Bernardi Guilielmini C. R. Scholarum piarum Sermonum libri tres

발행: 1742년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

141쪽

122 LIBER ΤERTI Us

Hanc ego mesidium mihi semper rebus in aristis

UOce animoque voco, Compello hanc nomine Matris. Quae non UIRco sum, quae nullum temnit egentem,

Audiit alma preces . Nec enim Tibi gloria, Ut Co, Ulla unquam per me minuetur, nee mihi per Spes ulla. Expediunt humentia sanguine puro Vincla, caroque rubens & viva in vulnere circum Inque imo apparet. Primum risitque , serenamque Ostendit frontem Toyonus; laetior olli Ipse ego arrisii, simul arrisere propinqui Laeti omnes, & laude virum super astra serentes. Credideris finem tantorum hic else laborum . Falleris: est etenim bellum hoc ferriimque sequuta Atra fames ', qualem vix secula prisca tulerunt, Solvissemque libens uno pro mure philippum . Est quoque lex saevis vel in ipsi pace chirurgis, Ut dira esurie medicentur vulnera passis. Legem Observavit, legi S parere coegit Me Wyonus inexorabilis ; ardor edendi Cuncta licet misero popularetur mihi membra. Ol quoties, rogo te dixi, Gyone, per ista Brachia , perque manus , quae turpia sub cute monstrant ossa, per hunc ventrem tam longo tempore inanem: Da dextram misero, da frustum panis amico. Quid juvat eripuisse uno de senem, cogis Si me alio periisset Immobilis atque supinus Ecce ducis jaceo menses: mea lumina somnum Quinque per hebdomadas nullum cepere e quietem Nullam habui, neque te sum passus habere. Laborem

Posco ver hunc, per opus durum , quod sponte subisti. Da pulli mihi particulam, da crura palumbi:

Non resticabit enim obductum res tantula vulnus. Sed surdo canimus. Solo me jure per unum

142쪽

Mensem aluit: jus mi hoc visum est contra omnia jura. Ast aliter sapiens juvenis momenta pependit

Filo animae tenui suspensae. Nam cibus arcto Ingestus stomacho humores renovasset inertes Foecundumque nova mosset prurigine vulnus . Ex tot vulsellis reduci tantaque ruina

Τristia Vulcani mihi vates fata canebant ἀScilicet aut captum fore viribus ima movendi

Membra, aut more anatum progressurum male claudum.

Omen & id duplici nixi ratione ferebant: Seu quod vas lassent ingentia vulnera nervos, Sive quod incurvus terno jam mense rigeret Interius poples strictus multiplice nodo. Sed me damna juvant. Extremum audito laborem , Sique potes risum cohibe. Subiit mihi vires Explorare novas . Aberant custos & amici. Surgo igitur solus paulatim, circumeoque Τer ieetum quanquam claudus, Uulcanus ut alter, Et mihi plaudo, putans me imitari heroas eundo. Dumque ita turgesco demens, offendo scabrosum Nescio quem in laterem, & praeceps cado pondere toto. Est adeo tutus, quemcunque superbia sulcit. Horrendum doleo: pudet acclamare. Quid ergo Actum est Z Irrem leviter, manibusque prehensans fulcra & lodices supero conatibus arcen, Morphei, & inlidias laterum vito altior ipsis, ., Inferiora velut sublimis retia turdus. Paulatim dolor ut cessavit, crura pedesque Metitus reperi, proh mirum l aequalia crura AEqualesque pedes , toto & me corpore salvum. Casus enim secit curvato e poplite rectum. Testis es ipse, MARI, quo coram incedo solutus,

a videbatur tam male affecto ali- l se di ambulare . Adeo pretiosae sunς vinquid esse veluti heroiciun movere se post rea calea bus a

143쪽

Gratulor atque mihi veteri me redditum amico. Quid nostro de more i sto ab sermone feremus Utilitatis Z Amuletum morbos Tibi contra Mille duplex scribo. Studium vitare memento Coenatus pransusque: graves dein excute curas. Prael at namque bene, ignorantem multa, Valere, Quam Senecam tussire, vel aegrotare Platonem. Praestat multa suo volvenda relinquere sato, Quam male torqueri, frustra retinere volentem. Haec facito, MARI Amice, diuque quod opto, valebis. Aut si unquam, avertant quod Numina, corripiet Te Par morbus, Tibi sit pnesto idem, parve chirurgus. Nam mites interficiunt humaniter aegrum.

SERMO OCTAVUS.

Respondet Io. H. Guillelmino gentili suo , Cotiliano Vennensi, qui se ad reditum in patriam solicitaverat. Exponit causas . cur sibi non redeundum putet . II LELMINE, aliis qui aequum

jus dicis, iniquum Mi dicis , remeare jubens ad

patria tecta. Poenituit rediisse semel . Tibi scire volenti Causas simpliciter narrabo , pe ricula primum Enumerando viae , dein multa

obstacula, quae mi Opponit natale solum, prohibetque reverti. Septembri medio digressus ab Urbe malignum ' ob

a Digressis ab Urbe sub finem aesta- i quadraginta aut quinquaginta M .P. Omtis as dimidium usque autumnum puta- l tima sunt remedia vigilia , ignis alut- . tur monuerum dormire intra spatium t stus, diaeta,

144쪽

Aera nil prima dormivi nocte, secunda Turbarunt somnum longissima jurgia propter

Turdum, quem tulerat secum hospes , caupo negabat, Nomine in Italia, re perfidus hostis ' ubique. Tertia erant nobis gens circumfusa Canopi hMulta, statura humilis, facie nigra, corpore toto Foeda, & si credis famae, divina suturi. Scrutari at loculos melius, quam sidera norunt. Nemo dormisset monstra inter talia tutus. At mihi nullus erit finis, si dicere noctes Insomnesque gravesque velim plenasque timore. Nam ternus mihi menss itu redituque cucurrit, Resque novo semper gravis est decumbere lecto. Nox tamen una aliis fuit anteferenda, jacebam

Qua sacco paleis & sicca fronde reserto Alpibus in mediis μὴ quod nempe jacere putarem Me primum egregio in thalamo securus ab omni Vermiculo & contage: luem nam sepe cubile

Affricat incautis, cogitque exolvere poenas Sontis alius. At hoc penitus non esse sinebat Felicem, quod vel leviter quum membra moverem,

obstreperent siccae frondes, somnumque fragore Praecipiti excuterent, sua vulnera forsitan ultae. Cui sunt deliciae tales, incommoda per Te Contice quot tulerit. Missis majora minutis Periequar. In pelagum tranquillum mane Liburno Solvimus exiguam puppim, Thetidemque secamus. Sol medium faciebat iter, quum vertere proram Ad litus Lucense Charon ψ jubet, inluore quamviSImmoto : nautis namque est praesaga mali mens. Flare

a Caupo Italice oste . b Natio ab AEgypto oriunda,Grta-fforum more Vaga, ouinia secum Portans . Italice Zmgari. e Cum de solis noctibiis agatur hie,

perturbat Ordinem narrationis enam h

eontigit in reditu in Italiam .d Nauclerus

145쪽

126 LIBER TERTI Us

flare autem sensim Notus incipit. Instat anhelis Navita remigibus, nam longe dissita nobis Est Via Regia '. Aquis innascitur aestus, & undae Horribili strepitu resonantia litora pulsant. Quo propius terris j ictamur, eo minus oram Cernimus , & quoties dorsum superamus aquarum ,

Stentorea nautae conclamant voce Vocantes

Auxilium, & manibus geminantes signa. Coloni Litoris accurrunt, contosque uncosque serentes Ferratasque sudes, quae coecum intrare canalem Cymbam adigant dubiam, mediumque tenere: per utrum Nam latus irruimus certo gens debita letho. Ergo duas nudorum hominum collabimur inter

Alas: haec muro stat dextero di illa sinistro, Distantem nimis lare retrahens , nimis illa propinquam inpulsans cymbam, lumbis tenus utraque collo &Summersa interdum. Nisu ingentique labore Ingressi tandem curva deducimur asta Incolumes, sed aqua madidi gelidique timore. Pellimus igne gelu . Interea qui sorte sedebat In Laribus senior, queritur ridetque. Quid hoc est Monstri, a, i gaudet, dolet uno & tempore. At ille, Punctus ait podagra doleo, sed jam prope sanus Gaudeo; namque instat jejuno quarta dies mi , Et finis podagrae, esuries cui sola medetur. Nos est mane senex comitatus passibus aequis Ad cymbam, jussit multum & salvere abeuntes. Quando laborabis podagra , jejunia serva; Hinc etenim pedibus mordax subducitur humor. Sed nostrum repetamus iter, pelagoque sequamur. A modico liber majori occurro periclo. Nam grandem Ligurum conscendo in litore V pinum Massiis

a oppidulum in ditione Lucensi , cu- l b Ianuae . ius caualem intrant minora aιvigia . l

146쪽

SERMO OCTAUUs.

Massiliam petiturus. Unelia ' nc te secunda Nos videt immotos, ni si quod verrunt duo remi. Noete sere media flare incipit Eurus, & Euro Vela damus laeti, modico sed tempore: namque

Saevior increscens turbat caelumque salumque.

Amplius haud vidi nisi ruptos nubibus ignes, Nil nisi rugitumque maris gemitumque rudentum

Audivi, & clamores terrificos nautarum . Quantum extra navim sevirent omnia, frustra

Dicere coner. Ab his intellige, quae miseri intra Pertulimus. Modica nostris cum rebus ad octo Sistimus in cella. Pendens e fune lucerna Horribili impingit motu ad laquearia, lucemque ' Eripit ex Oculis. Paries me hic dejicit , illum Mi ad frontem paries alius collidit, & udo Volvimur ambo solo: multi glomeramur in unum Rursus nunc sursum jactati, numque deorsium. Hinc onus impellit, plena illinc mercibus arca Dejicit in morem testudinis omnia ubique obvia; miscetur pede pes densusque viro vir, Et scamna & lances & vasa & ahena. Redimus In chaos antiquum, simul & confundimur . Algent Sparsa maris spuma crebraque aspergine membra, Insilit os imber salsus naresque oculosque: Nautarum plangor sociorum & flebile murmur

Τerrorem ingeminant, quatiuntque immaniter aures.

Denique mortis adest quocunque impellor, imago, Proque patet tumulo mihi plurimus aequore gurges. At cui saepe datum est tumidos compescere nudius, Atque suos fos EPH tuto deducere portu Naufragio abreptos , mihi terque quaterque vocatus Missit - S. am sese pietate parentem

147쪽

128 LIBER TERTI Us

Monstravit. Siquidem cum nocte procella resedit , Et salvos portum Telonis ' vidit inire Nos aurora. Adeo volat Euro concita navis; Nempe plagis Ligurum Telonem quattuor horis. Mercator, Phrygias qui vestes & muliebrem Mundum arca clausum cera atque bitumine tecta Litus ad Hispanum Ausoniis vectabat ab oris, Luserat audaci cum virgine saepe quieto AEquore. Tritonem hunc aegre nTmphamque ferebant Nautae, importunos ossi gens frigida amores . En tibi Massiliae sua quum deponit ab alno Pondera quisque, arcam videt hiscere noster amator Partibus in multis. Aperit. Proh vulnus acerbum lProh dolori unda maris natat inter serica, pallent Puniceum & croceum fusco mutata colore: Auro distinctas situs & rubigo figuras Confundunt, faciuntque aurum jam vile metallum.

Dum gemit horrendum mercator, R ungue revellit Cirratos crines, venit en gravis ore manuque Neuta senex: &, nostrae haec est, ait, ultio navis. Namque locus sacer est, quem nemo impune profanat. Perge age, & aequorem posthac reverere Penatra. O dignum, urbanas qui pro rate dirigat aedes lAt laudabo procul semper inare, classica , nautaS.

Est aqua namque mihi contraria. Ab aequore liber Naufragium passis sum pene minoribus undis. Primum intentavit suribunda Druentia φ, fugit Quae liquidas Alpes, latoque immergit in alveo Saepe ratem improvise ruens & turbida coeno.

Alterum in Helvetia lacus Altorsensis, in ampla Quem

a Portus Galliae amplissimus ac toto pe i O. M. P. horis quatuor , aut non orbe celenerrimus . t multo secus .h Emensum scilieet maris spitium . t e Fluvius Provinciae Romanorum a 4s . circiter Leucarum, ut dicunt, nem. l gallice la Durance .

148쪽

Quem trabe cum bobus tranavimus. At nisi velunt Accelerasset iter, hominesque bovesque prosundo Trabs inversa laeu mersisset ; tanta repente A iundo latices tempestas miscuit imo. A puppi ad litus pernie iter ire laborans Densa boum quadrupes repsi per terga. Timore Horrebat pavitans mutum pecus, & caput inter Crura abscondebat, laxam solvebat & alvum. Mox imitatum homines certatim in litora saltu

Desiliebat, & inspecto post terga periclo

Perflabat nares fugiens, caudamave movebat.

Ridebam armentum spectans in litore, abegit Sed me unda, inspergens multo mihi flumine lumbos. Jure aversor aquas igitur V , discoque periclum Exemplo nostri quondam evitare catelli. Is primum egressiis patrio de stramine sontem Esse Elum ratus, ingreditur; sed cedere sensit Ut liquidum plantis metuens immergier, auras Latratu implevit; porrecto fuste reduxi Ad ripam. Excussis villoso ab tergore guttis Allatravit aquae, dentesque Ostendit acutos, Grandior & sontes & flumina credidit hostes, Et procul objurgavit atrox quemcunque fluentem.

Nunc ad iter venio terrestre . Cadavera vidi Praeteriens Alpes h glacie concreta , minaces In me oculos veluti tendentia, quod nimis audax

Postridie illorum mortem juga dira subirem

Haud ventos metuens niviumque volumina & iras. Nam denso adversiti serientes turbine vultus Conclusere animas miserorum in faucibus imis.

a Nempe manibus Se genibus . commodωm est . Ter. in Hecyr.b . . Non hercle mei potest, b In iugo , quod S.Gothardi vocant. Tam m. quam re i a navigare in- e Ia confiniis Insubriae.

149쪽

Mutato, vide, ait: gratator multus heri tres . Ferro litie stravit ; adhuc madidae sunt fulguine glebae. At me primo aditu in silvam, stultissime rerum, Ita monesi Nuliqua. Minus iniquain obscurius illa, i I.

Horridius nullum . vidi. Brevis est Arduenna, Terminus Hercyniae non sic protenditur λ hora Infandum nemus hoc quanquain prietervehor una. Sed quibus in silva tres ' non occurrimus, unus In patulo occurri saevis latronibus agro . . .

Non procul a Dola gradienti in equo mihi bini obveniunt pedites, hic canus, subniger ille,

Torvus uterque oculisque minax. Tum , quo via ducit Haec Z ajunt. Dolam. Nobis tecto capite i inquit Iunior, assiliunt & utrinque. Pericula sortes Thersitas faciunt quandoque. Cito omnia tensa Fraena manu immittens serio calcaribus armos. Dejicit hunc equus atque illum , panditque viam vi , Et velut admonitus communis utrique salutis ocior alitibus celeri volat ocior Euro, Meque probris fures fremituque sequuntur inani. Sed ne sorte putes AEneae me, vel Ulyssis Uelle pares casus totidemque referre labores, Cetera praetereo, majora & vera loquutus. Die m hi nunc , cur non post vincla, ergastula, remos, Hoc quoque supplicio sontes damnantur, si errent Per maria & terras Fraterna cede cruentum Primum errare hominem jura, longeque vagari Iustitiae exemplar primaevae Conditor orbis. bCur non in vestro est stripta haec quoque Codice poenat Quidquid id est, praestat in sede morarier una. Quae a vobis bona , sorte malis pejora, recepi, Iam loquar et iccirco ne ingratum crede: recordor Quae

150쪽

Quae mihi Tu, reliqui quae anguine juncti & amici

ORcia exhibuistis. At ut Sophos ille monet: Ne id nimis. An modicas mihi coenas ipse parasti An modicas alii t Consuetuin vivere parvo Vestrie accumbentem plus aequo tempore mense Taedebat, mihi nec quanquam humanissimus hospes Τaedia pellebat, nec doctus sermo , nec ode Mista stequens. Ita sistidimus cuncta coacti. Nec satis hoc. Gustare novas post sercula plura Multi suadebant epulas, nec grandia multi Pocula spernebant, nec multa, iterumque iterumque Mique meisque propinantes o Quid vina PolycnjSequanicaeque dapes saturo looque decenter Plus sapiunt, quam nos, animalia muta ἡ comedit Quum satis, & potavit equus, potumque cibumque Praebe, haud illecebris, haud virga sumere coges. Adde istue: hodie coenavi lautus apud Te: Cras, inquit conviva alius, coenabis apud me.

Inde alii Lunaeque diem Martisque Jovisque ordine distribuunt. Ego denique semper opimo

Semper in omni epulo conversor Apicius alter. Invitatori si sorte venire recuso Nec diverticulo setis apto callidus utor, Dicor inurbanus, Clochis praepono Rinaldos: Atque ita me urbanus necO. Sanus enim nequit ullus Esse diu conviva, frui nec munere vita . Praeterea incusent multis materque serorquerim serpe absentem. Cur, ajunt, ergo redisti, Si matremque domumque fugis, nec cura tuarum

Ulla tibi est Tantum a nobis hoc tempore distas, Quantum distabas trans longinquissimus Alpes. Sobeitae abscondunt vestes exire paranti, Nec reddunt, nisi me rediturum ad prandia secum Pollicear, dextraque data contester. At eheu l

SEARCH

MENU NAVIGATION