augeatur, Vel in cancerem versus fuerit, tempestive et recte adhibeatur. VerUm, Cum cicuta adeo raro ad vota succedit, aliorum quoque medicamentorum periculum interdum faciendum, Veluti mercurii; namque, conjunctis mercurii et cicutae viribus, tumores ovo gallinaceo mole aequales discussos fuisse, cel. Pros. Monro testatur. Ipse Porro accuratus Swietentus plurimos enarrat casus, Ubi

fomentationibus, frictione levi, emplastris e gummi calidis, &c. scirrhos incipientes

sanavit. Quapropter, cum morbus istius modi sit, ut moram patiatur, quaedam CXhisce medicamentis exhibere oportet.

32쪽

IO DE MORBIS MAMMARUM.

Aliud specificum, si tali serm qne uti liceat, a Doctore Plunket, Dubliniensi, externe adhiberi soliturn, atque in levibus quibusdam mammarum tumoribus in cancerem,

Ut aestimabatur, vergentibus, feliciter successit. Medicamentum eius ex arsenico praecipue constabat. Quamvis omnia illa remedia inter legendum egregia videantur, attamen ne Umim quidem ex quinquaginta sanari ab iis compertum habemus. Cum igitur nullam vel incertam opem Polliceatur medicina, eo promptius ad extirpationem confugiendum, praesertim tumore jam pruriente, calescente, et acriter dolere incipiente. Quinetiam permulti sunt, atque ii quidem haud parvi in medicina nomini8, qtai ne hac operatione utamur dehortantur ; quippe quae non solum periculi non CXper8 sit, verum etiam ne minimum aegrae te V amen allatura η; liceat tamen assirmare, in ea sola convalescendi

- Medicat Esays, Vol. V.

33쪽

DE MORBIS MAMMARUM. 31

convalescendi spem omnem esse collocandam; nimirum quae saepe aegrotanteS Omnino desperatas, postquam Omnia remedia frustra tentata essent, servaverit. Neque tantum morbi recrudescentis periculum est, ut medicos ab operatione terreat. Comper-

tum enim habemus, ex auctoritate Hill, chirurgi celebris apud Dumfrie8, ex centum aegris laborantibus cancere in variis corporis partibus, in quibus operationem ipse fecisset, ne unum quidem ex septem mor hi reditum passum fuisse. Atque etiam putat cel. Pros. Monroius, instituto calculo, hancce operationem ad minimum in tertia earum parte, quae hoc modo tractantur, prospere succedere. Haud dubitandum est si operatio tempestive susciperetur, antequam cancerem jam factam dolores lancinantes, &c. indicassent, multo magis ex operatione esset sperandum. Modum operandi, utpote qui sit chirurgi potius, hic loci omittimus; eoque magis quod minuta ipsius descriptio limites hujus dissertationis

34쪽

32 DE MORBIS MAMMARUM.

dissertationis longe superaret. Attamen observare vellemus, suscepta operatione, cu ra quam maXima OPUS esse, Ut tota pars morbosa, etsi ad axillae glandulas paululum eXtensa, amoveatur: Exempla enim haud deficiunt, ubi hae glandulae, morbo assectae, successu maximo fuissent extirpatae. Atque, me quidem judice, non solum

ne nimis cito sanetur vulnus praecaVCndum, Verum etiam Ut Ope setaceae profluvium aptum continuetur necesse est.

De Cura Papillarum. Morbis variis Vel matri, vel infanti, vel

utrique, perniciosis, ac Proinde gravem medicorum attentionem merentibus, papillae sunt obnoXiae. Cumque

35쪽

DE MORBIS MAMMARUM. 33

Cumque saepius ex ardore oris infantis teneram Papillam urente oriantur, hisce effectibus cuticula papillae aliquamdiu ante partum indurata Occurrendum' . Quamobrem balsamum Wadianum, balsamum traumaticum, &c. saepe adhibita sunt;

haec autem Odorem maXime ingratum non

solum ipsi mulieri, verum etiam adstantibus, emittunt: Ita ut eorum loco, solutio salisi fortis, spiritus vini, vel sacchari saturni solutio, potius adhibenda; haec per aliquot tempus ante partum, per hebdomadas scilicet sex, vel menses duos, atque bis die quolibet, usurpanda.

In alia hujus dissertationis parte, quonam modo ductus lactiferi materia sebacea obstructi liberandi sint, jam antea ostensum est. Si papillae breves adeo vel contractae evaserint, ut ab infante prehendi et exsugii nequeant, frustraque aliquando conatus tandem parvulus mammam fugiat; tum quidem duplice modo eas tractare possumus s

36쪽

3 DE MORBIS MAMMARUM.

mus; caVendo, vel admotis idoneis cucurbitulis, ex materia illa elastica quae catouche vocatur, ad eliciendum lac; vel ope alius infantis majoris natu et validioris, vel demum adulti, qui idem eXsugat. Haec certo ratio anteponenda est; usu enim quamvis exiguo, papillae longiores evadent, lac magis libere fluet, iterumque optato cum successu infans mammae admoveri potest. Nonnunquam quoque accidit, quanquam

papillae specie quidem ad sugendum sint

idoneae, easdem saepius adeo esse teneras, ut

ipsa mater infantem sugentem tolerare nequeat, si id papillarum inflammationi tribuendum est, tum una Vel altera hirudo quam proxime parti applicata forsan usui erit; quod si ex irritabilitate tantum oritur; solutio aluminis vel sacchari saturni, subinde applicata, egregiam Opem pollicetur. Ulceribus quoque non raro papillae assiciuntur, quae secundum VariaS suas naturas variam mendendi rationem postulant.

Quod

37쪽

DE MORBIS MAMMARUM. 33

Quod ulcus simplex et minime malig-

num attinet, quod plerumque specie per totam superficiem aequali, et marginibus minime callosis, aliisque pluribus conditionibus, qua8 hic memorare non opus est, facile dignoscitur. Si hujusmodi ulcus pus bonum fundit, nihilo alio opus est, quam ut aeris accessum prohibeamus, interdumque suctum per cucurbitulam, vel aliam quamlibet methodum, non omittamus. Si inflammatio immodica adest, proderit, forte,

hirudinem admovere; cum autem citra multam inflammationem pu8 malignum eX- cernitur, quod raro Occurrit, tum remedia astringentia adhibenda sunt, qualia sunt pulv. alumen. Ust. &c. quorum usus et efficacia bene nota sunt.

Aliud ulceris genus est Venereum, quod areolam ad papillarum radices maxime in festat, cui margines plerumque extra superficiem exsurgunt, et simul callent; hoc genus ulceris aliam longe curationem plane

xequirit, vel si ignota aut neglecta propria ejus

38쪽

36 DE MORBIS MAMMARUM.

Hus natura ad sanationem aliquam, ope aluminis usti, &c. perductum fuerit, talis 1anationis species gravi incommodo, aut Periculo, non carebit; quoniam virus illud Venereum, quod fere ab infante, cujus os ulceribus Venereis affectum est, accipitur, nisi per generalem medendi rationem, Ope mercurialium, ViX ac ne ViX quidem e corpore expelli potest. Ulcus nonnulli causticis consumere nituntur, adhibito simul interne mercurio; mihi autem melius videtur, cum Ulcus interea linamento quodam

tenui, atque Unguento molli, Obtegere pergamUS, machina eburna vel plumbea papillae, ne vestimentis male assiciatur, superimposita, mercurium interne adhibere, cujus optima forte praeparatio est pili. merc. P. E. Viribus autem mercurii ulcus in dies ad sanationem propius accedit: Et simulac hoc penitus sanatum fuerit, corpUS Viro Venereo prorsus esse purgatum, judicare licebit.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION