장음표시 사용
171쪽
Peccare docen es Hisoriae. IB E R A per vacuum ponens vestigia, Virtus Natura tutum sub duce carpit iter. Ipsa sibi exemplum est, imitatrix ipsa; suisque
Innixa, externas Diva recusat opes.
Sat natura malo per se secernit honestum, Quaeque petenda tibi, quae fugienda docet. Optima dux Ratio est 1 careat successibus opto, Quisquis ab exemplis facta regenda putat. Vites Historiae contagia dira, Juventus ;Utque nefas fugias, sci ipta nefanda fuge. Quod gestum legisse placet, fecisse placebit ; seque juvant aures crimina, Dista juvant. Detralut obscoenis Suetoni pagina velum, Et quae nota nocent, non latuisse sinit. Evolve Annales, & priscos erue Fastos,
172쪽
Arcanum ostendit Pagina quaeque nefas. Vis solio excussisse Ducem fasceque superbos tricisti, poterit dicere, CAESAR, idem. Gaudet quis nimio noctem producere vino pCrimine confundi protegit, eccet Cato. Scrutare Historias, Moechus, Sicarius esto, Auctorem, tete, quo tuearis, habes. Traxerat Hectoreum quod victor corpus Achilles, Ausus Alexander sic rapuisse ducem. Scilicet a simili Patronum crimine quaerit,
Peccandi simile & jus putat esse sibi.
173쪽
AEC, artes pueri gaudent ubi discere, la artes Exercent, olim quas didicere, viri; Haec Pater HENRICUs construxit moenia,
Dignatus Musis constabilire domos. Ipse etiam hic alter ne dedignere, GEORGI, ETONAE dici, nec minus esse, PATER :Ipse etiam, quamvis absens, at numine praesens, Ouos Rex fundavit, Rex tueare Lares. Terna licet triplici donent te Regna corona, Et maria sequoreo cuncta tridente regas ;Majores inter palmas, ne speme minores, Quas grata offerimus nos, tua turba, manu. Ipse quidem Imperii curas ac pondera nosti, Et sentis, oneri sis licet aequus, OnUS; Non leve, tutelae Britonum invigilare tuorum, Tutelae