Annales academici

발행: 연대 미상

분량: 432페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

13쪽

RECTOR MAGNIFICUS

SENATUS ACADEMICI ACTUARIUS

14쪽

NOMINA PROFESSORUM ET LECTORU .

I FACULTATE THEOLOGICA.

15쪽

Corale

17쪽

AGADEMIAE LUGDUNO-BATAVA CURΑΤORES, PROFESSORES, CIVES, QUOTQUOT AD SOLEMΝIA ME CELEBRΑΝD CONVENISTIS AUDIΤΟRESAEUΜΑΝISSIMI Vix quemquam vestrum esse arbitror, Auditores, quin legerit aliquando aureum illum IcERONI libellum, quo et se ipsum et amicum suum sere aequalem, aut iam urgentis aut certe adventantis senectutis onere levare conatus est. Quod argumentum si nostra aetate explicaret eloquentiae romanae princeps, senex ad senem scribens, non dubium est, quin quod verbo tantum attigit, pluribus expositurus esset de senectute vidente multa quae videre vult. Quid aut ego allor, aut certe locutus esset de innumeris, quae hac nostra aetate acta sunt, artium doctrinarumque incrementis deque infinito numero eorum, quae ingenii humani sagacitas in rerum natura aut recens invenit, aut dudum inventa nunc demum planius intelligere coepit; ex quorum omnium ratione quis est qui non videat facillime posse explicari, quam praeclara conditione a Supremo eo generatus sit homo. Equidem certe elicem me praedicare soleo, qui dicere possim mea aetate inventum est, ut vasta illa navigia, in aedificiorum modum extructa, adversis fluctibus ventisque, paucis diebus ad alteram Oceani oram perserantur mea aetate inventum est, ut serro ordine disposito omnes Europae partes et divitibus et pauperioribus brevissimo tempore percurrere liceat mea aetate inventum est, ut ea, quae tantum luminis velocitatem non superet, celeritate ad ultimum terrarum orbem verba nostra perduci possint. Sunt etiam alia nostra enim aetate inventum est, ut operatio in corpore vim, quae olim non nisi intolerabili dolore perfici poterat, nunc sine ullo sere aegrotantis gemitu perficiatur nostra aetate inventum est, ut rerum imagines ita excipiantur exceptaeque serventur, ut a sera posteritate conspici possint nostra aetate inventum est, ut qui a coelestibus corporibus lucis radii exeunt non frustra interrogentur de na-

18쪽

8 P. a. Etura hemica corporum, a quibus emittuntur. Quid plura unum addam, quo vix maius quidquam excogitari posse videtur nostra aetate inventum

est, ut ventorum tempestatum vis interrogata unde veniat quove itura sit, percunctatorem non frustretur. Quae omnia tantae utilitatis tantique commodi sunt inventa ingenii humani, ut vel imperitissimus quisque iure suo cum poeta exclamet: Ma iuvent alioa ello me nunc denique natam Gratulor; qui autem aliquanto peritiores sunt, animum advertere cogantur, quam

miriscos et vere stupendos, hac nostra aetate, in hoc quidem doctrinae genere, progressus ingenium humanum secerit. Quae quum ita sint, vix mirum videri poterit, si quaeratur, quae ea--e int, quod, praeoertim in lyricis tudiis, anti facti eua prπr-ω- ae Guli, quod vim , parte priori, quanis in nullo reliquarum disciplinarum genere actos esse una omnium vox est consentiens. Ad quam quaestionem dum ha hora pro viribus respondere conabor, humanissime vos rogatos esse velim, Auditores, ut benevole me audire velitis.

Causas igitur mihi cogitanti, quae effecerint, ut studium disciplinarum

mathematicarum ac physicarum longe maiores, quam quodvis aliud si dium, progressus secerit, prima quidem haec sese nobis ineri causa, quod qui has disciplinas excolebant, non eam tribuerint Graecorum Romanorumque eruditioni auctoritatem, quae aliarum disciplinarum cultores eo perduxit, ut quemvis se tra laborare censerent, qui veteres illos populos in ullo artium scientiarumve genere, non dicam superari sed vel aequiparari posse arbitraretur. ec sane, quod ex historia novimus, post renatas in Italia litteras, mathematici et physici eo se abduci pati poterant, quo reliquorum sere cogitationes perductas esse oonstat. Viguerant enim dudum in Italia natura rerumque naturalium studia, quae ab Arabibus, qui Hispaniam Siciliamque incolebant, excitata erant, atque commercio quod

Itali habebant cum ineolis longe distantis orientis promovebantur. Simul

enim atque veterum acripta investigare coeperunt naturae exploratores, mox viderunt non solum nihil omnino inde hauriri posse, quod nescirent, sed rerum perspexerunt etiam plurimas esse, quae ea aetate melius noscerentur quam

19쪽

Aristotelicum toleraremus, excussimus istud tandem, et ita excussimus ut, qui vel maxime praeiudicata opinione obsessus est, non possit non conmteri ingenium humanum nec tempori nec loco esse ligatum. Qua de re si quis dubitet, testem citamus historiam proximorum seculorum, in quorum remotissimo principatum in rebus mathematicis et physicis GALILEva obtinuerunt et ARTEsIus , quorum hunc e Gallia, illum ex Italia ortum

esse novimus in altero deinde, quod gloriari nobis licet, principem

locum tenuit BusENIus nostras, mox Anglus ille clarissimus NEWTONua; in nostro seculo palmam reliquis praeripuit LAPLAcIus Gallus, quae postremum cessit AsasIO natione Germano.Quae autem plurimum hac in re valuisse censenda est, in eo versari videtur caussa, quod, qui naturam sibi explorandam sumserunt, veram

continuo secuti sint explorandi methodum. Non negamus quidem a principibus illis, quos modo nominavi, viris quaedam suisse destruenda et abiicienda, quae a superioribus exstructa erant; nihilo tamen minus ingulorum sere labores eiusmodi fuisse videmus, ut quisque quae superiores inchoaverunt persequi posset, et, quae aut tacta modo aut imperfecta relicta erant, magis magisque perficere valeret, exhaurire non valeret. Quod sane non mirum videatur. Animus enim hominis, Mamquam ita creatus est, ut inquirere multa et inquisita intelligere possit, quomodo in secreta, quae a Supremo Numine facta sunt, opera ita penetret, ut ea omnibus omnino partibus sibi habeat explicata Hoc ipsum autem omnibus rerum naturalium exploratoribus erit incitamentum, quo non maius esse crediderim, quod persuasum sibi habeant nullum locum in eorum disciplina posse

omnino exhaustum esse, superiorum exploratorum neminem non potuisse

errare, eorumque errores a quovis posse detegi, habeat modo ad manum instrumenta, quibus illi caruerunt. Quam persuasionem equidem hoc magnopere effecisse arbitror, ut tot et tantos videamus progressus nostra aetatefactos. Non enim necesse erit monere quemvis explorsitorem, qui sua habeat de rerum natura placita, nihil magis cupere quam sive aequalibus sive post ritati explanare ea veritati esse consentanea. Hoc autem vix aliter fieri potest quam explorando, an quod ex placitis concluditur, experientiae consentaneum

sit, id est, ipsam naturam interrogando. In quibus interrogationibus, quod

20쪽

10 P. a. Esanequam memorabile est, si ructus speratos inde percipere velis, non opus erit ut divinatione rei ducaris latentis quam ante te nemo suspicabatur, imo non multum nocebit, si vel a salsa hypothesi initium duxeris:

pariter modo auscultes et omnia auscultes quae natura respondeat Mnaudies ortasse quidem ea quae cognoscere cupieras praedicantem naturam,

sed tamen praedicabit aliquid, quod, si sine praeiudicio excipias, viam monstrabit ad rem abditam et occultam, quae nec tibi nec cuiquam

alii ante venerat in mentem. Responsa, quae natura dat, sunt quidem brevissima, sed simul verissima. Fingamus nobis hominem aliquem, cui, quum rem silendam sibi commissam servet, ad omnes tamen quae tiones ipsi propositas, absque mendaciis respondendum sit num putasto diu de illa re ore incertum pQuod modo dixi, naturam interrogatam non semper respondere id quod explorator exspectaverat, sed contra ostendere aliquid inopinatum, quod moneat eaploratorem de alia re, quam, eodem tramite pergens, mox inventuru sit, huius rei multa afferri possunt exempla, sed non facile evidentius afferetur quidquam, quam Rod accidit celeberrimo PARADATO. Bis enim, qui de natura electricitatis suam sibi finxerat theoriam, multis partibus a

vulgari opinione diversam, inter alia suspicatus erat non aliter fieri posse, quin si fluxus electricus per filum metalli flueret, aliud metalli filum, in

propinquitate positum, eiusdem fluxus vim experiretur. Cuius rei quum nullum etiam tum apparuisset indicium, in explorando non cessavit. Primi conatus omnino fuerant irriti, et ne tum quidem, quum experimenta per longe maiores apparatus quam qui ante fuerant adhibiti repetorentur, ullum eventum habuit exploratio. Igitur nequaquam vidit quod se visurum esse exspectaverat. Contra vidit quod non exspectaverat. Quo enim temporis puncto fluxus per filum fluere coepit, paululum deflectere vidit ac in instrumentis, quibus utebatur, quem eundem motum observavit quo temporis puncto fluxus in filo desinebat, per medium autem, inter duo illa puncta, temporis spatium nullus omnino motus observabatur. Unusquisque physious, ingeni medius, sine dubio eo tantum advertisset animum, utrum id quod exspectaverat accideret necne parvas illas sorte fortuna observatas, et incipiente et cessante fluxu, deflectiones omnino neglexisset, utpote ex caussa sortuita ortas. Non ita egit ille, qui princeps

SEARCH

MENU NAVIGATION