Novus ductus chyliferus. Nunc primum delineatus, descriptus & eruditorum examini expositus a Ioanne Van Horne, medicinae doctore & anatomes professore in Acad. LugdunoBatava

발행: 1652년

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

12쪽

PRAEFATIO.

I non fastidis, Recentiorum in re Anatomica inventis , animum oculosque advertere, huc adsis Studiose Lector, mecum Contemplaturus, quam ferax talium ut nostrum hoc saeculum. Sicuti enim repetitis navigationibus plurimae in Macrocosmo inventae sunt Insulae , freta, sinusque nostra memoria, de quibus,ne per semnium,cogitavit Antiquitas;N onaliter assiduis sedulisque sectionibus plurima inMicrocosmo observata fuere, quae ex usu sunt medico futura plurimum,quaeque aut Omnino,aut magnam partem Ueteres latuisse absit dicto invidia non est quod dubitemus. Sane inexhausta adeo est corpustuli nostri structu cognitio,adeo innumera Particularum varietas occurrit,quarum contemplatione ne saeculum sussiciat; quo mirandum est minus, plurima ab oculatissimis praeteriri,plurima quoque A repe-

13쪽

reperiri, non improbo tantum labore & industria, quas ubi quis adhibuerit, non est eur metuat nihil sibi relictum esse , quod inveniat, amplius sed &casu fortuito. Idem namque Anatomici8 contingere arbitror quod Naucleris; hi saepius alio dum tendunt , in Insulas novas incidunt, procellis vel aqua. rum vorticibus eo delati: Illis. sin viva praesertim sectione a plurima se offerunt praeter spem praeterque exspectationem, haud inferiora iis, quibus investigandis operam impendeband Ut enim nunc taceam nobilissimum illud sanguinis in orbem mO- tus inventum, quod CX pulmonum, Cordis, arteriarum valvularumque structurae & actionum praevia contemplatione videtur pro Mixisse ; & silentio quoq, praeteream utilissimum illum pancreaticumductum mi ungianum, Cum non constet, qua occasione primo in eum inciderit inventor,qui tot fa

gacissimos Anatomicos latuit: Mera Gasparis Apta fuit fortuna, quod, dum Diaphragmatis motum investigare studet, suisque auditoribus demonstrare, in venas chyliferas per mesenterium disper fas inciderit, quibus Laticarum nomen indidit, quasque delinea vit descripsitque primus. Quo suo invento , quantum splendoris Anatomico studio accesserit, quantaque lux exorta sit Medicis,dechyli ad Hepar traductione sollicitis , verbis vix Potes

14쪽

potest explicari. Nec immerito Num enim in indaganda Animalis oeconomia, a Nutritione omnium primo sit incipiendum, squae ut caeterarum functionum est fundamentum, ita incredibili instrumento rum apparatu eam instruxit Natura J omnes ingenii vires in ejus indagine Veteres posuerunt: Hinc ob summam rei & dissicultatem Lobscuritatem in varias abiere Partes, unoquoque Naturae legem pro suae rationis dictamine praescribente. Et quamvis plurimi Naturae librum studiose consuluerint Perpetuo tamen mansit abstrusa rei hujus veritas 'nec aliud tot annorum spatiis ad in 'entum est, quam quod Vena: Mesaraicae chyli ab intestinis ad Epar delatrices fuerint habitae. de quibus Deus bone I quot agitatae sunt spinosiae quaestiones quae non p roduciae speculationes circa earum ossicium t an scit. per eas chylus ad Epar, vicissimque sanguis ab illo ad intestinorum nutritionem disti ibuatur an id fiat per easdem venas, an diVersias; an uno eodemque tempore, an successive ; an ipsis insit vis Sc similis farinae complure , ut quassi quot capita toti fuerint : quas omnes sola Lactearum ab

ero inventarum inspectio satis superque distblvit, quae nos docere potest , quartum hoc me araicorum Vasiorum genus, Chylum continere ab intestinis susceptum , quem per peculiares ductus ex A a ejusdem

15쪽

ejuldem sententia 3 ad hepar deferat, in sanguinem paulo post convertendum. Non me latet, quot quantisque dissicultatibus etiamnunc premantur hae Venae Lactiferae,& quam scrupulosi sint e doctissimis non pauci , ut hoc eis

ossicium committant. Inprimis enim earundem exilitas illos retinet , quae videtur impar esse tantae

chyli copiae suscipiendae , quam qui multitudine

coinpensari nobis occinuot, atque plurimas alias Lactiferas comminiscuntur, visu nunquam percipiendas, nael illi Entia multiplicare nulla urgente necessitate videntur. Sed aliud praeterea est, quod magnos illos viros remoratur ; Origo nempe,&insertio incerta. De Origine squam triplicem statuunt 3 non parva oritur dissicultas sed vero χοα usseu dispensationis initium,omnium consensu ab intestinis est, nam & capillarium forma intcstinorum tunicas subeunt, & ab illis succum aliquem suscipiunt, quod manifeste comprobat ligatura. Verum an non suae aliquod habent principium, h. e. in communem aliquem truncum coeunt e plurimis surculis alicui parenchymati implexis λ Id videtur asserere Clari s. Hesyn . Synt. anat. C. . cum earum originem a Pancreate deducit, & depingit tab. I. c. 8. tanquam communi scaturigine, ob cujus latitudinem insignem, non unico trunco, sed distinctis

16쪽

principiis emergere, partimque ad hepar partim ad intestina deferri existimat ; eumque sequutusi athanael gmorus artificiosis figuris, non ita pridem editis,delineavit Lactearum e Pancreate CXOr- tum , earumque si1pra Portae venam ad hepatis ima progressiun. Ego vero hisce moveri non possum, ut in Pancreate quaeram Lactearum ne enim

hic ludamus in ambiguo Pancreatis nomine, si quidem intelligamus corpus illud sub ventriculo positum, atque item aliud, longitudini Duodeni in canibus appositum , cum non nisi tenues lactearum

surculi illud pertranseant , fulcri & substerniculi vice fungi crediderim potius, quam fundamenti Scscaturginis; sin Pancreatis nomine aCcipiamus maximam Mesenterii glandulam , in ejus centro post tam, irCa quam omnes Coire lacteas docuit Me c. I9, figurisque expressit elegantissime quotidiana demonstrat ασοψαMegari equidem haud pota est, plurimos plexus, capreolorum vitium instar, eo loci reperiri, quibus glandula haec circumjecta potius est tutelae gratia,& ob alium usum in sequentibus explicandum ; sed cum plexus ejusmodi etiam extra glandulam existant numerosi , in gyros anfractusque inexplicabiles distincti, nullo fundamento adscribitur Pancreati Lactearum origo. Nec minus in obscuro fuit earum Insertio,quain

17쪽

summo studio indagarunt post Merium viri complu-rcs sagacissimi, qui omnes in Hepate, aut vicinis Venis, finem quaeli vere ; Hinc alii per Portae latera repentes ad Epar surculos, qua portam quibusdam

in locis corollae instar sive annuli incingunt ambiuntque, cum Messio & Hi noro deprehenderunt; quos alii variis Hepatis lobis, scd minori mollioriq; praesertim copiosissime inseri observavit G. Bartholinus : Alii vero exilitate horum ramorum deterriti , quae cum infinitis illis venis lacteis per me senterium dispersis, cumque copia illa lactei chyli nullam habent proportionem, varias hinc inde in cavam, emulgentes &c. insertiones invenerunt, imo &ad lienem distribui copiosissime, finxerunt potius ingeniose, quam demonstrarunt. adeo in varias abiere parte is, quo Hepar sanguinis primam officinam esse defenderent cujus beneficio ex chylo chymus, CX hoc sanguis generaretur, ad Cor deinceps per plurimas ambages , capillariumque vasorum oscula, ex ipsorum placito, traducendus. Huic celeberrimae controversiae lucem adferet

proculdubio, & finem forsan imponet, Ductus, ille novus Chubferub qui aliquot ab hinc mensibus casti in viva sectione nobis st colapiciendum praebuit,

quemquesccum lacteum vocare, atque Amicis ostendere solebam, antequam ulteriori indagine totam

19쪽

ram non semel lusi: Et manifesto tamen Diaphragma versus ascendere videbatur sacculus ille,cuius ulterior investigatio ob phrenicarum adiposarumque venarum Vulnera necessaria, omnino videbatur

impossibilis. Tandem audacior factus, ipsum quoque Diaphragma discindere aggressias sum , supra

quod, intra thoracis cavitatem , apparuit vas aliquod lacle turgidum, quod trajecto per incurvam acum filo constrinxi, qua ligatura factum est, ut magis magisque intumescentes inferiores canales, otium mihi concesserint ad finem usque eos prosequendi. Terminantur autem in intestinis, aut , si

mavis , dispensationis principium habent in illis, suntque ipsissimae venae lacteae ab Apilio detectae,

quas omnes circa maximam mesenterii glandulam

coire statuit. Veruntamen sicuti ipse ab ea glandula adHepar porrigi ramulos quosda observavit, quales& nobis visae runt videri aliquando ita haec nova observatio nostra fert, ab ea glandula ramos plurimos, se quibus duo insigniores sunt, medio itinere conjuncti, J ulterius tendere, non recto ductu, sed obliquo, ad glandula quae Renalis quibusdam, aliis ren succenturiatus , aliis capsula atrabitaria dicta fuit. quam ubi praetervecti sunt, supra arteriae Aoriatae descendentem truncum, in amplitudinem sedimun-

20쪽

diffundunt, sed miris anfractibus, gyris, flexibus,

capreolorum vitium instar, constantem, squae silpra Cavam sese distundunt quandoqueJ ac nulli rei magis comparandam, quam Venis arteriisque spermaticis, in vase pyramidali seu pampiniformi prope testem conjuntiis. Haec quidem infra glandulam re-nalem spectantur, at supra eandem Truncus est ca lami scriptorii magnitudine , qui supra lumbares vertebras Diaphragma praetervectus, in I horacis Concavum penetrat, atque ibi spatio inter vertebras & aortam descendentern medio, superiora versus ascendit, intercostalibus arteriolis cum supergredientibus, unico loco excepto, qui est inter quartam Sc sextam Vertebram, ubi bifurcatur ductus hic, atque intra bifurCationem transeunt arteriolae , quae non parum augent difficultatem in ejus investigatione, rupta enim Vel unica ex his, sanguis essuens totum interturbat negotium. Ascendit itaque ductus hic, uti dictum est, per Τ horacis longitudinem, sensim tenuior eVadens, atque ubi cor superavit quo loco alius observatus fuit ramus, Versus cor tendens) non amplius aortae accumbit, sed cesophago incumbens, ad axillares usq; ramos pertingit, quantum primo intuitu licet cognoscere Sed vero diligentius inquirenti, manifestum evadet ad Iugularem internam sinistri lateris deferri, praeci-

SEARCH

MENU NAVIGATION