Appiani Bonafedii A. C. De Cælestini Galiani archiepiscopi thessalonicensis vita commentarius

발행: 1754년

분량: 56페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

3Οmum agebatur de possessionis capiendae venia Regi Carolo impetranda a Pontifice. Ardua res ac plena aleae: quum non adhuc irae deferbuissent Austriacos . inter & Hispanos. Explicita tamen compendio est. Inde itum in implicatiora. Inter Romanam Sedem & Neapolitanos Reges de juribus utriusque Potestatis volvebantur nodi supra modum perplexi, quos post plurima facta pericula ineundae concordiae putabatur scindi potius, quam explicari posse. Cum enim perdissicilis est omnis quaestio de finibus, qui terminantur linea quadam geometrica, tum difficillima est ubi disputatur de finibus aut horitatis. CLEMENTE

XII. Pontifice complanandis rerum aspe- ritatibus coactus est conventus amplissimus, sed re insecta dissolutus est sive propter obitum Pontificis, sive propter ipsam ambagem . Jam vero christiano nomini auspicatissimo anno XLo supra MDCC. quippe quo principis orbis terrarum sublellio consedit nihil tale cogitans

42쪽

BENED1CTUS XIV. P. M. Romam Gallan s remigravit ab Neapolitano Rege quam latissima agendi facultate in si1-gnitus. Illum Pontifex suis genibus advolutum complexus ut Veterem familiarem, quae sua facilitas est ι privatis primum alloquiis adhibuit: postea de pravissima iuri im quaestione cum bivio Valente Gon Oga, cum Troiano AEquavivio, Cardinalibus senatissimisi cumque ipso Galiano disserendo, jactatissilia ilia inter utramque Potestatem Concordia brevi sublatur est vetus dissidium quo jamdiu omnis serme hominum prudentia fatiscebat. Quum vero facile ev niat in his disputationibus, ut hinc paretur benevolentia, illinc invidiae, prodigio cuidani tributum, quod integritas neutri parti displicuerit. Nam& humanissime & plausu quodam a Rege Carolo exceptus instituendi tum Ordinis Equitum S. Caroli Magnus Cancellarius , ut Vocant, deligitur, atque stipendio conduplicato praeficitur no VOjudi- t

43쪽

Judicum Collegio, quod Mixtum dicunt:& illud etiam accepimus circumlatum opinione publica, Pontificem maximum cogitantem explere Cardinalium Senatum Viris religione, authoritate, sapientia clarissimis intentos oculos in Galianum convertisse. Quid vero interciderit rei, quominus id prospere verterit, non una sententia est. Alii narrant, ut sunt hominum divinationes, politica momenta, alii Candidati abstinentiam. Mihi

nec hariolari placet, nec decet. Tres cum post haec annos regiis negotiis implicitus transegisset, non alienam modo,

Ied lepidam etiam personam suscepit . Jam illum litteris aula subduxit: mox bellum subripuit & litteris & aulae. Posteaquam enim constituit Rex Carolus Veliterno bello non praeesse solum, sed interesse, sive propter pietatem, quam non omnes milites contemnunt, sive propter mathematicas disciplinas, quae perinde domi atque militiae contemni non possunt. Galiamum in comitatu se visurum

44쪽

libenter sgnificavit. Quod ubi delatum est , non ille umbratili 'vita emollitus

concidit animo: 1ed laetus iocatusque etiam Socratis & Xenophontis exemplisse dedit in bellicum comitatum. Qilinque minimum menses ad Velitras con-ledit: periclitatus est etiam: & decursionibus hostium direpta domo caruit supellectile, quae regia largitate e Vestigio instaurata est. Hoste demum amoto Romam religionis ergo venit cum Rege, atque cum illo Neapolim revertit inter omnium ordinum acclamatio

nes . Ibi summo in honore nonum jam annum haerebat , quum capite, quod vitiaverat labore improbo , coepit conflictari. Vel morbo, vel remediis gravius ruit in dies. Ut vero sensiit urgere mortalitatem in Religionem, quam bene valens impense coluerat, impensitus etiam moriens effusius; atque supremis sacris confirmatus apoplexia ictus animam

egit VII. Kal. Quintil. anno D. Ae. MDCCLIII. aetatis suae LXXII. Haere

45쪽

3ψ .des scripsit ex asse Fratris filios duos: qui se tamen plus amant in patrui institutione & gloria, quibus & docti simi& clari, quam in ipsa haereditate. Corpore fuit ille procero, colore subnis gro, brevi fronte ac prominenti, late pilosis superciliis, quibus nonnihil asperabatur ingenua quaedam oris dignitas. Ingenio utebatur recto & acri, mem ria incredibili , ut magis videretur indigere oblivionis arte, quam memoriae, quod de Themistocle dictum est. Laboris patiens x vigiliarum flexerat animum ad omne disciplinarum genus.

Maximam vero Operam navaverat natu

rae & Religioni. Polyhistor & unive sim audiebat &erat: ut Vir gravis Eu-sachius Maniferius, si quando de Galiano intercideret sermo, dicere consueverit: Mathematicas disciplinas minimum esse quod Gallanus calleret. neminem severo novisse, qui vel illum in Mathesi

antecelleret, vel etiam coaequaret. Nec

flagrabat gloriolae cupidine, nec Zelotypia:

46쪽

pia: quae duae aegritudines magna 1aepe Ingenia labefactant. Maluit esse doctus, quam videri: & si quod novum hauriebat fundo suo procul ab Aegyptio mysterio prodigebat. Pythagorico &socratico exemplo nihil usquam gentium, ne VeXatus quidem, typis edidit in Vulgus. partim quod improbabat scriptitandi cachoetem, quo plus mole, quam momento crescit supellex libraria: pamtim quod pro singulari pudore verebatur litterata praelia & publica suffragia. Quod impervium ferme in homine mathematico , loquebatur & eleganter &. multum, ut loquax taciturnis diceretur. Sed illa copia manabat a pediore doctoia bibliothecam jugiter sapiebat. Non affectabat granditatem stoicam nec fron

tem caperatam, qua tenues animae con

tegunt levitatem. Sed quum saepe mente

peregrinaretur, ut obvios nec salutaret, nec videret, qui cute tenus eum noUerant, fastum rebantur illam alienationem. Caeterum cum Amicis comis & elegans

47쪽

36 urbanis salibus delectabatur tam alacri

ter atque Venuste, ut videretur curis vacuus & natus ad omnem leporem. Ι-nimicitiarum, si quae erant, minimum anxius splendidas & certas amicitias putabat ditissimum lucrum. Maxime Vero exultabat duplici gloria. cum Sylvii Valentis Gongagae necessitudine, tum clementia BENEDICTI XIV. quorum alterum civilis prudentiae lumen , alterum saeculi & ingeniorum prodigium, ut res est, perpetuis verbis nominabat. Ε-ximia erat erga Regem fide: & munere defungebatur 1uo non sancte modo, sed etiam superstitiose, si qua modo est in ossiciis superstitio. Nec querulus fuit, nec petitor, ut in aula. Proinde visus minus commodus amicis, sibique nullum quaestum, nisi sponte oblatum, fecit. Decessit tamen dives: plus fortasse, quam Philosophum, minus certe, quam aulicum decebat.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION