Novus ductus chyliferus. Nunc primum delineatus, descriptus & eruditorum examini expositus a Ioanne Van Horne, medicinae doctore & anatomes professore in Acad. LugdunoBatava

발행: 1652년

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

21쪽

puo autem suo ramo inseri sub Thymo glandula in

illam venae cavae partem, quae claviculis subjacens in homine, ab illis subClavia denominatur, quam axillaris principium in canibus merito dixeris: et cnim inflato per spiritum hoc Ductu, clarissime per spicitur, sanguinem in ea Vena non m OVCri tantum, sed & in bullas spumamq; converti, imo Cor ipsi in elevari. quod si contrario modo Dmctum inflaveris,h.e. versus inferioraspiritu propuleris, nullo modo intumescet,nec per meare spiritus poterit, idque ob valvulam obstantein, quae infra Cor tantummodo, neutiquam supra illud in hoc Ductu reperitur. Tantum de Historia, cui quod i uperaddas vix est praeter nominis rationem, quacum licuerit semper novis rebus novam imponere, placuit, rejectis Venae lacteae, Venae Albae, Canalis,&C. nominibus,ne cum Ureteribus, vena Lactea Arabum, aut Lacteis Aperii confunderetur , Ductus nomen ob similitudinem quanda attribuere. sed quo ab aliis ejusdom nominis discerneretur, Gybiferi nomen additum fuit, quod per eum deducatur aut devehatur succus,lacteo colore per icnuissimam membranam transparens, de quo mox in ejus ossicio dicetur uberius. modo prius scrupulum iis exemero, quibus ad noVa quaeque tar dior est assensus,& assirmavero extare ductum hunc in omnibus, quos Videre licuit, animalibus, utpote

22쪽

canibus, fetibus, euniculis, Vitulis, &c. eumque in veniri nullo negotio, si costarum cartilagines finistrae discindantur, apertoque thorace, pulmo manu elevetur, donec in conspectum prodeat arteria descendens : neque reperiri tantum praesentibus in mesenterio & apparentibus lacteis, sed illis quoq; achyli distributione evanescentibus, manifesto conspici, prout in historia abunde relatum est, Sc oculatae manus, quae in anato me utramque obtinent paginam , fidem facient certissimam, si oculatis testibus credere quis recusaverit, quales adfuere, sub ipsis initiis inprimis, Cl. D. Lurilaici de Beauseri Gallus, medicinam foliciter in hac urbe exercens A natomes Se caeterarum Medicinae partium peritas irrus; complures'; deinceps medicinae studiosi: Complementum autem operis spectavit, qui mihi est 1nstar omnium , Clarisi & Experientissimus Vir D. Iosin. Antonida Pander Linden, Collega meus Honorandus, cui hoc multisque aliis nominibus plurimum debeo. At hic non levis exoritur de homine dubitatio, num similiter in illo existat λ Ε- quidem hac in parte idem fatum eXperietur Ducitas hic cum lacteis A essu , quas cum in homine non viderat idem , quia neris mistimavit vivum hominem incidere, netesiaria tamen sequela intulit, fieti vix posse,ut unus ti solus homo iis destituatur,

i, lii B a quae

23쪽

quae in tot brutis, ob similem necessitatem, reperiuntur. Sed quid si homines inter epulandum subitanea morte extinctos, aut aliquot a pastu horis neci traditos disiecuisset Astilius, conspicere forsan suas lacteas potuisset, quamvis ob adipis in me- senterio copiam, sub quo delitescunt, & quem primo divelli distrahique oportet,res non caruisset difficultate. Verum facilior multo in talibus esset Duactus hujus investigatio , & siquidem ullo unquam tempore ejusmodi contigerit subjectum, quo omnis

hac de re lis terminetur, nostra: non deerimus diligentiae.

Mirari hic posset aliquis , cur post Lacteas ab Asellio detectas venas, latuerit nihilominus D tactus hic, praesertim in tanta vivarum dissectionum coia pia, ob chyli sanguinisque motum investigandum institutarum λ quaesivit idolim de suis Lacteis Apialius L causas reddidit non contemnendas, quae tamen in nostro casu nullius simi ponderis. Igitur reis

sponderi vix potest aliud, quam quod omnes ad He-Par , tanquam unicum scopum Collimaverint, quo 'cum dirigi lacteos quosdam surculos, atque in illius substantiam inseri cernerent, neutiquam solliciti fuere de ulteriori pervestigatione, rati defunctos se nunc eo labore, postquam glaciem fregisset Ἀμι-lim; quin sussicere non tantum eas venulas ad ch

24쪽

lum Hepati advehendum, sed nec posIe nec debere

eum ad aliam partem pergere existimantes :Imo qui inter eos adhuC caeteris investigando palmam praeripuere, nec satis fuerunt confisi huic Lactea rum in Epar insertioni, observarunt praeterea Carundem in cavam & emulgentes ingressum; in eo cum reliquis utique convenientes, necessariam esse aliqualem Hepatis contactum ad chyli seu transmutationem seu alterationer . Nos vero infra docebi

mus, non dissicillimam solum sed & impossibi lem esse chyli per Hepar transitum ; dein, commodius haud potuisse chylum deduci quam per Ductum

hunc, recta ad Cor tendentem , ut ibi sanguinis indueret naturam, tanquam in αἰρού- ωs praecipua onficina , quae duo probare nunc aggredior.

DUCTUS OFFICIUM.

Ultima haec est, sed praecipua hujus Tractatus pars, Cujus gratia caetera praemisimus, quae Osticium DuLIM fieri patefacit atque exponit. Hoc quamvis prima fronte perfacile videatur assignare, spinosis tamen involutum est dissicultatibus. Principio , nomen ipsum indicat, chylum deferre; erit igitur ejus ossicium, chylum suscipere, susceptum continere, contentum devehere, seu ad certam aliquam partem distribuere. Evincitur hoc ex eo,

25쪽

quia vas est, omnia autem vasa distributionis sunt instrumenta. Vas erit sui generis, sed venae simillimum , quam nihilominus tenuitate superat. cur hoc λ an quia membranis hamultus atque a partibus durioribus remotior , crassitiem haud requirebat γan vero quia humorem seruoi i & ebullitioni minus obnoxium continot. Reperitur enim in illo suca chls , colore lactis aemulo , quem Chylum esse, hinc colligitur , quia peracta ciborum in Ventriculo concoctione quae nihil est aliud quam ejus in succum cremori hordei aut pulticulae lacteae si lem, quem chylum dixere, Converso eanique secuta in

intestinorum cavitatem protrusione, demum conspicitur. omnium primo in Venis lacteis, per mesenterium dispersis , in quas aut caloris, alterius ve virtutis beneficio trahitur, aut intestinorum motu peristallico propellitur & exprimitur: quicquid horum se, unica ligatura amatim convincit, ab intestinis , tenuibus maXime , succum hunC Provenire. Hine per easdem venulas, sensim malo es factas, desertur ad maximam Messenterii glandulam, in brutis magis conseicuam, circa quam Colliguntur, Variosque gyros D meandros inormant, unde statuunt plurimi, chylum in illis plexibus moram mciundo, ulteriorem stibi re eo octionem, i- -- crementitii nonnihil deponere. equidem non ν -

26쪽

pugno huic usui, quia intumescunt saepius a pravis succis mesenterii glandulae, sed cum earundem quoque ossicium sit vasa transeuntia fulcire, huic praecipue dicata est glandula , quae longitudine insigni

praedita, suscipit ab omnibus intestinis venientes ramulos, eos colligit, collectosque unit. Cum enim ultra glandulam spatium non siit adeo latum, ut in mesenterio, necessario angustari oportuit haec vasa, h. e. Ex tot surculis rami numero pauciores, sed mole majores, dcbuerunt emormari: Qui tum glandulam renalem adeunt, an autem in hac vel ab hac

aliquid patiantur, dictu est impossibile, ob arctum

cum vasis illis nexum, qui citra ruptionis Certissimae

metum disjungi nequit. profecto sit veriam cst, in glandulis his supra renem positis, &manifesta cavitate praeditis, succum quendam acidum contineri,

magni esset in chyli, hac transeuntis praeparatione momenti; sed his similibusque ustibus obstat earum in foetu magnitudo. Hac glandula Renali superata, in amplitudinem insignem se di mundunt, & canalem aemulantur calami anserini crassitie statim supra diaphragma: qui vero infra illud apparent capreoli & cincinni complures , tanquam diverticula sunt chyli effusi, ne consertim nimis superiora petat. Ascendit enim dehinc chylus, per descriptum canalem, ad summum usque jugulum sed quamam sit hujus

27쪽

hujus motus essiciens causa, non sine ratione con troVertitur, cum aut tractu, aut pulsu id fieri ne cesse sit, nisi quis felici copula utramque conjunxerit sententiam. Pullum negare nullus audebit, qui

dispensationis chyli principium ab intestinis esse

noverit,quae Comprimendo,Per Velamentum hombycinum , in hiantia vasculorum lacteorum oscula, eundem exprimunt, si1ccessivo partium chyli motu ulterius deducendum ; hoc enim unica potest comprobare ligatura, qua instituta Lacteas repleri eousque videmus, abolita jam cordis arteriarumque actione, donec cessaverit ille motus intestino norum, lumbrici repentis instar se contrahentium, quem dixere post Galenum Medici. At vero, cum nihil agat ultra sphaeram suae actitavitatis, non videtur sola haec Pulsio chylum posse inductum usque propellere: ut enim nihil nunc dicam de viae longitudine, & motu illo naturae gravium contrario cogitur enim sursum ascenaere

chylus) obstabit potissimum glandula illa, ad quam

diximus omnes lacteas tendere. Et sane veritati videtur consentaneum & experientiae, in hac sisti In testinorum vim motricem, nec ultra eam se extendere. Porro ad ipsam glandulae contractionem confugere, similem ei qualem 1 venarum fibris fieri voluit Galenus, inane prorsus est & irrisu dignissimum.

28쪽

Cum igitur nec pulsus sufficiat, nec contractio glandulae Sc vasorum spontanea possibilis sit, habebitne locum Attractio λ Ιd video placere viris doctissimis ι sed fateor illubenter me adduci, ut Attractio nem fieri statuam ubi trahens rei trahenda: non est alligatum. Quid igitur dicemus, tale aliquod Attractionis genus hic inveniri quod per calorem fit λCompCrtum enim est,omne calidum, id quod sibi est 'vicinum humidum, prolicere & arripere λ Atque haec non est nova sententia, sed ipsum Hippocratem habet autorem lib. de Carnibus, Henae squam incaluerunt , e ventre quod tenui bimum est, rapiunt. Hanc

deinceps amplexi fuere viri eruditissimi, sed nullus eorum explicavit modum quo talis Tractio perficiatur. Consentiunt equidem in hoc quotquot sunt,

intestinis tenuibus magnam Venarum arteriarumque multitudinem fuisse tributam, non ad nutritionem , sic enim plures crassis debuissent inseri ι neque ad concoctionem juvandam, quae aut nulla , aut certe non magna fit in In testinis ; neque ut per eas chylus ingrederetur , huic enim ossicio destinatae sunt Lacteae; sed ut juvent attrahendi vim in istis venis lacteis, dum eas calefaciunt mediante fianguine, a Corde recens prodeunte: Unde & Cordi principaliter ac primario Attractionem hanc referunt acceptam, quamvis & Iecori insignem quoque C in-

29쪽

inesse fateantur calorem, & ob eampse causam ad Epar admodum subito rapi chylum existiment.

Caeteriim non considerarunt forsan Lacteas ad He- par aut nullas, aut rarissimas deferri, adeoque nec Epatis adscribendum Tractioni, quod repente CX- hausto succo Obliterentur Lacteae: Praeterea, eas quae mesenterium perambulant Chyliseras, aut

. transversim ad angulos acutos mesaraicas intersecare, aut in mesenterio reperiri spatio membranae inter mesente ricas medio, neutiquam vero iis esse

appolitas, quare nec multum caloris ab iis posse mutuari. Ut igitur & nos symbolum nostrum Conferamus in re satis per se dissicili Sc obscura, praenotandum est, calorem propriὸ non attrahere, sed rarefactos & in vaporem conversos humores ascendere in altum, unde & vulgo Soli attribuitur vaporum e terra Attractio. Est & alia Attractionis a calore ratio, qua videmus humores ad loca a calore

rarefacta facilius propelli, ita ad caminum vel fornacem in qua ignis lucet, vapores si qui in cubiculo fuerint) & aer confertina assivunt, ait G. Ent. Praeter haec Attractio dicitur fieri, quando per su-ctuni attractus aer, liquores sibi conjunctos, & quasi cohaerentes, secum ducit,& horum quidem una pars aliam; exemplo sit aqua vel vinum stactu per tubam sublata, & de uno vase in aliud vas translata.

30쪽

Caeterum suppositis hisce modis Attractionis, rei est pro nostro Ductu plane confecta, nimirum adjacet ille lateri A rteriae magnae donec Cor superaverit, quo loco valvula est, ne ab impetu e Corde exsilientis sanguinis ascensius ipsius impediatur) unde fit, ut a calore fervidi per arterias delati sanguinis attenuatus & spirituascens chylus, nullo negotio sursum possit ascendere. Verum neque hoc sum-cit; sed quandoquidem calidissimus & validissimus ignis dominatur in Corde, propterea consertim Maerti sanguis ab omnibus totius corporis venis affluit: Ιmo&suctu quodam Cordis sanguis ex jugulari & axillari utraque attrahitur ,& simul quoque chylus in hoc Ductu existens, quandoquidem ejus rami in dictis venis terminantur ; sc itaque s-mul L chylus Sc sanguis deorsum labuntur in Cordis dextrum ventriculum. Atque hoc est illud Paradoxum, quod nihilominus certissima constat experientia, chylum mox ab intestinis Cor ingredi. quidni λ flatus ingreditur in demortuis, igitur Scpatebit chylo via in viventibus. is porro sanguini per jugulares axillaresque refluo commiscetur , Scexacte permiscetur in hoc cacabo, idque a calore Cordis , qui solus est capax chylum in sanguinem transmutare, fi debita copia sit, & rite praeparatus. Hoc addo propter cos, qui voraces cum sint, debi-C α lique

SEARCH

MENU NAVIGATION