Dissertatio medica inauguralis, quaedam de morbis mammarum, complectens. Quam... : Eruditorum examini subjicit

발행: 1782년

분량: 39페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

DE MORBIS MAMMARUM. I9

plurimis diversis, velut vitris, ampulliS elasticis, &c. fieri solet; aut Vase Vitreo, Ang. decanter, aere per aquam calidam excluso.

Utraque autem ratio, quamvis subinde necessaria, quam rarissime tamen iteranda, ne ex nimio usu mamma secernendi consuetudinem dissicillime rumpendam acqui- rat.

Mammarum interdum dolores, applicato unguento molli, scilicet pomato, leniuntur, quo partes laxatae facilius distendantur, usquedum lac a vasis absorbentibus hauriatur ; namque naturae egressum hac via difficilem invenienti ad illam cito decurrendum est

22쪽

eto DE MORBIS MAMMARUM.

s E C T. V.

De AE essibus Mammaram pos partum ori

entibus.

Mammae post partum morbis variis sunt obnoxiae, suppurationibus praecipue, quae hoc tempore saepius quam alias eveniunt; foeminis praesertim quae si iam Progeniem lactare recusant; nam ad has partes singularis quaedam, unde lac secernatur, sari guinis est determinatio, quam foetui alendo, ut memoratum est, natura destinavit; mammas ideo tam hoc tempore obnoxias inflammationi esse, minime mirum videbitur. Verrem enimvero, cum lactis per papillam non pateat exitus, fibrae nervosae, jam antea per se admodum irritabiles, stimulantur, quibus vasorum actio tantum augetur, ut inflammatio inducatur, magna quidem totius systematis

23쪽

DE MORBIS MAMMARUM. 2I

tematis nervosi, jam nunc irritabilitas, una cum nota mammas inter et uterum sympathia, vim asserant huic affectui non medio-Crem, et causa eXcitans haud interrupta inflammationem continuo excitat. Quae

aestu febrili, in omnibus ullius momenti inflammationibus contingere solito, stipatur, atque haec plerumque lactea febris nuncupatur. Quanquam haec febris intra biduum triduumve viilgo quiescat, haud raro tamen inflammatio in abscessum desinit.

Hoc etiam aliquando nutricibu8, aeque ac prolem non lactantibus, adesse solet, praesertim si non tempestive infans mammis nutricis fuerit admotus, vel alia quaVis causa quae lactis per papillam egressum impediat. Abscessus mammarum in genus duplex dividuntur. Imo, Quod rapide progreditur blandum et bonum pus daturum, et intra dies quatuordecim vel quindecim desiturum. 2do, Quod pigre progrediens pus

tenue

24쪽

aa DE MORBIS MAMMARUM.

tenue et malum eXcernit, perqUe mensem vel amplius aegram VeXare solet.

Nonnunquam post abscessum hujusmodi

sanatum symptomata novae suppurationis observantur, sicque in longum tempu8 ad menses usque odio Vel nOVem morbus pro trahitur. Cum suppurationes in mammis nonnihil semper asserant molestiae, et saepe summum nec leve periculUm, qUam maxime cavendum est ut inflammatio resolvatur, atque VictUS Parum nutrien8 et siccus,

potusque parcissimus, esse debent. Quo consilio alvus laxantibus lenioribus servetur libera; sanguinis etiam detractione, inflammatione admodum Urgente, Opus est; rarius tamen et parcius in his quam in aliis inflammationibus, propter fluxum sanguinis ab utero Post partum. Hic autem, si defuerit sanguis, Vel ex magna Vena per scalpellum, vel saltem eX ipsa mamma, per hirudines omnino mittendus est. Diversa quoque emollientia remedia, nec quidem immerito, commendata sunt; cataplasma

25쪽

DE MORBIS MAMMARUM. 23

ero e mica panis cum solutione sacchari saturni, immisto olei olivarum tantillo, Omnibus aliis, me judice, PraeponendUm. Quamvis autem plumbum iners esse nonnulli objecerint; cum saepius tamen maXimum levamen in hujusmodi malis ex eo ipse viderim, id tanquam bonum remedium laudare non dubitavi. Hoc cataPlasma quotidie bis terve redintegrandum est, mammae quoque aegrotanti8 lacte et a lita, ut ductus lactiferi serventur liberi, faciliusque pateat lacti exitus, calida fovendae Suctum interea aridum, vel humidum, si ferri potest, nequaquam omittere oportet ;Verumenimvero suppuratio saepius parum

valentibus medicorum conatibus e Veniet; ea autem imminente, tumor magno cum dolore augescere observatur, Cuticulae ParS contigua durescere, et cito pulsu persistere febris. Quando hucusque perventum est, eam incitare debemus quantum tuto possimus. Hoc consilio, plurima adhibita fuere ; forsan autem cataplasma e Pane et lacte, cui olei Vel

26쪽

αψ DE MORBIS MAMMARUM.

vel butyri paululum, emolliendi gratia aditum, fuisset nulli eorum secundum. Si autem ruptu abscessus sit tardior, et ipsa mulier dolore, febre, et sanguinis jacitura, puerperis familiaribus, exhausta fuerit, tunc

alia cataplasmati immiscenda sunt, cum aegri medicamentis, Quorum ignari sunt, quam iis quae callent, Plerumque magis considant. Hoc modo pergendum est: donec abscessus rumpatur; haudquaquam enim iis auctoribus consentio, qui scalpello vel caustico maturum aperiendum esse autumant; quoniam haec

methodus magnum dolorem aegrotanti non creare non potest, praesertim cum haec

inflammatio profundius sita, ab omnibus fere aliis discrepet, quod nUlla, eo usque Ventum esse, ut abscessus aperiri debeat, indicia proferat, atque eX doloribUS magnopere ingravescentibus, per diem Vel alterum ante ruptum abscessum, nobi8 erit tantum conjiciendum. Cum tamen percipitur abscessum esse probe maturum, atque nihil praeter cutis crassitudinem obstare quo minus rumpatur,

27쪽

DE MORBIS MAMMARUM. as

patur, tum quidem Partery inferiorem scalpello aperire fas erit. Postea simplex molle unguentum vulneris marginibus applicetur, in medio linamentum, superque cata plasma ; sicque tractandum est donec purulenta excretio fiat; tum amovendum cataplasma, reliqua autem donec prorsus sanatum sit vulnus, continuanda. Neque omnino cum iis possum consentire qui suadent, vulnus minus patulum scalpello distendere, vel si curationi, ut illi aestimant, proclivius videatur, sanationem ipsius durioribus immisiis tu rundis prohibere. Omnia haec enim prorsus sunt inutilia, atque aegrotis molestissima : Quin et non modo non necessaria sunt ad promovendam sanationem ulceris; sed huic plurimum obstant quae fere solis naturae viribus feliciter absolvitur:

Quamvis enim non raro accidit, Ut, Uno curato, alius abscessus in altera forsan erumpat mamma ; eodem tamen quo Prior tractandus est modo. Saepius autem post suppuratione8 mammarum curatas, durities

t quaedam superest, aegrae nonnihil molestiae

28쪽

u6 DE MORBIS MAMMARUM.

faciens. In hoc statu, mamma modice calida servanda est: Sic enim tumor brevi se resolvit. Haec de primo abscessus genere; alterum suppurationis genus malo corporis habitu praeditas infestat, progressu tardius est, atque diu emittit pus tenue, maligniam, et foetidum. Hoc quoque curato abscessu, aliud atque aliud ejusdem generis interdum erumpit, Perque menses aliquot aegram miserrime infestat. Hoc molestissimum ulcerum genus sanatu dissicillimum existat, praesertim si aliquamdiu post partum contingat:

Tum quidem ad medicamenta quae Vocantur alterativa confugiendum est, veluti mercurium caute et Parce adhibitum ; et

interdum gummi calida, Veluti galbanum,&c. vitello ovi soluta, et idoneis cataplassematibus admista, mammis applicare conVenit. Si aegra strumosae sit constitutionis, balneum fortasse marinum, VictUS Plenior, medicamenta tonica, &c. multum levaminis conferre possimi.

Aliis

29쪽

DE MORBIS MAMMARUM. 27

Aliis quoque ulcerum generibUS mam mae obnoxiae sunt, venereis scilicet et cancerosis : De his vero primo agendum ; quo niam illa ad morbos papillarum recte referuntur, de quibus postea dicendum erit.

De Scirrho et Cancere Mammarum. Nullam esse humani corporis partem tU- moribus scirrhosis et cancerosis aeque ac mammas obnoXiam, eX praemissis de earum

fabrica variisque morbis facile intelligetur. Plurimae hujus rei videntur esse causae, quarum praecipua est quod plus minus eX- ternis injuriis saepe pateant. Hi tumores omnibus vitae stadiis interdum accidunt, frequentius autem cessantibus jam mensibus observantur : Quamvis

enim

30쪽

α8 DE MORBIS MAMMARUM.

enim ante multos annos fundamenta eo

rum jacta essent, et parvi et duri tumores inducti, usque ad hoc vitae tempus inertes manent, ubi in cancerein haud raro vertuntur. Tumores hi scirrhosi externas injurias saepe consequuntUr, nonnunquam etiam ex internis oriuntur causis; Plerumque vero ex prioribus '. Cum per longum tempus tumores quasi consopiti fuerint, fere negliguntur, donec ad senium usque ventum est, ubi molesti et dolentes facti, omnia in cancerem degenerandi indicia prae-- hent. Plurima ad canceris curam remedia fuere praescripta, sicut aperientia, diaeta vegetabilis, decoct. farsae, mercurius, bella- dona, cicuta, &c. &c. Atque hanc quidem ultimam ex pluribus in re medica exemplis, auctoritate nominum maXime venerabilium sustentatis, morbum hunc exitiosum interdum sanasse Videtur ; et, quamvis

nequaquam Μ Bride's practice, P. 269

SEARCH

MENU NAVIGATION