장음표시 사용
431쪽
BENEDICTI XIV. , qua mercimonia super elaemosnis Missarum vetamur sub poena e Visrarum, quarum absolutio summo Pontifici referυatur .
Uenerabilibus Fratribus Patriarchis , Primatibus, Metropolitanis, Archiepiscopis , & Episcopis universis, gratiam , & communionem Sedis Apostolicae habentibus, BENEDICTUS PAEO XIV. Diatem, Apostolicam benedictionem.
QVanta evra adhibenda sit, ut sacrosanctum Μissae Sacrificium non solum
omni relisionis cultu , ac veneratione celebretur ὲ Verum etiam ut a tam
xi Sacrificii dignitate euiusvis generis mercedum conditiones, pacta , importunae atque illiberales eleemosynarum exactiones potius, quam postulati nes, aliaque huiusmodi, quae a simoniaca labe , vel certe a turpi quaestu non longo absunt. e medio tollantur, nemo est ex Catholicat Fidei cultoribus, qui ignoret. h. I. Verum eousque tandem progressa est, sicut non sine ingenti cordis nostri moerore undique accepimus , nonnullorum sive Ecclesiasticorum , siVeLaicorum virorum avaritia , quae est Idolorum servitus , ut eleemosynas qui dem , seu stipendia propter Missarum celebrationem, juxta locorum consuetudines, vel Dicereianarum Synodorimi sanctiones, in subsidium alimentorum uniuscuiusque Sacerdotis dumtaxat pro regionum opportunitatibus prestrietaeolligant; Missas yero eelebrari curent alibi, ubi eleemosynae seu stipendia, vel consuetudine, vel Synodali lege pro singulis Missis attributa sunt min xis pretii, quam illic , ubi accipiuntur , darentur . a. Id quam absonum sit, atque alienum ab ipsa sve expressa, sive
tacita pie offerentium voluntate, omnes plane intelligunt. Nec ariter existimandum est ; in illa enim potius Missas esse celebrandas quisque vult, ad
quam religionis, & pietatis stimulis ductus eleemosynas confert, aut in qua quispiam fortasse tumulatus est , quam in alia Ecclesia sibi prorsus igno- a . Quod sane, veluti mercaturis faciendis, a rurpis lucri cupiditate inductum, non solum ab avaritiae suspicione , & vitio , verum etiam a furti crimine , unde restitutioni subiacet, haud immune , in causa est, ut bonorum quamplurimi, ad quorum notitiam mercatura hujusmodi venit, graviter offensi, ad eleemosynis ad celebrandas Μissas amplius offerendis sese abstineant. 3. Execrabilem huiusmodi abusum alicubi sensim irrepentem detestantes Romani Pontifices Praedecessores Nostri, de consilio tum Congebationis S. R. E. Cardinalium Universalis Inquisitionis contra haereticam praVitatem , tum Congregationis Cardipalium Concilii I ridentini Interpretum , decretum voluerunt, nimirum a quolibet Sacerdote, stipendio, seu eleemosyna majoris pretii pro celebratione Misse a quocunque accepta, non posse a teri Sacerdoti, Missam
432쪽
Missam huiusmodi celebraturo, stipendium in seu eleemosynam minoris pretii erogari, etsi eidem Sacerdoti Μissam celebranti, & consentienti se majoris pretii stipendium , seu eleemosynam accepisse indicasset. 4. Eapropter vos, Uenerabiles Fratres , in Apostolici Μinisterii , &sollicitudinis Nostrae partem adscitos, rogamus, & maximopere in Domino hortamur , ut custodientes Vigilias super gregibus vestris enitamini, ne ea pestis amplius pervagetur, sed ut penitus extinguatur . Ab avaritia enim, tanquam
a radice, mala omnia germinant ' quam quidam appetentes, erraverunt a Fide,& inseruerunt se doloribus multis . Avaritia quidem nulla potior contagio, quae conceetam apud omnes Sacerdotalis dignitatis persectionisque opinionem magis inficiat evellatque . Avaritia opibus Deum posthabere, ac servire Mammonae docens, essicit, ut avari haereditatem non habeant in Regno Christi,& Dei . Quod si haec in Laicis hominibus minime toleranda, atque adeo legibus coercenda , quid in Ecclesiasticis viris, qui rerrenis rebus nuntium remiserunt, qui in sortem Domini vocati, qui Deo mancipati sunt Quid, quod non per mundana lucra , sed per Altaris ministerium , tam sordide , &cum sanctissimarum legum eontemptu , & cum Sacerdotalis characteris dedec re in aVaritiam praecipiti animo rapiuntur λ Contendite igitur, Venerabiles Fratres, quibus Christi ovium cura demandata est, non solum ut verbo, &exemplo praeeuntes, Christi sitis bonus odor in omni loco, unde populi v stigia Vestra sequantur; verum etiam ut Ecclesiasticos primum, deinde Laicos Viros ab infectis vitiorum pascuis avertentes, per viam mandatorum Dei ad
Cceleste Ovile currere doceatis...' s. Quoniam autem ira comparatum est, ut praesentis poenae metu s
Iutari s monitis facilius obtemperetur ; per Edictum in vestris Dioecesibus proponendum assigendumque universis notum tacite, quemcunque , qui eIeemosynas, seu stipendia maioris pretii pro Missis celebrandis, quemadmodum
locorum consuetudines , vel Synodalia Statuta exigunt, colligens , Missas, retenta sibi parte earundem eleemosynarum , seu stipendiorum acceptorum , sive ibidem, sive alibi, ubi pro Missis celebrandis minora stipendia, seu eIeemosynae tribuuntur, celebrari fecerit, Laicum quidem , seu Saecularem , praeter alias arbitrio vestro irrogandas poenas, excommunicationis poenam, Clericum vero, siVe quemcunque Sacerdotem , poenam suspensionis ipso facto incurrere; a quibus nullus per alium , quam per Nos ipsos, seu Romanum Pontificem
pro tempore existentem , nisi in mortis arti Io conssi tutus, absolvi possitis Fore autem in Domino confidimus, ut unusquisque memor conditionis suae, posthac bene confestum velit animae suae, nec ram salutares leges censuraiaque Ecclesiasticas parvipendat. Interea Fraternitatibus vestris Apostolicam Manedictionem, in populos etiam curae vestrae commissos redundaturam peramam ter impertimur is 6. Volumuς autem, ut praesentium literarum transumptis, sue exem.
Fis , etiam impressis , manu alicuius Notarii publici subscriptis, & sigillo personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides in judicio, & extra adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus , si forent e hibitae, vel ostensae.
Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris die
433쪽
go. mensis Iunii, anno millesimo septingentesimo quaὀragesimo primo, Pomeficatus nostri amro primo. D. ordinalis Passioneus. ' .
Cons tutionis Pi. IV. edite eontra Sacerdotes ἰn Confessionibus Sacramentalibus Poenitentes ad turpia follicitantes.
M perpetuam rei memoriam . UNἰversi Dominici gregis euram quamquam immeriti ecelest; dispositione
gerentes, sedulo invigilare tenemur, ut ab omnibus pravis contagiis conservetur immunis, multoque maiori studio providere , ut Omnis Pe stis ab iis avertatur, quibus alios lanandi officium est eommi ilam , ne quod Evangelica scripta Nos admonent, sale insaluato, non sit, in quo saliatur , Scia nihilum prosit ultra, nisi ut mittatur foras , & conculcetur ab hominibus. q. 1. Quoniam autem a Romanis Pontificibus Praedecessoribus Nostris quishusdam in locis provisum fuit, ut impium , ac nefandum scelus, quod non solum inter Christifideles non esse, sed nec etiam nominari debet, procul ab iis arceatur, videlicet, ut aliquis Sacerdos ad Sacras audiendas Consessiones deinputatus, sacrosancto Poenitentiae Sacramento, sollicitando paenitentes ad tu Pia , abutatur, ac pro medicina venenum, pro pane aspidem porrigat, & ex coelesti medico infernalis veneficus, ex patre spirituali proditor execrabilis animarum reddatur ; idcirco Nos ea, quae his perniciosissimis Aiaboli insidiis arcendis certis locis salubriter coram tuta sunt , ut nulli bi desiderentur , quan. tum ex alta conceditur providentia duximus . a. Alias siquidem a seL recor. Pio Papa IV. Praedecessore Nostro em narunt literae renoris subsequentis, Videlicet. Pius Papa IV. Venerabili Fratri Arehiepiscopo Hispalen. in Regnis Hispaniarum haereticae pravitatis Inquis, ori Generali . Cum sicut nuper &c. q. 3. Igitur ut literae praedietae perpetuis suturis temporibus, & ubiquo locorum inviolabiliter observentur , Motu proprio , & ex eerta scientias Rc matura deliberatione Nostra, ac de consilio Uenerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium contra haereticam pravitatem Generalium Inquisitorum, praeinsertas literas hujusmodi , ac omnia, & singula in eis e tenta, Apostolica auctoritate tenore praesentium approbamus , & confirmamus, illisque omnibus,
k singulis inviolabilis Apostolicae firmitatis robur adjicimus, illasque non solum
434쪽
in praediistis Hispaniarum Regnis, sed in 'uibusvis Christiani orbis partibus
firmiter , & inviolabiliter observari praecipimus , & mandamus . g. 4. Ac praeterea ne in futurum de poena his delinquentibus imponenda, Se de modo contra eosdem procedendi ab aliquo dubitari possit, statuimus, decernimus, & declaramus, quod omnes, & singuli Sacerdotes tam Saecul res , quam quorumvis, etiam quomodolibet exemptorum , ac Sedi Apostolicae immediate subiectorum ordinum, Institutorum , Societatum , & Congregati num Regulares, cuiuscumque dignitatis, & praeeminentiae, aut quovis privilegio muniti existant, qui personas, quaecumque illae sint, ad inhonesta , sive
inter se, sive cum aliis quomodolibet perpetranda in actu Sacramentalis Conis fessionis, sive antea , vel post immediate, seu occasione , vel praetextu CCnfessionis hujusmodi, etiam ipsa Consessione non secuta, sive extra occasionem Confessionis , in Consessionario , aut in loco quocumque , ubi Consessiones Sacramentales audiantur, seu ad Consessionem audiendam electo , simulantes ibidem Consessiones audire , sollicitare, vel provocare tentaverint , aut cum eis illicitos, & inhonestos sermones , sive tractatus habuerint, in Officio Sanctae Inquisitionis severissime, ut infra, puniantur. Et praeterea Omnes haereticae pra-Vitatis Inquisitores, & locorum ordinarios omnium Regnorum , PrOVinciarum , Civitatum, Dominiorum, & locorum universi orbis Christiani in suis quemque Dioecesibus, & Territoriis per has Nostras Literas, etiam privative quoad omnes alios specialiter, ae perpetuo Iudices delegamus , ut super his contra praedictos simul, vel separatim in omnibus , prout in causis Fidei , iuxta Sacrorum Canonum formam, nec non officii Inquisitionis huiusmodi Constitutiones, PriVilegia , consuetudines , & Decreta diligenter inquirant , & procedant ; & quos in aliquo ex hujusmodi nefariis excessibus culpabiles repererint, in eos pro criminum qualitate, & circumstantiis, suspensionis ab executione ordinis, privationis Beneficiorum, Dignitatum, & Officiorum quorumcumque , ac perpetuae inhabillitatis ad illa, nec non vocis activae, & passivae , si Regulares fuerint, exilii, damnationis ad triremes, & carceres etiam in perpetuum absque ulla spe gratiae, aliasque poenas decernant , eos quoque, si pro delicti enormitate graviores poenas meruerint, debita praecedente degradati ne , Curiae saeculari puniendos tradant.
s. Dantes etiam facultatem Venerabilibus Frate bus Nostris Sancta Romanae Ecclesiost Cor. ἰistili Rus Generalibus Inquis roribus, ne delictum tam enorme , & Ecclesiae Dei tam perniciolum remaneat ob probationum desectum
impunitum, cum difficilis sit probationis, testibus etiam singularibus, concuriarentibus praesumptionibus , indiciis , & aliis adminiculis , delictum probatum esse, arbitrio suo judicandi, & Curiae saeculari reum tradendum esse, prois
s. Non obstantibus omnibus, quae dictus Praedecessor in suis literia
praedi diis voluit non obstare, caeterisque contrariis quibuscumque. . Mandantes omnibus Consessariis , ut suos Poenitentes, quos nove
rint fuisse ab aliis, ut supra, sollicitatos, moneant de obligatione denunciandi sollicitantes , seu , ut praesertur, tractantes Inquisitoribus , seu locorum ordinariis praedictis ; quod si hoc officium praetermiserint, vel Poenitentes docuerint, non teneri ad denuntiandum Consessarios sollicitantes, seu tractantes, ut
435쪽
supra; iidem Ioeorum ordinarii, & Inquisitores illos pro modo culpae punire
non negligant. 7. Volumus autem dce.
Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem sub Annulo Piscatoris, die go. Augusti M. XXII., Pontificatus Nostri Anno Secundo.
Poenae adversus Confessirios, qui Poenitentes ad turpia sollicitant, eum pret cepto huiusmodi denuntiandi, & reservatione absolutionis quoad Calumniatores . Adimitur praeterea Sacerdotibus facultas Sacramentum Poenitentiae a, ministrandi complicibus in peecato contra castita em , cum pinnis &c.
AEd perpetuam rei memoriam . S Acramentum Poenitentiae, quam secundam post naufragium deperditae gratiae tabulam Sancti Patres apte nuncuparunt, Nos licet immerentes ad universi Dominici Gregis curam superna dispositione vocati omne studium, Ac Pastoralem sollicitudinem adhibere tenemur , ne quod post amissam Baptis mi innocentiam datum est Divina benignitate perfugium , per Daemonum i dem , Sc hominum Dei beneficiis perverse utentium malitiam , naufragis , ac miseris peccatoribus luctuosum evadat exitium; Sc quod in salutem , & cur tionem animarum a Deo, qui Dives est in misericordia , institutum est , ex erabili scelestorum quorumdam Sacerdotum improbitate in earum perniciem, atque interitum Vertatur. 1. Dudum quidem a sel. record. Gregorio Papa XV. Praedecessore Nostro per suas ii πν - is forina Brevium sub datum Romae apud Sanctam Μ -riam Maiorem die Xκκ. Augusti Mncxxii. Pontificatus sui anno secundos sarienter provisum fuit contra quosnumque 2acerdotes audiendis Consessionibus epulatos , ad turpia, & inhonesta sollicitantes & deinceps successivis temporibus , ad earum literarum interpretationem , ac declarationem , plura su inde a Congregatione Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae E clesiae Cardinalium adversus haereticam pravitatem Generalium Inquisitorum sub die xi. mensis Februarii Anno Domini MDCLxl prodierunt Decreta, & a re mem. Alexandro PP. VII. pariter Praedecetare Nostro in Congregatione Ge-verati Saninae Romanae Universalis Inquistionis die xxiv. Septembris MDCLXV. coram eo habita, inter alias ab Evangelica veritate , & Sanctorum Patrum doctrina alienas, & dissonas propositiones , sexta videlicet , & septima , huc revocandae, damnatae, & prohibitat suerunt. Nos itaque mature perpendentes, quanti momenti sit ad aeternam animarum salutem ea ubique exacte observ
436쪽
ri, & quanti ad infirmas oves curandas, de decorem Sanctae Ecclesiae Dei retinendum intersit, ne aliqui Sacerdotes Poenitentiae Sacramento nefarie abutentes , Poenitentibus pro curatione Vulnus, pro pane lapidem , pro pisce sempentem , pro medicina Venenum porrigant, sed animo secum recolentes , se a Christo Domino Praesides, & Iudices animarum constitutos, ea sanctitate , quae sublimitati, ac dignitati muneris conVenit , tam venerandum Sacramen tum administrente Motu proprio, & ex certa scientia , ac matura deliberatione Nostra, praefatas literas hujusmodi, ac omnia, δc singula Decreta praedicta ad illarum interpretationem, Sc declarationem emanata Apostolica Auctoritate tenore praesentium approbamus, Sc confirmamus , illisque omnibus ,& singulis inviolabilis Apostolicae firmitatis robur adiicimus: atque etiam ,
quatenus opus sit, denuo committimus , Sc mandamus omnibus haereticae pravitatis Inquisitoribus, & Locorum ordinariis omnium Regnorum, Provincia. rum , civitatum, Dominiorum , Sc Locorum universi orbis Christiani, in suis respective Dioecesibus, ut diligenter, omnique humano respectu postposi- o , inquirant, & procedant contra omnes , dc singulos Sacerdotes tam Saeculares, quam Regulares quomodolibet exemptos , ac Sedi Apostolicae immediate subiectos, quorumcumque ordinum , Institutorum , Societatum , dc Congregationum , & cujuscumque dignitatis, & praeeminentiae , aut quovis PriVi- legio, dc Indulto munitos, qui aliquem Poenitentem, quaecumque persona illast, Vel in actu Sacramentalis Consessionis, vel ante , vel immediate post Confessionem , vel occasione , aut praetextu Consessionis, in Consessionali, sive
in alio loco ad Consessiones audiendas destinato, aut electo, cum simulatio ne audiendi ibidem Confessionem , ad inhonesta, α tu ia sollicitare , vel Provocare , sive verbis, sive signis , sive nutibus, siVe tactu , sive per scripturam , aur riarios . M post legendam , tentaverint, aut cum eis illicitos, &inhonestos sermones , vel tractatus temerario ausu habuerint: δc , quos in aliquo ex huiusmodi ne sariis excessibus culpabiles repererint, in eos pro criminum qualitate , & circumstantiis severe animadvertant per condignas poenas , iuxta memoratam Gregorii Praedecessoris Nostri Constitutionem, quam hic de verbo ad verbum pro inserta haberi volumus : Dantes etiam , si opus sit, dc rursus concedentes facultatem, ne delictum tam enorme, δc Ecclesiae Dei iniuriosum remaneat ob probationum deseEtiam impunitum , iam alias in praesaea Constitutione tributam procedendi cum Testibus etiam singularibus, de
dummodo praesumptiones , indicta , & alia adminicula concurrant. 2. Meminerint praeterea omnes , & singuli Sacerdotes ad Consessiones
audiendas constituti, teneri se , ac obligari suos Paenitentes, quos noverint fuisse ab aliis, ut supra, sollicitatos, sedulo monere, iuxta occurrentium casuum circumstantias , de obligatione denuntiandi Inquisitoribus , sive locorum ordinariis praedictis personam , quae sollicitationem commiserit, etiamsi Sacerdos si, qui iurisdictione ad absolutionem valide impertiendam careat, sat sollicitatio inter Consessarium, & Poenitentem mutua fuerit, sive sollicitationi Poenitens consenserit, sive consensum minime praestiterit, vel longum tempus post ipsam sollicitationem jam effluxerit, aut sollicitatio a Confessario, non pro se ipso, sed pro alia persona peracta suerit. Caveant insuper diligenter Consessarii, ne Poenitentibus, quos noverint iam ab alio sollicitatos,
437쪽
Sacramentalem absolutionem impertiant, nisi prius denuntiationem praedictam ad effectum perducentes, delinquentem indicaverint competenti Iudici, vel saltem se , cum primum poterunt, delaturos spondeant, ac promittant. 3. Et quoniam improbi quidam homines reperiuntur, qui vel odio, vel ira , vel alia indigna causa commoti, vel aliorum impiis suasionibus , aut promissis, aut blanditiis, aut minis, aut alio quovis modo incitati, tremen. do Dei Iudicio posthabito, & Ecclesiae auctoritate contempta, innoxios Sacerdotes apud Ecclesiasticos Iudices falso sollicitationis insimulant : ut igitur tam nefaria audacia, & tam detestabile facinus metu magnitudinis poenae coerceatur , quaecumque persona, quae execrabili huiusmodi flagitio se inquinaverit , vel per se ipsam innocentes Consessarios impie calumniando, vel sceleste procurando , ut id ab aliis fiat, a quocumque Sacerdote quovis Privilegio, auctoritate , & dignitate munito, praeterquam a Nobis , Nostrisque Success Tibus , nisi in fine vitae , & excepto mortis articulo, spe absolutionis obtinendae , quam Nobis , 3c Successoribus praedictis reservamus, perpetuo careat. -- Demum magnopere cupientes a Sacerdotalis Iudicii, 3c Sacri Tribunalis sanctitate omnem turpitudinis occasionem, & Sacramentorum contem
pium, & Ecclesiae iniuriam longe submovere, & tam exitiosa hujusmodi mala prorsus eliminare , Sc quantum in Domino possumus, animarum periculi Occurrere , quas sacrilegi quidam , Daemonis potius , quam Dei Ministri, loco
eas per Sacramentum Creatori suo, ac nostro reconciliandi, majori peccato rum mole onerantes, in profundum iniquitatis barathrum nefarie submergunt nonnullorum Venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium , & aliquorum iri Theologia Magistrorum consilio desuper adhibiro , accedentibus quoque iteratis plurium Episcoporum supplicationibus, hac Nostra in perpetuum valitura Sanctione , quemadmodum a pluit bino F piscopis per Synodales suas Constitutiones iam factum esse novimus, omnibus , & singulis Sacerdotibus, tam Saecularibus, quam Regularibus cujuscumque ordinis , ac Dignitatis , tametsi alioquin ad Consessiones excipiendas approbatis, & quovis Privilegio, & Indulto, etiam speciali expressione , Sc specialissima nota,& mentione digno suffultis, Auctoritate Apostolica, & Nostrae potestatis plenitudine interdicimus, & Prohibemus, ne aliquis eorum, extra casum extremae necessitatis , nimirum in ipsius mortis articulo , & deficiente tunc qu
cumque alio Sacerdote , qui Consessarii munus obire possit, Confessionem Sacramentalem personae complicis in peccato turpi , atque inhonesto , contra se tum Decalogi praeceptum commisso excipere audeat, sublata propterea illi ipso iure quacumque auctoritate , Sc iurisdictione ad qualemcumque personam ab hujusmodi culpa absolvendam , adeo quidem , ut absolutio, squam imper tierit , nulla , atque irrita Omnino sit , tamquam impertita a Sacerdote, qui iurisdictione, ac facultate ad Valide absolvendum necessaria privatus existit, quam ei per Praesentes has Nostras adimere intendimus ; δc nihilominus, si quis Consessarius secus facere ausus fuerit, majoris quoque excommunicationi Spoenam , a qua absolvendi potestatem Nobis solis , Nostrisque Succellai ibus
dumtaxat reservamus, ipso lacto incurrat.
eamque Jubilaei, aut etiam Bullae, quae appellatur Cruciatae Sanctae, aut ait
438쪽
rius cuiuslibet Indulti Consessionem dicti complicis huiusmodi quisquam Ualeat excipere , eique Sacramentalem absolutionem elargiri, cum ad hunc effectum , & in hoc casu nullus Consessarius , utpote qui in huiusmodi peccati,& Poenitentis genere iurisdictione , ut prasertur , careat, & absolvendi s cultate a Nobis privanus existar, habendus sit pro Consessario legitimo, Scapprobato. Non obstantibus Consti tutionibus , & Ordinationibus Apostolicis , praesertim , quae nuncupantur Cruciatae Sanctae, vel Iubilaei Universalis, & plenarii , nee non quibusvis Ecclesiarum , & Μonasteriorum , & Ordinum sum rumlibet , quorum ipsi Sacerdotes fuerint , etiam iuramento , eonfirmatione Apostolica , vel quavis firmitate alia roboratis Statutis , & Constitutionibus, Privilegiis quoque, Indultis, & Literis Apostolicis sub quibuscumque
tenoribus, & formis, ac cum quibusvis clausulis, & Decretis, etiam Motu proprio, aut alias quomodolibet concessis , etiam iteratis vicibus approbatis , & innovatis ; Quibus omnibus, eorum tenores praesentibus pro expressis habentes , hac vice dumtaxat specialiter , & eLpreste derogamus, caeterisque comtrariis quibuscumque . 6. Volumus demum , ae praecipimus , ut omnes Locorum ordinarii , tam praesentes, quam futuri pro tempore existentes , in approbatione Consessariorum, tam praedictam Constitutionem Gregorii Praedecessoris, quam praesentem hanc Nostram , ab omnibus Meerdotibus approbandis attente legi, &accurate observari curent, moneantque eos in Domino, atque horrentur, ut
Sacrum Ministerium ipsorum fidei commissum summa animi innocentia, minrum puritate , iudicii integritate peragant, exhibeantque semetipsos , ut ΜΙ-nistros Christi, & Dispensatorex Mysteriorum Dei. MemoreS praeterea sinr, se locum tenere , ae vices obire Summi, atque AEterni Sacerdotis , qui Samctus, Innocens, Impollutus per Spiritum Samsum semetipsum obtulit imis maculatum Deo, ut emundaret conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo Viventi: Sedulo igitur studeant, diligenterque caUeant , ne quaerentibus , & pulsantibus eorum culpa Coelum claudatur' ne deperditae oves, ad ovile Dominicum redire properantes, eorum manibus ferarum dentibus dilaniandae tradantur, ne prodigi filii egentes, Sc saucii ad eceIestem Patrem revertentes , nefaria eorum improbitate , gravioribus peccatorum vulneribus , dum adhue in via sunt, confodiant . . 7. Ut autem praesentes Literae ad omnium notitiam facilius deveniant dita Nulli ergo omnino hominum liceat &c.
Dirum Romae apud Sanctam Mariam Μajorem Anno Iricacuationis D
minicae millesimo septingentesimo quati Sesimo primo , Kalendas Iunii , Ponistificatus Nostri Anno I. X. Sub-Datarius . I o D. Card. Passoneo. CHexano Amnus. Visa de Curia N. Antonelius . J. B. Eugenius . co Plumbi. Registrata in Secretaria Breviunt. Publieat. die Quiv. υusam
439쪽
super Constitutione , quae incipit: Sacramentum Poenitentie, adversus sollicitantes. Anno MDCCXLI. edita.
Ad futuram rei memoriam. APostolici muneris partes in procuranda praecipue rerum sacrarum pura sillibataque penitus administratione versari debere probe intelligentes, non modo & assiduis hortationibus, & iusta , ubi res postulat , Legum severitate , ut ab Ecclesiasticis quibusque Ministris sancta sancte, tractentur .
quantum cum Domino possiimus, providere studemus ; verum etiam Leges irsas, ne forte sinistris interpretationibus in alterutram extremam partem, Rutimmoderati rigoris, aut detestabilis laxitatis perperam detorqueantur, Oppor eune Communire , ac roborare , pro earundem tuendo vigore , cum Occ/sio Poposcerit, non praetermittimus, I. Sane cum Nos alias per quamdam Nostram Constitutionem , Culus initium est et Sacramentum Paenitentiae, Anno Incarnationis Dominicae millesi
mo sepuingentesimo quadragesimo primo Kalendis Iunii Pontificatus Nostri Anno Primo ediram, omnibus, & singulis Sacerdotibus tam Saecularibus, quam Regularibus interdixerimus , prohibuerimus , ne aliquis eorum , eXtra ea sum extremae necessitatis, nimirum in ipsus mortis articulo, & deficiente tunc quocumque alio Sacerdote, qui Confessarii munus obii e possit, Consessi nem Sacramentalem personae complicis in peccato turpi, atque inhonesto, con tra sextum Decalogi praeceptum commisso, excipere auderet; ita ut absolutio, si quam impertivi siet, nulla , atque irrita omnino esset', tamquam impertita a Sacerdote , qui iurisdictione, & facultate ad valide absolvendum necessaria, ipsi per Nos vigore ejusdem Constitutionis adempta , privatus existeret, &alias , prout in memorata Constitutione , cuius tenorem praesentibus pro Et ne , dc sufficienter expresso , & inserto haberi volumus , uberius dicitur contineri. Cum Nos subinde super ea dictae Constitutionis parte, quae mortiS articulum respicix , dubitationes quasdam exortas fuisse acceperimus, quarum resolutionem privato cujusque iudicio relinquendam minime existimamus, ne Lex incertis conjecturis , oc opinionibus jactata, in sensus a mente Nostra alienos forsitan distrahatur, eiusque vigor paulatim langueat, atque enervetur ἐχ. Hinc est , quod Nos omnem dubitandi rationem , quantum cum Domino possumus, de medio auferre cupienIes , Motu proprio, ac ex certλscientia, & matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenit dine , memoratam Constitutionem Nostram cum omnibus , & singulis in eaeontentis, tenore praesentium, quatenus opus sit, confirmamus, illamque integre s
440쪽
Itegre penitus , & omnino, atque ab illis, ad quos spectat, & pro tempore
quandocumque spectabit , inviolabiliter , & inconcusse observari praecipimus , & mandamus. Praeterea habita super his cum Venerabili Fratre Nostro Uincentio Episcopo Praenestino S. R. E. Cardinali Petra nuncupato Poenitentiario
Nostro Μaiori, ac dilectis Filiis Officii Poenitentiariae Apostolicae Ministris , qui rem iussu Nostro mature perpenderunt, deliberatione ; Μotu , scientia , &potestatis plenitudine paribus edicimus, ac declaramus, eadem Constitutione singulis, ut supra, Sacerdotibus, quemadmodum interdictum non est in mo tis articulo personam in praedicto turpi peccato complicem confitentem audire, atque ab huiusmodi quoque culpa rite contritam absolvere , deficiente tunc
quocumque alio Sacerdote , qui Confessarii munus obire possit; ita interdici re ipsa, & prohiberi praedicto modo tunc audire , & ablolvere, ut si alius
aliquis Sacerdos non desuerit, etiamsi forte iste alius simplex tantummodo S cerdos fuerit, sive alias ad Confessiones audiendas non approbatus , possit nihilominus ipse Sacerdos simplex Consessionem excipere, ac absolutionem impertiri. 3. Porro, si casus urgentis qualitas , & concurrentes circumstantiae, quae vitari non possint, eiusmodi fuerint, ut alius Sacerdos ad audiendam constitutae in dicto articulo personae Consessionem vocari, aut accedere sine gra vi aliqua exoritura infamia, vel scandalo nequeat; tunc alium Sacerd xςm perinde haberi , censerique posse , ac si revera abesset, atque derecςret Rc proinde in eo rerum statu non prohiberi socio criminis Sacerdoti absoluti
nem P nitenti ab eo quoque crimine impertici . Sciat autem CompIex ejusmodi Sacerdos , & serio animadVertat, mea se re ipsa coram Deo , qui Irrideri non potest, reum gravis adversus praedictam Nostram Constitutionem inobe
dientiae, latisque in ea poenis obnoxium , si praedictae infamiae , aut scandali pericula sibi ultro ipse confingat, ubi non sunt: imo intelligat, teneri se graviter huiusmodi pericula , quantum in se erit, antevertere , vel remoVere , Opportunis adhibitis mediis; unde fiat, ut alteri cuivis Sacerdoti locus pateat illius Consessionis absque ullius infamia, vel scandalo audiendae . Ita enim ipsum teneri vigore memoratae Nostrae Constitutionis declaramus; & nunc quoque ita ipsi faciendum esse districte mandamus, & praecipimus. 4. Quod si idem Sacerdos , aut quov1s modo sese nulla gravi necessitate compulsus ingesserit, aut, ubi infamiae, vel scandali periculum timetur, si alterius Sacerdotis opera requirenda sit , ipse ad id peri Ium avertendum congrua media adhibere de industria neglexerit , atque ita personae in dicto crimine complicis, eoque in articulo, ut pra fertur, constitutae Sacramentalem Consessionem excipere, ab eoque crimine absolutionem largiri , nulla, sicut praemittitur , necessaria causa cogente, praesumpserit; quamvis huiusmodi abs Iulio valida sutura sit, dummodo ex parte Poenitentis dispositiones a Chrino Damino ad Sacramenti Poenitentiae valorem requisitae non desuerint; non intendimus enim pro sormidando mortis articulo eidem Sacerdoti, quantumvis indigno, necessariam iurisdictionem auferre, ne hac ipsa occasione aliquis pereat) nihilominus Sacerdos ipse violatae ausu eiusmodi temerario Legis paenMnequaquam effugiet ; ac propterea latam in dicta Constitutione maiorem e Communicationem , eodemque plane modo , quo ibidem decernitur , Nobis,
