Annales academici

발행: 연대 미상

분량: 432페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

laturus erat aevi sui physicus. Deflectiones enim illae, quantumvis exiguae, ita omne animum quasi tenuerunt occupatum, ut mox persentisceret se ad ingressum pervenisse viae, quae ad regionem duceret nemini adhuc cognitam. Et revera ita erat Post aliquantum temporis in lucem prodiit disputatio illa maxime memorabilis, in qua inventum fluxuum inductorum, ut dicuntur, cum erudito orbe communicatum est, quod unum inventum tantum esse censetur, ut peritissimus Anglus, etiamsi nihil aliud praestitisset, nomen suum ad seram posteritatem perducturus fuisset. In caussis porro, quae effecerunt, ut nostra aetate, tam multa ante incognita protulerit physicarum rerum studium, non ultimam hanc esse censeo, quod plures quam olim sunt, qui, veritatis investigationem longe praeponentes proprio commodo, non dubitent ab iis dissentire, qui apud vulgus pristipes scientiae antistites habentur. Novimus enim, ne sane sine dolore novimus, istos homines, qui ita solent iudicare non peius facinus posse committi quam si quis, non dicam resutare eos conetur, sed

eorum opiniones sequi nolit. e quidem miseret physici, qui certa addictus t motae. Nam M in ea qui dominatur magister inciet, ut quidquid honoris et gratiae et commodi percipi licet, abunde ad eum defluat; at nomen eius ut aut extra patriam aut ad nepotum memoriam propagetur, non enlotet. Quod sane non mirum videatur; si enim quidquid maxime esset memorabile in ea parte, quam magister prae reliquis

dilexerat, is ipse acili negotio eo arit, quid relinquetur iis, quibus

schola erit continuanda Qui autem libenter et otium suum et lab rem impendat, ut sua ipse inventa perficiat et absolvat, quomodo eum MLgere possis, ut eandem operam inventis alienis praestet Quod si argumento probatum cupiatis, velim in mentem vobis vocetis gentis illius, quam novimus plurima et maxima in physicis detexisse, Anglos dico apud quos neque sectae sunt et sine invidia unusquisque suus et proprius esse potest. Sed ubi formo est de Anglis, non meminisse non possumus sing laris cuiusdam rei, quam aetati nostrae propriam, apud ipsos multo magis quam apud quemquam alium populum animadvertere licet. Ibi enim, quod multi aegerrime erro solent, multos esse novimus, qui scientiam excolere instituant non ante praeparati studiis, quibus non impune quis carere posse putatur Fateor equidem libenter esse partes disῶ- 2.

22쪽

I P. a. Eplinae, quae nullius animo comprehendi possint, nisi qui in sublimiorem partem disciplinarum mathematicarum penetravit; et nihilominus tamen

concedendum esse oontendo alias partes esse, quarum aditus etiam iis naturae scrutatoribus pateat, qui longe absunt a persecta et omnibus numeris absoluta rerum mathematicarum cognitione. Possum nominare physi s qui, si examini se subiicerent pro gradu candidati, a Facultate nostra non admitterentur propter ignorantiam rei mathematicae, quorum tamen nomina a grata posteritate celebrabuntur iuxta nomina NEWTONI et BU MII.

Quapropter equidem me unum ex iis haberi velim, qui vim productivam, quae dicitur, praeserant laudatissimae doctrinae, praesertim si haec tum demum acquiratur, ubi illa neglecta sit. Nolim tamen hanc opinionem amplexus, quae vulgari opinioni contraria est, in eos iniquus esse, qui in studia scientiae incubuere a pueritia et saepe ad amplificandam doctrinam minus, conserunt quam qui mat riori aetate se ad hae studia contulerunt. Neque enim obliviscendum est illos, bonorum extemorum plerumque expertes, ut plurimum cogi, ut munus aliquod in societate civili exoptent, quo victum sibi quaerant, sed cuius occupationes vix sinunt ulla, quibus disciplina amplificetur, sacere experimenta hos vero, qui solent otio seu exoptatissimo, nulla re impediri, quominus se totos tradere possint studiis. Ad augendam autem naturae cognitionem vix dici potest, quantum contulerit equens illa quae practim homines et theoreticos nostra aetate intercessit consuetudo quantumque observatio rei, identidem apparentis in operatione artificiosa, physicorum oculos quasi aperuerit. Quare si physici tantum prosecerint, ut sua persona non in signum iudicaverint, intermissis explorationibus, in eorum officinas ingredi, qui naturae vires adhibent ad Abricandum, quae ad vitam necessaria sunt, quanto plus eos presecisse censemus, qui ipsam naturam adierint In huius enim theatro non solum maiora licet observare quam in nostris laboratoriis, sed etiam longe plura, quae in iis aut negligebantur aut omnino non apparebant, aditum tamen aperire poterunt ad maximarum rerum inventionem Spectat hoc praesertim ad observationes, quae actae sunt in studiis Μeteorologiae et Geographiae physicae. Quantopere enim cognitionem suam amplificare liceat physico, cui quotannis, urbe relicta, naturae theatrum ingredi liceat, eiusque amplitudi-

23쪽

nem contemplari, quique observare valeat et in eo quae observavit penetrare, ipsa proximorum dierum docuit historia. Res scilicet est notissima Anglos inprimis oblectari natura Alpium, tantoque magis oblectari, quo maiora sunt pericula, quae minantur iis, qui in summa adscendunt montium cacumina, aeterea nive et glacie contecta. uperrimo etiam Londini instituta est societas, cuius socii hoc sibi proposuerunt, ut aestate per suas quisque serias visitent altissimas eorum montium partes, hieme autem inter se communicent quae in iis peregrinationibus videre contigerit. Inter diligentissimos socios numeratur, qui unus est e praeclarissimis, quos Anglia nunc habet physicos, quem nec pericula quibus circumdatur nec amoenissima spectacula naturae quibus oblectatur, eo ducere valent, ut oblivisoatur, quid vel in his locis physicarum rerum studium possit lucrari. irae omnibus aliis rebus vir egregius animadversione dignum censuit, quid esset quo immensi illi campi glaciales, quos nix format in montibus, paullatim in massas compacti, deserantur in valles. Non dubium esse poterat, quin radii solis magnam vim exerceant, ubi in glaciem istam deciderint, nec minus manifestum erat, quid tribuendum sit radiis caloris qui vicissim noctu e glacie emittantur. Restabat autem quaestio, quam vim in utrumque radiorum genus exercerent aer et aquae vapor Ad hanc ut responderet TYNDALLIus, longissimam instituit experimentorum seriem, quae ad eventus duxerunt minime exspectatos. E quibus unum nominasse sumiat; demonstravit enim odorem, quem flores emittunt, ipsis floribus esse quasi pallium contra frigus noctumum. Sin aut turpiter ingrati simus aut confiteamur necesse est, Progressus, qui in rebus physicis facti sunt, magnam partem tribuendos esse meliori, ad quam mechanica practica hoc tempore perducta est, conditioni. Notissimum est, quam incredibili celeritate lux propagetur, oui quidem ad tantum spatium, quantus est totius terrae circuitus, percurrendum sumiat vel octava pars particulae horae, quae secunda vocatur. Haec autem stu- Penda celeritas non mirum est quod effecerit, ut satis diu opinati sint homines, eam omnino non posse definiri in spatio, quod planeta quem habitamus suppeditaret, sed spatium, ad quod referretur quaerendum esse in Universo Paucis ego abhinc annis arisiis quum essem, intersui conventui Academiae Scientiarum, in quo audivi celeberrimum ARAsoNEM reserentem

24쪽

14 P. a. Ede invento physici nomine PigEAv. Huic scilicet contigisse dicebat definire temporis particulam, qua luci opus sit ad percurrendum spatium, quod duo.

bus sere horis percurri solet ab homine addebatque Raso eam, quae per huius egregii physici experimenta observata esset, velocitatem non multum differre ab ea, quam Astronomi per explorationes suas dudum invenissent. Νolo equidem dissileri parum mihi eo tempore placuisse eam relationem, quae me non multo doctiorem fecisset contra vero opinabar physicum illum melius fuisse acturum, si ingenii sui aciem, quae sanequam ei detrahi non poterat, ad alias partes adhibere voluisset. Quid enim est invitaminerva aliquid agere, nisi hoc est, si physicus per suam disciplinam imperfecte definire conetur, quod ab Astronomis multo accuratius definitum est Ecce autem vix quatuordecim praeterierant anni, quum eandem illam velocitatem a FoucAuLTI physica arte tam accurate definitam videremus, ut harum rerum periti sateantur mensuram ab eo inventam plus fidei mereri quam quae aliunde cognita esset. Et hic observare licet, quam arcte omnes partes disciplinarum physicarum cohaereant. Quod si

enim tantam fidem mereatur mensura a FouoAuLTI inventa, eadem quoque adhibenda st ad definiendam velocitatem terrae eiusque ad reliqua, rum planetarum a solo distantiam quod si fiat ouoavLetius dicendus sit elestium corporum distantias in suo laboratorio definivisse. Haec autem res quanti laboris fuerit, tum demum poterit intelligi, si dixero FoucAuLTIuM auxiliis utentem mechanici egregii PROMENTI , duodecim annos impendisse, ut tam subtilia redderet instrumenta sua, ut minutissimam illam metiri posset temporis particulam, qua lux percurrit spatium viginti ulnarum, quae particula vel minor est quam cuiusmodi centies quinquagies mille millesimam partem secundae constituunt. Instrumentorum utem compositio in dies petiectior et intricatior quae multorum admirationem excitat, eadem multis quoque magnum movet taedium. Non cuivis homini scilicet contingit habitare Parisiis, et quam pauci sunt, quibus res domestica permittat tantos sumtus impendere ad comparanda sibi instrumenta pretiosissimc Non raro igitur fit, ut peritissimus physious, qui non est in illo beatorum numero, a multis explorationibus abstinere cogatur, praesertim iis quae spectant ad leges, quibus quantitates rerum circumscribuntur. Sed est sane quod gaudeamus,

25쪽

I O. 15 quod ne his quidem, quibus fortuna fuit infaustior, omne physicarum rerum studium interdictum sit. Sunt enim in hac disciplina innumer

bile quaestiones, ad quas solvendas instrumenta persectiora non modo non ne Maria sint, sed vel noxia esse videantur. Noxia, inquam; neque sesin physicus, quemadmodum astronomus, unam solam habet vim naturae contemplandam. Quae enim ab illo explorantur saepe, vel potius dicam aemper, pluribus simul subiecta sunt naturae viribus. Quae a cognitae sunt, earum ratio haberi potest; si autem ignorantur, haberi non poterit. Si omnes illae vires aeque pollent, physicus cogetur de solvenda quaestione desistere aliamque saustiorem tempestatem exspectare. elius igiturres sese habebit, si una prae reliquis naturae vis primas agat partes, saltem si instrumentum adsit quo eius effectum liceat metiri. Attamen in plerisque quaestionibus etiam reliquae vires effectum exercebunt in in- atrumentum, qui scilicet tanto maior erit, quo maiori subtilitate instrumentum est sabrieatum. Crescit autem interea dissicultas discernendi, quid ait primarium quid accessorium quae dissicultas ut quantum fieri possit testatur, hoe ipsum est ad quod tendere physicorum est.

Praeter hanc autem quam dixi causam, aliud etiam est, quod in experimentis physicis monere videtur, ne persectiora quam natura experimentorum requirat, adhibeantur instrumenta. Quo enim persectiora haec sunt; eo plus temporis requirunt experimenta ipsa et necessariae correctiones. Pereurre, quaeso, disputationes a IouLEo editas, in quibus probavit legem, quae declarat vim non posse oonsumi non dubito, qui hic illi miraturus sis, quod scriptor methodum secutus sit iusto impersectiorem, nec omnes omnino adhibuerit autelas, quae ipsum ad meliora perducere potuissent. Quodsi tamen meminisse velis has explorationes per se certis obnoxias eas erroribus, mox fateberis, ni salior, haud immerito neglecta esse persectiora instrumenta, quae multo plus requisivissent et temporis et laboris idque absque memorabili fructu Nisi autem usus esset instr

mentis, quae rationi operis suscepti a cerent, numquam consecutus esset Iod aes, ut nomen suum inter principes nostrae aetatis exploratores vin-disaret.

8aepisatae vos audivisse opinor, Auditores, qui dicerent, nihil esse insenuius, quam vivere quo tempore nihil certum et stabile sit. Quod

26쪽

16 P. a. Eessatum tamen vel in politicis haud ses an satis valeat. In physicis certe nullo tempore tam multa detecta sunt in veramque lucem protracta, quam e quod tempus transitionis appellari solet. eministis profecto omnes Opticam, in prima huius seculi parte, magnam subiisse commutationem, quae, cum per centum sere anno systema eWtonianum viguisset, tandem demonstravit theoriam quam BusENIus nostras docuisset. Hoc igitur tran itionis tempus quam sera in hac parte physices fuit inventionum Quarum quam ceteris praestantiorem dixeris merito videtur dubitandum. uno autem quantopere languet ea pars physiceat Ioc autem vix aliter fieri potuisse videtur. Nunc enim omnes physici consentiunt in explicanda natura lucis quam quum nemo non sibi videatur novisse cuiusmodi sit, omnem pugnam plane desiisse videmus. Quod tamen non ita intellectum velim, quasi exhausta sit ista materia in qua quam multa etiam nunc

ratur autem illud nescio quid quo cunctorum animi excitentur et quasi commoveantur desideratur abdita illa vis, quae uniuscuiusque mentem reddat seracem simulque doceat in aliorum effata penetrare in iisque thesauros detegere, quos ipse, a quo prosecta sunt, ne suspicari quidem potuerit. Quae autem ineunte hoc seculo observata sunt in Optica, eadem nunc sere repetuntur in systemate Caloris et Electricitatis. Neminem vestrum censeo tam ignarum esse rerum physicarum, quin intelligat quid sibi velint nomina fluidum caloricum et fluidum electricum. Si quis enim, vehementia frigoris correptus, ad lacum accesserit laetissimis ignibus ardentem, et mox senserit membra sua quae sere mortua viderentur, quasi reviviscere et iucundissime assici, iam nemo dubitabit, quin illius commutationis causa tribuenda sit fluido calorico. Neque hoc magis notum est quam alterum illud fluidum electricum. Roges modo quemcunque tibi licuerit, qui fiat, ut, si hic deprimas umbilicum, continuo motum excites in apparatu, qui sexcentis horis abhinc positus est, nemo non respondebit umbilicum hic depressum emisisse certam quandam quantitatem fluidi electrici, quod vim suam exerceat in apparatum quantumvis longe distantem. Attamen fluidum caloricum, nec minus, si quid video, etiam fluidum electricum,

27쪽

ioris momenti erunt, quam veneranda monumenta temporis praeteriti, cuius nil nisi memoria restat. Sunt quidem qui Ostendere certant esse quaedam quae partim ex his theoriis non possint explicari, partim iis adversa fronte repugnent. Quod certamen eo vehementius est, quod explosae dudum theoriae nova theoria successit, quae quo magis involucris suis nudatur tamquam unica et vera prodibit explicatio Caloris et Electricitatis quam omnes agnoscent. Haec theoria omnia explicare vult e motu. Qui motus tamen non est quem vulgus hoc nomine intelligit, qui sub c lorum obtutu cadit, sed ille subtilior, quem et parvae moleculae, ex quibus omnia corpora composita sunt, sentiunt et partes aethereae, quae ubique adsunt et totum mundi spatium complent. Ipsum nomen, quod, auctore NEWTONIO, huic Caloris et Electricitatis causae tribuere possumus, iam indicat propius nos a veritate ablaturos, si vim Caloris et Electricitatis explicemus e motibus oscillantibus, quani si singularia quaedam fluida adesse statuamus. Ex huius enim sententia causa tum demum vera ea a dicenda est, si experientia doceat eam revera phaenomen physicaemcere posse. Si quidquam est quod mereatur pro indubitato haberi, certo hoc erit, si dicas Sonitum essici per vibramina; verum ibitabitis fortasse, si audias Lucem non minus quam Sonitum adscribendam esse vibrationi. Et tamen hoc ipsum iam adeo probabile factum est, ut pro certo haberi possit. Quae res prosecto maximi habenda est; nam si vero dicitur imple rigiliam veri, quid simplicius erit quam quae in ingulis alicuius disciplinae partibus sese ostendunt, ea omnia eidem generi motus adscriberet Novum hoc de natura Caloris et Electricitatis quod memoravi decretum coniunctissimum est cum lege naturali quam in dies magis magisque vigere videmus, quamque multos annos sere unusquisque physicus quasi praesentire sibi videbatur, sed quae his demum annis proximis plane inte, lecta est. Variis modis ea nuntiari potest. Aeque enim valet quidquid dicis: Vim non posse consumi vim non posse produci ab homine perpetuum mobile non posse inveniri. Vereor quidem, Auditores, ne haec verba absurda videantur iis qui physicarum rerum studium numquam attigerunt. Dicent enim: Quid p negabis in manibus meis inesse facultatem premendi, easque nec molem posse

28쪽

18 P. i. Emovere, nec quidquam per se ipsas inicere Revera hoc nego, Auditores. Nam pendet quidem a voluntate nostra utrum vis applicatur necne, sed ipsa voluntas non valet mcere laborem Labor scilicet quem corpus nostrum pro voluntate aut facere potest aut non sacere, unice pendet a permutationibus hemicis, quas subeunt alimenta nostra Aufer illa

alimenta et brevi videbis quid de labore fiat, vel potius nihil fieri videbis. Quod modo dixi Vim non posse consumi, quivis facile intelliget, qui

noverit eam vim, quae consumta videatur, continuo in aliam vim eiusdem quantitatis transire. Cuius rei rationem qui non probe noverit dicet sortasse en molem illam adspice aheneam, ab hoc ipso, ut videtur, nomen adeptum, quod alia corpora loco moveat, molem illam quae longam seriem plaustrorum secum trahit, ipsa magis Volans quam currens, nonne

illa moles vim consumit quid igitur pro carbonibus istis reddit quod denuo eandem vim emere possit Qui sic loquatur, vereor ne me non intellexerit, uditores. Dixi tantummodo vim non posse deleri non dixi, vim non ita posse transferri, ut, si translata sit, ea denuo uti possimus. Sed redeamus ad plaustra illa volantia. Quae caussa est quod ea carere non possint vi quadam continua Quid aliud nisi quod aer propellendus est, quod tritura superanda Recte quidem; sed ex illa tritura nonne Hor excitatur, et aer ille propulsus nonne movetur Certissime quamobremotiam calor illo et aer isse motus, i modo sciremus adhibere, novam operam praestare possent. Quid autem aer motus emere possit quotidie videmus in molis. At quid hic commemorasti perpetuum illud mobile pisum igitur nostra demum aetate probatum est id non posse reperiri pConstat quidem, Auditores, e certa quadam quantitate vis impellentis cuiuscunquemodi sit quod adhibeatur instrumentum, non nisi certam quantitatem operae posse produci. Nemo tamen adhuc probavit, nec probabit unquam, opinor, non posse excogitari instrumentum, quo vis producatur perpetuo impellens. Contra vero si effectus electricitatis Voltaicae unice adscribendus sit contactui, quod olim vulgo credebatur, quodque nunc etiam sunt qui contendant, multum abeat ut censeamus perpetuum mobile non posse esse nisi falsum opinionis commentum. Etenim ad hanc rem nihil aliud opus erit, nisi ut inveniatur materia quaedam

29쪽

O O. 1s fluida, quae electricitatem perducat, quaeque non sit metallica, nec hemio decomponatur. Et tamen unusquisque physicus persuasum sibi habet perpetuum mobile nunquam repertum iri. Unde autem illa ritur persuasio Quod non potest cogitari posse aliquid produci ex nihilo Libenter sateor me unum ex iis esse qui contendunt quod ne cogitari quidem possit, id in rerum natura non posse existere. Sed, ubi dicimus, ex nihilo nihil posse produci, tum cogitamus materiam num ergo idem viae de motu motus non est materia. Caveamus, Auditores, ne ibi demonstrationem quaeramus perpetuum mobile non posse inveniri, ubi demonstratio non quaerenda est. Ea scilicet ex nobismet ipsis petenda est; scimus utique quam imperfecta natura simus homines, qui, si motum ex nihilo creare possemus, confestim Deo pares esse inciperemus. Nunc quidem nemo facile dixerit quantum volvendis seculis homo valiturus sit in rerum natura emere; sed hoc tamen est certissimum, acultatem creandi nunquam

datum iri hominibus. Vix dubium est quin proximis annis qui ex hoc seculo supersunt, explorationes plurimorum physicorum in eo versaturae sint ut undique conquirant quae necessaria sint ad iudicandum quale sit genus motus cui eum Electricitatis, tum alaris origo attribuenda sit. Ad quam quaestionem ubi satis superque responsum fuerit nonne relinquetur studium physices tamquam persectum et absolutum pNon negaverim equidem fieri posse ut uno physicarum rerum studium per aliquot annos intermittatur; sed mox idem acturum iri vaticinor, quod in aliis disciplinis Iactum esse docet historia Astronomiae enim studium, ut hoc exemplo utar, num illud excoli desiit, quum

NEWTONus motum corporum coelestium rite explicuisset. um in Chemiae studio cessatum est, a quo tempore LAVOIsIRRU Omnes expulisset

salsas hypotheses, pro iisque substituisset decreta nobilissima, quibus nunc etiam honos habetur Imo vero utrumque illud studium tantum abest ut, orta illa luce clarissium, cessaverit, ut continuo et longe plura et longe maiora ceperit incrementa. Idem igitur quin Physices studio evenire possit, quis est qui neget Quodsi enim aliquando detectum fuerit cuinam motui Calorem, cuinam Electricitatem adscribi oporteat vel tum etiam restabit quaerendum quemadmodum illi motus mutandi et transformandi 8.

30쪽

parvo sint vires, quae in rerum natura perentur, eorum quae operentur varietas est infinita. Transeo ad alteram orationis partem qua enarranda sunt, quae, me Rectore, Academiae nostrae acciderunt, in quibus quamquam multa sunt,

quae merito suo lugemus diuque lugebimus, plurima tamen etiam sunt, quibus et ad grati animi sensum et ad laetitiam nos excitari oportet. Ad vestrum igitur ordinem me convertens, Viri Amplissimi, Academiae Curatores, libentissime primum omnium te salutatum volo, Illustrissimo

VAN DE HEIM, cui Senatus quoque nomine, gratias quam maximas ago,

quod hoc ipso onno ostenderis denuo, quantopere Academia nostra tibi sit in deliciis. Quum enim propter ingravescentem senectutem decrevisses

magistratum deponere, qui in hac provincia summus est, non sine caussa timor nobis incesserat, ne propter eandem caussam etiam abdicaturus sui se munere Curatoris. Quem tamen timorem quum vanum esse audiremus, vix dici potest quantopere laetati simus, quum videremus neminem esse, quin suo pretio aestimaret ea, quae a te facta sunt in gravissimo illo

munere quod tam multos annos cum omnium admiratione gesseras. Moenim egi Augustissimo tantum placuit ornare te titulo, qui vel ultimos nepotum nepotes poterit admonere, quae et quanta tua fuerint in patriam merita, sed ordines rovinciales in te detulerunt mandatum, quod ab iis mandari poterat gravissimum, ut in Camera rima consilio atque prudentia tua saluti patriae prospiceres. Te autem Amplissime PHILIPSE, quanti aestimaret, quantumque facta tua et consilia comprobet ex dilectissimus, denuo apparuit ex honore nuper in te delato, quem tibi ex animo gratulamur. In vestro autem ordine, Viri Amplissimi, non sine doloris sensu locum videmus vacuum, quem nuperrime eo a erat illo, quo quidem non facile quisquam dignior fuerat, qui LugAolo succederet. Locum hunc scilicet reliquit obilissimus AN BYLANDr, qui quamquam brevi tantum tempore vobiscum suit, vel sic tamen optime meritus est de Academia Lugduno-

SEARCH

MENU NAVIGATION