장음표시 사용
31쪽
Isthmo per D deque Patriae luctu deterso triumphum agat. Per idem tempus de aquis Clanis vetus discordia recruduit inter Etruscos & Romanos. Memoriae proditum, ab usque Tiberii aetate, quum Tiberis eluvies gravem Romae labem intulisset, de remediis cogitatum: profluentes, quae tiberinas aquas augerent plus nimio, arcendas: Clanimpraesertim decorquendum in Arnum, ut videlicet Florentiae pernicie Roma se varetur. Illa vero atque aliae Urbes, in quibus cudebatur eadem faba, quo dictarent procellam, urgebant lepidum genus argumentorum. Abassis fluvio- um tributis Tiberini Patris gloriam comminutam canebant: polluta terminalia sacra, quibus suffragabatur ipsa natura: Diis fluvialibus deturbatis de Religione plurimarum Gentium conclamatum. Ut vero saepe numero commo- ldius veneunt tricae, quam ipsae rationes, ldata Etruscorum verba Senatum de con- lsilio depulerunt. Ad rem tamen deim
32쪽
de repetitum. Solido muro , qui nunc etiam manet , duo montes conjuncti :interclusa vallis , per quam Clanis fluebat in Tiberim , facta in muro rima, qua arbitrio transmitteretur aqua. ALEXANDRO VII. Pontifice excitatae sunt veteres simultates, quibus leniendis contulerunt summam quidem, imparem tamen Opem Jo. Dominicus Caysyinus, & Vincentius Vivianius. Iterabantur eadem dissidia CLEMENTIS XI. diebus. Adimendis iurgiorum seminibus & consociandis voluntatibus in Etruriam primum solus deinde cum Ri- verio Gallanus mittitur . Res minus prospere cessit propter exasperatas sententias . Sed quae ingenio vinci noἡ potuit controversia necessiitate resedit . Romam tandem regreditur abunde probatus praemiisque gravis plus etiam quam vellet, ut saepe urbano joco dicere consueverit: O sanctas aquasi Interea rerum studiis 8c nomine domi forisque clarus in Abbatum numerum ca
33쪽
lestino more cooptatur . sed , residendi lege ab indulgentia Pontificis relaxata, Roma non excessit. ibique deinceps auctus procuratione negotiorum 1 uae Gentis apud S. Sedem, qui ut in aliis, est in ea Societate magistratus luculentissimus: eoque non solerter modo, sed etiam eximie perfunctus os obstruit indoctis , qui litteratos Homines fatiscere curis civilibus ogga finiunt. Atque haec εουο κη quaedam est traducti Hominis a doctis ad politica strudia . cui tamen transmissioni non ita ille haesit, ut non transfugeret aliquando ad veterem disciplinam. Quum vero in ingentem opinionem civilis prudentiae venisset, atque putaretur eadem acie & hyperbolas
parabolasque metiri & viscera Reipub. dum saepissime a Primoribus, tum perpetuo ab A aro Cardinali Cie uegosio adhibebatur gravissimis deliberationibus : in quibus fuit palmarium quod de Siculae Monarchiae iuribus jactabatur. Nam ex veteribus iisque laxissimis concessionibus dimanavit quaedam series contentionum
34쪽
23 inter Romanam sedem & Siciliae Reges, qui sartas Hectasque tuebantur illas Iargitiones. Eas CLEMENS XI. aut rejecit qua falsas, aut qua veras rescidit. hinc desectiones & turbae. Post diuturnam Iliadem malorum dedita sibi demum Sicilia Carolus' '. Augustas, qui cupiebat Religione magis augeri, quam imperio, aequioribus momentis librari controversiam ' apud BENEDICTUM XIII. Genfuemiso edixit. Prospero Lambertino pendenda solertissime pontificia
jura concredita: tradita augustea.
Αgentibus Ingeniis tam magnis, integra Principum amicitia, quae procella putabatur, soluta est in miram quamdam serenitatem. His experimentis in dies jacebat hebetior ea vox, non hominis
illa quidem, sed bovis, eo videlicet i-
meptius erudita capita puerascere in re
bus agendis , quo gravius senescunt ii litteris. Ea propter eodem, quo acta res scuta, anno MDCCXXVIII. Theodo-σus Carlius popularis meus humanis di-
35쪽
vinisque litteris & morum integritate spectatissimus, qui tum Caelestinorum fastigio potiebatur, eo remis velisque contendit, quo sibi magistratu abeunti Gallanum lassiceret . quod quum fauste feliciterque vertisset, qui satisfecerit muneri gravissimo publica non modo
laude, sed etiam admiratione, interpretari proclivius arbitror, quam dicere. Illud certe incurrit in omnium oculos, quod ad Capitis exemplum compositis a tubus Societatis Caelestina Gens in m sas omnes politiores effusa est, quam quae maxime : clarisque postea ingeniis tam ubertim diffluxit, ut magistros dimitteret in principes Italiae Academias nullam Domi inopiam perpessa. Labe . batur tertius illius Praefecturae annus, delatumque Galiano est, se ad Archiepiscopatum Tarentinum vocari. Sive sinis gulari Hominis temperantia, sive ingenio Tarenti, quod non ita Viris & bonis artibus affluit, ut piscibus , impossitam personam videbatur graviter ferre.
36쪽
Ut vero decebat Virum Religione penitissime institutum, conquievit Dei praepotentis arbitrio. Atqui Tarentum appellenti Hareuehit Proregis litterae in ipso itinere redditae, quibus inscribebatur major Regni Aedituus. Repentino casu, ut fit, ictus primum haesit animo quid ineundum consilii: deindo Tarentum prosed us partim Caroli Augusti ci mentia , partim invitamento Proregis, quocum intima illi familiaritas , acrius
vero inopia eruditae consuetudinis permotus demum pedibus ivit in Augusti
sententiam: atque Tarentino nomine cum Thessalonicensi commutato auctus
splendidis insignibus Neapoli consedit. Accessit illi Foque Neapolitanae Academiae Praesectura, in quam Augusti j
dicio, & litteratorum Volo elatus utroassiceretur lautiore honestamento haesit anceps. Indubium hoc certer rediisse tantundem ornamenti in dantes, quam tum in accipientem emittebatur. Nam
.poterat illa quidem Academia , festari
37쪽
praesectura opulentiori: sapientiori vero non poterat. Afficta tum illa ac serme profligata iacebat: armorum strepitus &militatis licentia invaserat pulcherrimas aedes, musarum, inquet stativa converterat. Magistri extorres & pulsus audit rum grex alio se receperant miserum in modum. Accedebat penuria stipendi rum, quae saepe devolvebantur ad graecas calendas . Quum vero primum G. tianus praefuit rei litterariae, insedit totus in eam mentem, ut litterae pomliminio remearent ad notas sedes : Ob- que, viri auctoritatem deleto squalore . bellico ac veluti Aug ae stabulo repurgato post XXX. annum foedae profanationis Musarum Domicilium pristinae sam. Hi tati restitutum dedicatumque est. Sterilibus, subinde Cathedris resectis, aut quae veteres Bugiferae erant . mercedi bus auctae, aut novae purioribus disciplinis evulgandis institutaeo Vectigal e tiam Academiae, idest basis & alimem tum .studiorum, amplificavit . muneribus
38쪽
& haereditatibus, non subreptis capta . tione testamentorum, sed partis gratia& amicitiis. Hinc reputavit animo honestiori facie illinire illam partem aedium compositam in hemicycli sermam, ubi subeunt terribile quoddam arenae genus, qui de Vacuis cathedris Candidati confligunt. Animum etiam convertit ad aulam mirae laxitatis, cujus a solvit ampla laqueariat & supremis Vitae annis dabat operam pluteis in usum lectissimae Bibliothecae in illa aula' comstituendae publicae utilitati. Sed enim eo majorem gratiam iniit, cum bonis omnibus, quod coegit Societatem Sciem tiarum Ingeniis clarissimis conflatam, Doctis machinamentis, Virorum Principum tutela, annuo etiam censu, quod caput est, communitam: qua sorte Lutetiae ac Londino Neapolis non invidisset, nisi avibus plane nigris rudimenta praeclari operis subruissent partim sodalium discessiones & facta incommoda, partim misera conflagratio omnium
39쪽
28 machinarum , ac belli denique apparatus. Caeterum strenui nisus gloriae ne hilum arbitror quidem detractum illa clade imo vero ex ipla Societatis ruina id laudis mea quidem sententia accedit Institutoti benevolo, quod consurgeret ex ipsa stante. Ut vero regrediar ad continentem
Terum seriem, a qua persequendis illiuet Academiae fatis exorbitatum est, secundo anno ab Gallani Neapolim appulsu,
qui vulgaris calculi annusMDCCXXXIV. Carolus Bisbonius Hilini Hispaniarum Regis F. Neapolis & Siciliae Regna iure belli in deditionem redegit In illa
vicissitudine fortunae ut magnifica sbi pollicebantur Hispanorum fautores; ita contabescebant trepido animo, qui Ge manix partibus inhaeserant. Cum primis Gatiano austriacis beneficiis iisque recentibus elato ingruere calamitatem, jactabatur sermonibus publicis. Ille vero, quod decebat Virum insontem di sapientem, nihil veritus atque etiam hularis in omni sortuna amicorum querelas
40쪽
laq de instanti discrimine compressit meis morabili verbo. Splendidis hisce inquit impedimentis excussi nihil amittimus selidae felicitatis, Amici. modo cella a pud veteres Sodales librique sint reliqui ,
in vado res est. Magno hoc animo
quid de sua sorte Hispanus moliretur, ne cogitabat quidem . Ipsa Hominis . apathia ipsaque spectata erga Austriacos fide Rex Carolus permotus non modo illum non deturbavit, sed gravi consilio
ratus e re tantam virtutem adducere in suas partes eum excepit amica Verius, quam regia comitate: cum a sacello
confirmavit, tum a consiliis delegit, atque fatidico prope animo devovit futuris Regni casibus. Subinde ea fuit in illum Regis benevolentia eaque opinio sapientiae & probitatis, ut praeter am--bitiosum ingenium & aulicam animam nihil videretur defui sie ad summas soriatunas . Tribus annis post occupatum Regnum ab Hispano Milite oneratus regiis negotiis Romam mittitur. Pri