Synodus compsana et campaniensis ab ill.mo et rev.mo domino Mich. Archangelo Lupoli archiepiscopo compsano campaniensis ecclesiae administratore celebrata ...

발행: 1827년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

llas fraternitates , emi que Saeellanos . sed ad Par chos spectare ianedictiones cinerum, Candelarum, ramorum olivae delatationes Sanctissimi Sare menti, Missas, ae Vesperas solemnes, aliaque s era munia , quae e si stricto iure de Parochiatibns iurihus non sint , cum iisdem tamen ita implicitae , et connexae sunt, ut soli Paroelio liceat eas ire o.

XV. Quae, in designato a nobis cususque loes Oratorio , studiosae iuventutis sodalitia instituimus, singviis' seriis quinctis absque ulla intermissiolio habeantnr. In iis omni Christiana disciplina ii

stituantur adoleseentes, ut quo magis aetate florent, eo regantur adeuratius. Qm per ires vices a C Ventu , Ila necessaria intercedente caussa absci rint , Praeceptores commonefaciat Praesemus, ut

vel illis a Indo expellant, ve, se ab amphus d

Cendo altilineant. In conventu practi P meritatem

Orationem, Missac Sacrum, et Christianae doetr nae exercitationem, enitatur Pris ketus, ut meliores, eruditioresque suis sermonibus fiant. Insistant autem quam saepissime, ut olium , ae dcSidiam, quo ex stato mala omnia, aetati vh insesta, proslui' soknt, tui pesicin deviterit; a Mnproboriam eo includinem , necessitu Maevique lange aversentur; ut Lmmaim ingenuammique artuun studiis sedulo

262쪽

uasi Incumbant; ut ante omnia Deum timeant, Divianisque lumis obtemperent; ut in Ecclesiis summa pietate, ac religione versentur ; ut ad Pomi setiae, et Sanctissimae Eustaristiae Sacramenta bis Saltem quoto mense accedant; ut in onmibus d mum se Christianiri, et filios Christianorum diacto , ac facto ostendant. XV. Νe religionis, et pietatis obtentu, ipsa pietas depereat, saluti animarum usquequaque Pr spicientes , Synodali hac constitutione iubemus , seminarum conventus neutiquam in Ecclesiarum

Hypogaeis, abditis iue locis haberi, neqire in ipsis etiam publicis Oratoriis, nisi ianuis pateticiis, re

Vespere tantum. Si contra quam a Nesia statutum, sancitumque est, quid actum fuerit, praeter po nas , in violatores nostra voluntate infligendas, Ecclesiae, Hypogaea, Oratoria facto ipso interdicta

declaramus.

qu, fide, quantoque .studio bona Ecclesiae

a , curandaque sint , ex ipsa eorum naiatura abunde quisquis intelliget. Sunt enim deposita pietatis, et citristi, pauparumque patrim nium. Quocirca bona huiusmodi immobilia, vel m bilia quoque pretiosa , Vendere , permutare aut quovis modo adienare, Ecclesiae lis vetitum rat, Diuitiam by Coos e

263쪽

2 aggravissimis adversus inobsequentes poenis proγώ-tis , et sancitis. I. Ex auctoritate Concilii Tridentini omnibus praecipimus sive Clericis, sive laicis, ne mala b na , iuraque Eeclesiarum occupare , aut salsa iuris Specie usUrpare, aut quominus ab iis , ad quos uiro spectant, percipiantur , impedimento esse audeat, ea excommunicationis Poena proposita , aqua nisi a Pontifice maximo, et nisi redditis, quae iniuste possidet, absolvi non possit. Quod si quis in beneficium, cuius occupat bona, ius patronatus obtinet, eo etiam patronatus iure pria Vetur, et si Clericus sit, etiam beneficio, nedum ab ordinum usu prohibeatur 0. II. Permutationes, alienationesque, sine ulla legitima auctoritate factas, nullam prorsus vim habere decernimus. Ideoque, nisi 'qui bona alimo rint , ea recuperandi quam Citissime actionem imstituant, et nisi qui ea occupaverint reddere eadem , cum fructibus iniuste perceptis, sibi in

animum inducant, ium Poenis ex Canonum iure, tum suspensione, atque excommuniCatione, si opus esse videbimus , in eos agemus .

III. Qui cuiuscumque Ecclesiae , vel benem Hi , piorumque locorum, bona administrant, his

264쪽

Exsinullatentis. Iiceat, sive suo, sive alieno nomine, ex

bonis iisdem vel emere , vel conducere , ut i in emphyleusim accipere quiciquam. Qui contra koerit, i indignus oumino luit altu , cui in posterum huiusmodi honorum procuratio, et administratio committatur ; et nisi tacti siae.reddiderit , quae

clesiae sunt, suspensione, et anathemate serietur.

IV. Boncrum Iocationes non ex arbitrio , sed publice Proponantur , et omnibus conducendi potestato facta, iis tradantur, quorum utilior ex maiori pretio conditio videbitur ; neque ultra tri s annos Stipulentur ; neque repracserilata pecunia , vel anticipata solutione facit , . quae uti Concilii Gidistini ia creto caulum est, nullam habent

vita . nec tractu temporis convaleS re possunt.

Locari item nihil quidquam iis volumus, qui Ε clesiae debitores sunt, neque .iis , qui fideiussorem dare recusant, Cum quo , ubi opus , haud minus libere, quam cum ipso conductore , iure agi possit; neque propinquis intra tertium gradum, nisi magna , et non dubia Ecclesiae utilitas nobis probetur ; neque iis demum , qui praedia habent

adiacentia, ne sorte agrorum suorum fines in sundos Ecclesiae protendant. Quod si utilitas, aut ri

cessitas id fieri postulet, stipulatio per publicum

265쪽

tur, nisi quae Caeduae Sunt. Si usu venerit, in arbores alias uota caeduas , vel ad Ecclesiam ipsam , vel ad Ecclesiae domus sarciendas , restituendosque, Vel aliam ob caussam caedi oporteat, tunc facultate prius a Νobis scripto impetrata , id fieri ab administratoribus liceat. VI. Bonorum administratores ita se gerant, ut rum diligentia, et fides desiderari numquam po vii. In codices accepti, et expensi adcurate descripta omnia Constrant, rationesque reddant, ut est a legibus Ecclesiasticis statutum. Si quis exacto annuae administrationis ossicio, id praestare per tros menses Culpabili negligentia distulerit, a fr Cluum Perceptione , turn et a divinis suspensione

mulctabitur. Post sex menses, si monitus reluci iur , SqVeriorin poenas arbitratu nostro experietur.

Si quis damnum insidoli administratione inlatum ,

intra annum a dimisso officio, non' reparaverit, veluti honorum EcclesiastiCorum usurpatorem Pinniri volamus , et deClaramus. VII. Ne vero iniuria temporum, quae Divino euilui, et egenti Uin subsidiis Consecrata sunt, de- pereant , Nos Apostolicis decretis inhaorentes statuimus , Ut tam nostrae Cathedralis Ecclesiae Mesr

politanae , et Cathedralis Ecclesiae Campanicnsis, ac utriusque Capituli, quam Collegialium, Rec

pliliarumque, et omnium aliarum Ecclesiarum , sive curatae sint, Sive SimpliceS , census agatur,

et bona omnia immobilia , et mobilia singillatiui

266쪽

recenseantur , et recognoscantur , tum et iura , actiones, reditus , Canones , Census emplis utici, tum 'demum et legata pia cum suis redit bus, et incribus intra sex merises a die public tionis hujus Synodi adcura e conficiantur. Quari pter Ecclesiarum omnium Rectoribus si ulis , et administratoribus, et beneficiariis districto in D mino praecipimus, ut intra sextum a publicatione

huius Synodi mensem adhibitis senioribus loci fide dignis, et portitoribus, qui quibus ea in i

cis sint, quibusve finibus conlineantur, omnia RSe Visa, et recognita suisse scripto testentur singula in inventarium reserant. Cuius quidem duo quisque authentica exemplaria conficiat , altertim in uniuscuiusque Ecclesiae, alterum in Archiepisc pali tabulario custodiendum : quod decimo quoque antio renovari iubemus, ut si augeri, vel minui, aut mutari rorum Ecclesiae, beneficiorumque statum Contigerit, opportune adnotetur. Quod fidelia ter , D ne , peractum sit, in Sancta Visitatione disquirendum Nobis reservamuS. VIII. Decimae quum Divino iusso Sacerdotibus debeantur, Deum ipsum rerum omnium datorem , cuius Dono, ac Providentia terea nobis

fruges gignit, negare videntur, qui Deo ipsi de-

Cimas reposcenti subtrahere conantur. Idcirco ne propositum a Concilio Tridi ratino anathema con-

267쪽

aa9tra adversantes, repugnantesque quis incurrat, m nemus, et hortamur omnes in Domino, ut debiatas decimas integras Sacerdotibus pereolvant, neque Se, spreto animae suae periculo, ab iis per

fraudem se eximant.

IX. Quandoquidem ante hos annos facia, per publicam auctoritatem, administratoribus universitatum potestate , ut si quando populi decimas in frugibus redimere voluerint, eas ipsi ex aere publico in certa numerata pecunia Sacerdotibus fouVerent , in multa Dioecesis nostrae parte res ita disposita , transactaque fuerit, ossicii nostri Past

ratis est , Communitates Civicas , earumque administratores urgere , ne Subtrahere umquam , Vclretardare Sacerdotibus velint decimas Sacrament les , quas in transacta pecunia exsolvere Divino Iure tenentur, neque in capita sua Concilii Tria lentini telum convertant. X. Decimae Sacramentales, sive a populo in frugibus, sive a loci universitate in P cunia ce in percipiantur , codem aequo iure distribuantur, quo ab antiquo, iuxta nostrae Dioecesis constitutiones sunt partitae, salva earumdem quarta, quae Archiepiscopali Μensae sacro iure, et Regni lcga debetur. XI. Quum ex iniquitate tem rum depraed tioni patuerint Ecclesiarum , ac praesertim quae ad Metropoli lanam Ecclesiam nostram, et ad Monsam Archiepiscopalem sp; ciant, monumenta, qui-

268쪽

bus eorumdem bona, iura, actiones , stipulati Desque ConStant, qui Sciens occupaverit, o uiataveritque, nisi intra annum a publicatione huius Synodi reddat, excommunicationis poena teneatur.

CAPUT XI.

DE SYNODALIBUS CONSTITUTIONIBUS.

1. Quist in hac S3 modo sancita, Statutaque

sunt, post duos menses , ex quo fuerint typis edita, observari ab omnibus in Dioecesi nostra praecipimus, eaque singulos etiam adficere deci ramus, perinde ac essent singulis denunciam. II. Integram, reservatamque Nobis, et Sume foribus nostris esse Volumus potestatem hisce Constitutionibus quidpiam addendi, aut refingendi , prout temporis ratio p tulaverit, et magis in D mino visum fuerit expedire. III. Si de Synodalium Decretorum sententia quaestio otiatur, eius dirimendae, atque Decreta ipsa interpretandi, explicandique ius penes Nos tantum esse declaramus, nec sibi id quisquam audeat vindicare. IV. Quae ad tuendam, augendamque Mol siasticam disciplinam sunt Constituta, ut omnibus , ct siugulis de Ciero cognita, et perspecta sint, et facilius in usum, moremque inducantur, mandamus, ut statim ac e typis prodierint, qui Diuiliam by Corale

269쪽

aSI quo sibi exemplar comparet; alterumque exemplar in tabulario cuiusque Ecclesiae perpetuo ad

Servel .

V. Quandoquidem mulla passim Sancta hac

Synodo decrevimus, quae laic um mores , et officia adlingunt, ne quis ignorantiae excusationera declinare, ac refugere possit, animarum Cur iores iubemus , ea omnia stato anni tempore iis enunciare , ut saepius inculcata adamussim , se Ventur, praetienturque. VI. Denique pro nostra reverentia, et SUM

missione in Sanctam Catholicam Romanam Ecclesiam , quae Columna, et Firmamentum est verit iis, omniumque Ecclesiarum Mater , et Magistra, has easdem Constitutiones nostras, et quidquid in hoc Sacro Conventu decretum , promulgatumque si, Auctoritati, et Iudicio subiicimus Sanctissimi Romani Pontificis Leonis XII. Petri Successoris , et icarii Dei, et Salvatoris nostri Iesu Christi, cui honor, gloria , et benedictio in saecula aeterna.

Iosephus Ant. Can. Manisera

270쪽

AB ILLUSTRISSIMO REVERENDISSIMO DOMINO

ARCHIEPISCOPO

H ira in sine S odi. SiscuLAM Divinae Misericordiae munere iam Synodum absolvimus , et quae ad Christianae pi

tatis instaurandam disciplinam decernere visum est nobis in Domitw, iam statuimus, et SanCivimus. Modo id unum reliquum est, ut conventum dimi inmus , et divellamur a vobis, quos in consiliorum nostrorum partem Conscivimus, et quibuscum P storalis Solicitudinis nostrae studia omnia comm nicavimus. At antequam hinc abeatis, sinite, Venerabiles Fratres, nos charitatem vestram pauxillulum sari. Sine, quae in Synodo Constituimus, Vestro iudicio, vestroque consensu sunt constituta; et si concordi studio Composita, Complanataque Sunt omnia , eo Prompuori nunc animo, ac propensiori Voluntate , et diligent et, adcurateque ea ipsa se vandi vobis onus incumbit. Sancivimus, Deo A Ctore , quae ad sananda nostrae Di Cesis Hilnera, quae aὰ disiiciendas morum ita ebras , quae ad animarum pericula propulsanda, adprime aptiora

existimavimus; nunc eo neCoese est Omnis cura, ae Solicitudo vestra Convertatur, ut quae Sancte

SEARCH

MENU NAVIGATION