장음표시 사용
31쪽
lique calore praediti, in iis exactam illam cum fan guine miscellam subterfugit chylus, etiam in extravas ato sanguine, potissimum insuperficie con spicuus, quem pituitae nomine baptizarunt, colore Se consistentia decepti: In iis autem qui boni succita faciles concoctu Cibos assumunt, quia gignitur parcissime, propterea vix a fanguine discernendus. sed cum nullus non in victu delinquat quotidie mirum non est gigni continuo similem, etiam in temperatissimis, materiam, quam tamen cordis Calor etiamnum superare studet, si non uno, repetitis saltem circuitibus : adeo ut etiam Contrarias longe
qualitates ei imprimere potis sit, ex frigida &humida calidam & siccam eam reddat, per famem &jcinnia praecipue, ni assiuxu novi chyli fervor ejus cordis scit. perpetuo reprimaturi qui certe usus chyli non cst contemnendus , uti propediem ex quamplurimis aliis phoenomenis ostensurus est inerudito sito opere Clariss. D. Ioan. Antonidae Pander Linden, nunquam merita sine laude loquendus. Atque ita sussicienter a me probatum arbitror nihil obstare, imo rationi consentaneam i aturaeque necessariam esse hanc Chyli ad Cor traductio nem. Alterum nunc restat, Ut Hepati adimamus
illud ossicium, quod ab omnibus ei fuit assignatum hactenus, Chymi videlicet generationem. qui vero
32쪽
hanc posset, nisi chylum susceperit λ Eum autem
nequit suscipere nisi per venas lacteas, aut meatu Incholidochum Hepaticum. Per lacteas vero nihil ad Epar deferri, indicio est Autorum unanimis consensus & querela, de exigua proportione Venas lacteas inter atque vasa illa Hepatis. Dissicultatem auget corum de Insertione contentio , dum alii juxta Portam eas repere atque in Epatis carnem PC-netrare , alii in Portae truncum terminari , eique succum suum infundere crediderunt. Ego vero litem hanc meam haud nunc faciam, crassior ne sit sanguine chylus, ut inde probem ejus per capillares Portae cavaeque ramulos transitum impossibilem. Sed audacter negabo ullas ad Epar ferri Lacteas, nisi lusu quodam Naturae. Ne autom hoc videar gratis dixisse&absque fundamento, aliorum experientiis meam opponam, post inventum Ductum sepius repeti tam, Lacteis per mesenterium Clarissime conspicuis, neque ullos ramulos ad Heparpertingere aut a me aut aliis oculatissimis potuit videri ι imo nec ligata Porta, juxta quam dicuntur jecoris cava subire, ulla fuit animadversa intumuisse, quod tamen fieri debuisset indubie . Qua occasione notatu quoque dignum est, non intumescere Portae Venam ligatam proportionaliter ad Cavam, cujus rei naec est ratio, quod arteria mesenterica, uti no-
33쪽
tum est, in innumeros pene ramos divaricetur, quae sibi respondentes Portae ramos cum habeant, fit ut segnius redeat sanguis universus ad T runcum; adde& quod nonnihil ex istis arteriis in cavitatem intestinorum evacuetur quotidie. Verum circa Heparnihil licet cernere, praeter lacteos ramulos Portam corollae instar sive annuli incingentes ambientesque, uti depinxit descripsitque Ahaim, quae res, praeter me, aliis etiam antehac imposuit quamplurimis, existimantibus hasce succum suum in Portam CVacuare, Cum reVera sub Porta quoque incedant & accedant mediam illam Mesenterii glandulam , a qua postmodum Versus Ductum hunc pergunt. Creterum fibrillae sunt nerveae per Portam decurrentes, neutiquam Venae Lacteae, quas monstrare
se post mortem etiam facile posse scripsit Doctiss. gmorus: Et ramus ille lacteus insignis in Orbe pisce a Cl. Bartholino observatus, ad Hepatis lobum minorem tendens non procul a magna glandula , sub eodem lobo ulterius perrexit sine dubio versus Cor. Igitur nec per has vias ullus ad Hepar penetrare poterit chylus, quia citius sentitur Virium refocillatio ab assumpto alimento, quam ad Corper tot ambages penetrare possiti Nam satis lento gradu ex Portae ramis in Cavam remeat sanguis ;
34쪽
tum quia, uti dictum, non assivit ad Portam adeo celeriter ; tum quia conjunctiones utriusque vasis, seu Anastomosses decantatissimae, exiles sunt admodum , & praeterea paucissimae; quod hoc solum abunde probat argumentum, quia seX tantummodor mi a Cavae trunco exorti per Hopatis gibbum disseminantur, qui vero sunt a Porta oriundi rami, innumeri pene sint, quibuscum Cavae ramuli paucis in locis, idque per exiles tantum surculos, coeunt
circa visceris umbonem. Haec rationum momenta faciunt similiter ad evertendam Anonymi cujusdam Galli Doctissimi sententiam, quam in dycursu Sceptim de Via Chyti, Si Sanguinis motu prodidit, opinantis chylum ad Hepar pervenire per meatum illum seu Canalem, qui a Iecore recta deorsum protenditur atque inseritur intestino Duodeno. quamVis enim recta sit via, tamen ex hujus meatus canaliculis, in Portae ramos, quibus adjacent perpetuo, chylus deberet effundi, atque inde in Cavam migrare. Ut taceam interim nullam hic esse motus speciem imaginabilem, quo median- e chylus eo que pervenire posset: Nec enim calor sufficit pro Tractione , nec Pessio locum habebit,cum motus ille Intestinis proprius,nihil sursum, sed omnia deorsum soleat pellare: Accedit & illud, quod intestinis chylo repletis atque distentis, Ca-
35쪽
nalis ille bilarius, inter duas intestini tunicas trans .iens , plane occludatur, sitCut foramina ureterum in vessica, ita ut bilem non permittat tum descendere, quod optime in aureis suis observationibus adnotavit Fagvius. Sed eadem opera lubet ejusdem Autoris rationes ad examen revocare, a ductus Chole-
dochi quem Chylodochum vocat) structura petitas. Prima & secunda ratio a viae brevitate & vasis magnitudine desumptae, neutiquam stringunt; nam Natura non semper utitur recto tramite , sed ambages quaerit,& vias illas modo angustas modo paten- tes facit pro rei exigentia & usus necessitate, ita permultiplices intestinorum anfractus eXCrementa C tra corpus amandat ; Et licet chylo crassiori suscipiendo aptior videatur esse canalis ille bilarius, eadem facilitate susceptus elaberetur, praesertim cum nullae in eo sint valvulae ex ejusdem Autoris sententia. Tertium argumentum invalidum est nullius. que consequentiae. Etenim nonne perinde est, an excrementorum separatio fiat per diversos canales, an Vero per unicum truncum λ Et an non potestaeque per unicum Vas insigne utilis & alimentaria materia ad partem aliquam adpellere, ut non semper opus sit pluribus ductibus λ Quartum ejus argumentum est,quia ductus Choledochi in IntestinoeXtremitas carne spongiosa & papillae mammarum simil-
36쪽
simillima est obducta; Sed hoc evenit propter crustam calneam , intestinis omnibus interius adnatam, ejusque ductus choledochi, ut & pancreatici,
orificio circumjectam. Quinta ratio ab exilitate lactearum petita , 'non obstabit nostrae conclusioni, quia multitudo illarum par est majori copiae chyli suscipiendae , quam non est meatus cholidochus :Neque nos moVeat, quod extremitates illarum in intestinis sint valde exiles, &, ut loqui amat Autor, hirudinum morsui similes; nam Sc Venae arteriaeque omnes ad extremum Capillares fiunt, illas tamen ab his sanguinem accipere manifestum est e sanguinis Circulo, sive per carnem, silve de vase in vas traductionem eam fieri statuas. Vertim objicit sexto loco, Obstrui exilia haec orificia a limosa crusta interiori Intestinorum superficiei adhaerente λΙmo contra, necessaria valde est haec crusta, ne ob- Iiterentur Sc occallescant ea orifiCia,a continuo materiae transitu; dein, quia sit milis est eadem panno bombycino, seu laneo philtro Pharmacopaeorum, ideo per eam exquisitior chyli pars percolatur ad lacteas commodissime, crassis Sc terrestribus partibus remanentibus. Tandem in disiecto cadavere cujusdam strangulati, qui cibum duabus ante supplicium horis sumpserat, scribit se observasse Sc reperisse tum in ventriculi fundo, tum in duodeno,
37쪽
ut L per totum meatum cholidochum liquorem subflavum, quem pro chylo habuit, indeque conia et udit hunc per meatum illum ad Epar transire: Veiaruntamen non arbitror negaturum esse virum Cla
risiimum, poste bilem illam e cholidocho jam ad
duodenum delatam,in ipsum Ventriculum regurgitare ; praesertim in tali perturbatione animi, qualis in supplicio ciundis adest utplurimum: deinde,& hoc certum est,posse similem humorem biliosum in ipso ventriculi fundo genitum iuisse e corruptis ciborum relliquiis. Aliam chylo viam assignavit Iacobm Bacetis iussertat. de Corde, canalem Videlicet Rijungis m,quem ab intestinis chylum suscipere ad instar lactearum statuit, unde & pro lactearum maxima eum habet. Sed oppido fallitur, quotquot enim sunt lactere, et fiunt tenuiores exilioresque, quo intestinis sunt viciniores , cuius Contrarium in ductu pancreatico evenit; quin & parietum robore plurimum a lactearum subtili membrana diiseri; adde etiam,quod inutestinorum plicae carnosae, descendente chylo, foramen seu aditum ejus occludant: ut taceam interim, chylum in eo nec visam unquam, nec videri in vivo animali posse, uti tradit propter impos sibilem ejus vasis ligaturam et denique quorsum abiret stylus ille, cum ad Lienem non pertingat duca ctus
38쪽
ctus, nec a Vena splenica exsugi aut recipi ullo modo chylus possit. Sed hae, similesque cogitationes,
si veritati minus respondeant, condonandae sunt Vitis solertissimis laudandaque eorum indusii ia, quod suis inventis hanc medicinae partem CXornare quΟ- quo modo studuerint. Uerum enimvero quaerat hic aliquis merito, cum
Hepati ademerim omne chymi faciundi ossicium, Cordi tribuendo totum opus sanguificationis , an non hinc sequatur frustra factum fuisse hoc viscus, hominique datam pro inutili solum pondere, uti de Liene sensisse dicitur olim Erasistratus λ Et non
parum confirmat hanc opinionem exemplum Ma
thiae Ortesii, in cujus cadavere ne vestigium quidem vel Hepatis vel lienis fuit inventum, sed intestina solide carnosa, & vena Cava ex ipsis immediate orta , eo fere modo, quo alias ibi vena Portae solet implantari. Praeterea, cum sit rudis indigestaque moles, nullis circumscripta terminis, nullamque habeat figuram sibi propriam,sed qualem vicinae partes permittunt, & vasa visceraque integenda postulant, non erit certe nobilioris alicujus lanctionis organum. Attamen non omnino nihil agit nihilque potest: sed quamvis inter partes principes locum haud mereatur, alterius usus gratia conditumesie scum natura nihil faciat frustraa rationi est con-D a sen-
39쪽
sentaneum. Neque nos moveat singulare & unicum Ortelii exemplum, praeter quod aliud hactenus memoria non est proditum, quia carnosia intestinorum substantia vicem Iecinoris Lienisque potuit sustinuisse. Audiamus super hac re aurea Philosophi verba. lib. a. de pari. anim. cap. 7. Cor S Epar necessaria fiunt omnibus animalibus : illud quidem propter caloris principium, Hepar vero coetionis gratia. necensarium igitur est , non quidem absolute , sed ad
melius, &, ut non tam coquat ipsum, quam juvet ad coctionem. Etenim cum exterius incumbat ventriculo , quem in quibusdam subjectis to- tu in fere obtegit sadeo ut sibi invicem respondere utriusque visceris magnitudinem traditum sit a magnis autoribusJ non parum juvabit calore suo ciborum concoctionem. An etiam sanguinis λ procul omni dubio, suscipit namque eu per Venam Por- . tae, & aliquamdiu continet intra carnem suam vere calidam scum viscus sit sanguineum3,quam copiose circumjectam videmus numerosis illis Vasis per Epar dispersis,quae ne invicem implicentur aut collabantur , apposita hac sanguinis concreti massa studiose cavit natura, sicuti eadem testes appendit vasis spermaticis , ne contrahantur & in se contorqueantur. Debuit autem talis vasorum complicatio& commixtio fieri in Epate, quo dissicilior sit trans-
40쪽
itus ejus materiae, quam natura diutius haerere vult. haec vero nulla, praeterquam sanguis, esse potest. sed cur morari debuit λ scit . ut exactior fieret mixtura sanguinis per mesente ricum & splenicum ratamum redeuntis ; nam ille crassior est, hic tenuis, non tantum quia recens e numerosissimis lienis arta
teriolis est effusur, sed & ab ejusdem parcnchymate calefactus , proindeque summe tenuis & liquidus existit, cujus spirituosae tenuitati debetur, quod admixtae partes crassae de facili subeant una L permeent e Porta In CaVam , quem transsitum nemo 'cum ratione unquam poterit insiciari, licet oculis non pateant Anastoinoses. Erit L alius Hepatis usus, siquidem Conjecturae locus detur, non contemnendus ; cum enim Lienem non habeant omnia
animalia, sed absolutissima& perfectissima, nempe quae calida sunt& sanguinea, & pulmones habent inservire poterit itidem Hepar hujus fervidi a Lleone transmissi sanguinis attemperationi, qui dein ad. Cor delatus, refrigerium illi praestabit, uti de cerebro statuisse videtur Arifoteles, & pulmonem ei usui inservire notissimum est. Necessaria porro est talis attemperatio, non tantum quo perfectior. evadat sanguis, sed & quo possit uterque exactius in Epate permisceri, cum alioquin ille, qui a Liene venit,