Bernardi Guilielmini C. R. Scholarum piarum Sermonum libri tres

발행: 1742년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

111쪽

Sarva lupae, quibus ille avido puer ore pependit i Ergo haud nascuntur mores , sed lacte bibuntur Cum tepido, venisque fluunt, intrantque medullas, Primo molle cibo quando coalescere corpus Incipit. Ad Chionem redeamus, vel Telethusam, Qtne nato Curii nutrix, natove Metelli Contigit. Est animus primum levis atque pusillus, Et qui pro picto cum Bassa litiget ovo Acriter atque diu. Colus hinc & acus procul, una Ars est nutricis fabella licenter amores Insinuans, astus, triscuria, qualia vatum Fex impura dedit piistis cantare flabellis, Aut populo monstrat media Bagoa platea.

Dic modo , quos animos, quam mentem tam mala nutrix

Assaraci magni dabit, Enaxeque nepoti Z hCondimus in sulcis sterilis qui semen avenae, Et lolii, frustra segetem expectamus opimam RHorrea Sardiniae: sterili vescemur avena Et lolio. Glandes antiquas non meret a taSNostra ; alios etenim mores ea pabula alebant. Sed puer ecce uda bimus, trimusve culina, Aut rure inter oves vaccasque caprasque salaces Nutritus vultu susco redit atque tumenti Ventriculo, similis proli, quam rustica mater I.igna domum reserens enixa sub arbore fudit. Agrestem at subito mutabit in urbe colorona , Exuet arva. Utinam coleret camposque casisque Rusticus aeternum, ne luxum disceret urbis, Neve domus pudibunda suae. Vix reddere Voces

Scit miser, ore vomit jam sesquipedalia verba ,

a tardius infantis binigne ingenista b Scilicet expectas , ut nutrix ira pν-οrdiis Achoatum iis siti uegene dat onestos ,rique alimento lactis alieni eorrumpi. Atque alios mores , quam quos babere

112쪽

- SERMO SECUNDUS. 9

Quae proferre pudet. Didicit tamen illa docente obscoeno famulo, cui collo sarcina pendet Saepe, genisque genas jungens atque oribus ora, Criminis ante luem, crimen quam noverit esse, Imbibit. Ipso etiam didicit, quis crederet i ipsis Patre , amat crebris olidos quum vocibus hircos. O pateri o tunica digni ssime serve molestat Parte domus alia cum matre puellula cantat, Quas iterum mollis repetebat Apogonus V odas, Quum plenis Bacchi resonarent insta theatris. Spicula scit quot amor gerit , & quot vulnera fecit, Quo calet igne Helene, quo Dido. Posce quid alti Lex Vaticani jubeat nos credere, quodve Sit dubitare nefas ablutis Flumine sacro: Ungues rodit inops verbis, tam garrula primum , Pallet, nescit. Erant quum ignita sorcipe crines Vibrandi, cerussa genis pingenda, vel imae Plurimus & sensim succrescens ordine quino Circulus aptandus pallae, quo cedere lata Nos jubet una via mulier, mala perdidit horas Pontia saepe duas, & avitae dogmata legis Uel nunquam natam docuit, vel stans pede in uno Dimidiis dixit duo vel tria verbula labris. Scilicet hoc natam , quod nesciat ipsa, docebit. Heu quos ad mores devenimust Abdidit olim Ut sacrum Cereris sua pignora sedula mater, Secum asservavit conclusa in passete eodem, Quanquam nullus adhuc digitis, & nullus ocellis Sermo esset, spissas repetito corde tabellas Nec dum ferret anus. Uiguit sanctissimus olim Mos, ne proferret jam grandis virgo senestra

a Tunica molestet ignis alimentis illi- b Nomen graecum, cuIus significatio, a , ae mox succensa obvolutos nocentes sine barba , vel imbordis. amburebat. Iuv. Sc Seuec.

113쪽

Ad murmur quodcunque caput: ne sciret in Omnem Filius ire viam , quanquam barbatus , & illi otia , amicorum longissima turba, popina,

Alea, erant teneri prope barbara nomina amores. At nunc liberior iuvenis, quum Luna renidet,

Mussat ad aediculas & limina nigra, vel undana Quantum hydrops , potat calidam , versatque fritillum . Auratis gaudet crepidis patulaque puella Tibia in omne foro , festo in quocunque videri; Tussit ad hunc, illi ridet loquiturque videndo. I modo, & ex animo pelle omnem suspicionem. Nulla hoc Penelope, nulla hoc Lucretia secit. Non sat erant igitur privata periculat Perge. Plurima saepe domo congesta videbis in una. Prostant expositi venientibus ultro libelli Et numeris & lege soluta poemata Versus, Atque pudicitiae ', quae sorte Propertius, & qui Illi adjunguntur, magis erubuisse docerent. Quis Veneris tabulas dicet, quis signa Priapi Nudos & Satyros Nymphas & in amne natantes, Sulphureas, plusquam Phlegeton, revomente favillas Haec sunt muta malae instrumenta libidinis . ore

Praedita vix numeres . Parasitus, scurra , choraules, Comoedus, cantor Proculejae qualibet hora in AEdes conveniunt , nec cuiquam janitor obstat.

occurrunt pueri , virguncula & ipsa salutem Accipit & reddit; matrem dumque occupat ille, Hospitibus nati colludunt . Gelliola aures Τendit & os, auctas di nuper dum vellicat Ollus Psalterii chordas protensis unguibus instar Accipitris. Terram Cospus majorque sororum Alatis

a Poemata prosilea , Italice Romanai , plerique libidinum ac iacinorum plena. b Non pridem egregius fidicen antiquis psitterii chordis novas addidit, quae multo juciuidiorem sonum efficiunt.

114쪽

Alatis pulsant pedibus simul: alea pernox Luditur inde: pater nato, qui ludit & ipse

Coram, Numinibus convicia torquet ab ore Sacrilego . Medium quum nox pertransiit mem,

Ad coenam, sibi qua linxisset Apicius unctos Abstersis patinis digitos , puerique virique

Foeminaque accumbunt mixti, dapibusque meroque Indulgent, donec vicina e turre Cucullus Adventare diem Campano p monet aere.

Et querimur prisci si non vestigia recti Ulla manent i nostri si vincunt improbitate Nequitiaque senes pueri innuptaeque puelut Nos ipsi, quibus hac tumidum faciunt, & acuta

Bile jecur mordent, nos ipsi mole trahentis Exempli rueremus in omnia, niquis ab illo Gurgite nos miserans Deus eripuisset: & uda Mollior argilla juvenum natura resistet Nunc oculis vitio, nunc auribus insidianti Viribus Herculeis Z Limum ad praecordia Titan Quemlibet efformanda paret, peccare timentem Particulam insinuet Jovis ipsius. Ire deorsum Posse ignes credam, posse ire & flumina sursum:

At non exemplis coram tam turpibus ullum Immunem vitiis fore credam, aut labe carentem.

o nati l o Divis jam turba invisa parentum ob scelera & fraudest O terque quaterque beati, Si catulos, vel equos vobis natura dedisset Esset Canem pectit, gremio fovet, amne Iavat , nee Blandiri quemcunque sinit Canonia: nutrit Ipse suos Lepidus mannos, caudamque iubasque Crispat, & arguto detergit pectine sordes . ,, Vos viles pulli nati infelicibus ovis s

115쪽

Vos soli manibus patriis cultuque caretis. μAt patres natorum liostes sevaeque novercae, Vos quanta mihi voce datum est, vos bile senectae Fatidica alloquor admoneoque . Mihi arrigite aures , Illa dies veniet, qua philtro percita vappae Filia nubet, onusta prius, vestrique suique Dedecus, atque aliquo discedet cum nebulone. Psallit enim, saltat, callet citharam , atque cicutam. Si tanto est animo, tanta si fronte puella, Quid non audebit stateri Non disiita lux est Illa, nec ad Graecas me vate serenda kalendas, RSolvendo qua non aequus patrimonia vendet,

Inque diem vestes a foedo quaeret Apella, qIncolet & magnam nitida pro sede popinam, Commistus nautis calonibus & fugitivis; Ille idem, qui nunc nil praeter nomina magna Ampullasque sonat, qui censum fundit equestrem

In vestes, currus, epulas, famulosque canesque. Desino; namque meo jam terreor omine Vates. Ut Stygiae Eumenides natorum admissa agitabunt Consectos vitiis & longa aetate parentes, optantesque mori. Tetricae sed stamina ducent Ulteriora Dear, quibus inter mortis amorem Atque odium vitae suspensi culmine ab alto Procubuisse domum videant & fata suorum Communi culpa communi clade ruentum Ut tandem pedius transfixi vulnere acerbo Nec surdum esse Deum, nec Tiresiam ' fateantur.

a Maiorem asinorum Ur equorum , quam filiorum curam aιemus . S. JO Chrysost, hom. 6O. in Matth.

h Sempronii didicerat pollere σs altare etieantius , quam meesse est proba . Si iluit. e Graeci nullas halendas habunt. A Iudam e Tiresias vates Thebanus suit oruialis eaptus . Ponitur pro coeco : ut Juv. Sat. 13. Nec Iurdum, nec Gresiam quemquam esse De rem .

116쪽

SERMO SECUNDUR.

Hic tandem senior finem dedit ore loquendi. Quae memini , retuli tibi, IACOΜELLE, calenti Ιgne pari stud loque, malos ut & ipse parentes Excutias , promens meliori tela pharetra.

SERMO TERTIUS.

Basserin rigidam allarum eensorem reprehendis , O hortatur ut primam de se iudieium instituat . Adait ntilia monita.

AssE, novi quid ab urbe i honus si nuncius intraS,Sterno tibi limen myrto lauroque virenti. Sin prisco de more venis questurus, & affers Mille mihi causas , quas non ego pondero, nec tu

Legitimus judex , hodie mihi

gratus abibis. Nam mihi sunt, quanquam non magna negocia, R illud Praecipuum, pugnis quod tundere peetora nolo, Scindere nolo miser vestes. Sit sortis oportet, Haec qui non faciat te narratore. Libido In vetitos egit thalamos hunc, impulit illum Turpis avarities aconito efferre parentem,

Iste fidem violavit, opes sacri hospitis ille Abstulit ; es reliquas dum fraudes atque pudenda Facta hominum recitas, mihi perdita labitur hora, Vulnus & infixum sub corde diutius haeret, Quum non posse mihi hanc detur sulcire ruinam,

Nec meus apta malo medicamina proserat hortus. BAssE, peto hanc veniam: quoniam te sepe querentem Perversos hominum mores, altumque gementem

117쪽

Audivi: stimulabat enim reverentia amorque Me meus erga te ; patienter ut ipse vicissim Utiliora seras meditantem dicere, teque

Pauca monere , quibus ducas tranquillius arvum. Humanum est peccare . Lues ab origine nostri

Sanguinis lxec fluxit , pervasit & ima nepotum Viscera, nequidquam & munitas osse medullas. Ex luc quisque penu vitiorum qualibet haurit Multa die, praeceps & pondere sertur avito. tum percurras hominum genus οῦ optimus ille est, Quem pudet admissi V, vel providus ante pudorem Abstinuit magnis. Immenso sit duo tresve Excipis e numero, serdebit cetera turba, Nec tu immunis eris, si te bene concutis ipsum. Verum, BAssE, hodie tibi dicit amiculus: aequi Consule . Nos vitiis ipsi, qui carpimus omnes, Non sumus expertes. Saepe est, quem lege severa Damnamus, nobis melior: namque hunc sua saltem Demissum facit improbitas ; at nostra superbos Nos facit, atque sibi trux arrogat omnia virtus. 'Cur indignamur vitiis, odioque scelestos Insequimur, nisi quod sane tis parere recusant

Legibus, & molles sibi quidquid amica cupido

Suaserit, indulgent large virtute relicta rAt lex prima jubet, quos ardes accipit una,

Quos urbs una suis concludit moenibus, illos Ut communis amor nodo devinciat arcto ; ψ

Chilo dicere consueverat: Cais a te ipso . Omaeei μι eaυent ab aliis as nemo magis est bostia bomina , quam homo sibi , dum sibidinem, iram, ambitionem, aliasque eviditates adbibes in ean=

b AEuem poenitet peccasse, pene est im

nocen/ . Sen. in Agamem. e Meliora sum precata eum humilitate a quam innocentia eum superbia . t. Milavit. l. I. contra Donat. d Natura nos cognator edidit, cum eis iisdem σ in eadem gigneret. me nobis amorem indidit mutuum , σ I

118쪽

Parcat ut hic vitiis illius, ut omnia de se Quae dici metuit, de quovis dicere servo

Abstineat; demum ut stomacho moderetur acerbo, Iram & contineat. Quae si bona demseris, aedes Claude tuas, urbis portas claudamus, & antra Tutius ingrediamur; erit nam nil ibi tantum Quod formidemus φ. Tetigi jam vulnus , amicam Ne fuge, BAssE, manum . Morbo vexaris eodem Quo illi ipsi, quibus indignaris. Quid ni ita i Nunquam Mitis enim bilem cohibes. Hic paret amori, Ille gulae, pares stimulis tu tristibus irae. Ergo es mancipium, sola est diversa tyrannis. Nemo sapit tibi, nemo placet. Damnare triremi Nunc Lepidum velles, nunc Paulam carcere nuper Erecla ad Tiberim, triplici quo saeva libido Crate coercetur V. Statuis sed tu tibi nullam Pro ingenti hoc fastu poenam, sevoque reorum Contemtu R. Cedo, reus est & iniquus uterque, Quem damnas ; sed tu non insons, BAssE , nec aequuS, Qui sine rubrica praetoris crimina pie stis. Adde quod in multis ingentia tubera amicis Fers me teste, aliis verrucas objicis, ipsos Vertis & in faciem narres, R in ora Medusae. Usque adeo verum est, quod nos vitia ipsa aliorum Delectant, aliorum virtutem odimus ipsam. ψN a Heul

ni cohabitanctum est: nam tua quums- mel mansuefacta fueris , suam servat legem: hunc autem quotlis mitigaris , rursum ess rasur . S. D. Clirysost. hom. 29. ad ρορ-b Carceris iacies exhibet inl)riptionem hane

CLEMENTI. XII. PONT. MAX.

te. ad Fratr. d At nos virtutes ipsas invertimus , atque . Sincerum cupimus vas incrustare. Probus quιβNobjcum vivit, mulatim est demissus homo: illi

Tarao cognomen pingui damus V c. Hor. l. I. Saz

119쪽

Ηeul qui castigatque auditque dolos ab amore Liber & invidia, non hac te Jance nec hoc te Pondere discutiet. Facies hunc nulla movebit, Nullum thus mistum nigra pice. BAss Ε, sed ad nos Iam redeamus. Inest nobis genitricis ab alvo Ambitio quaedam, qua possumus omnia soli, Soli recte agimus ' , sapimus, solique caremus omni labe . Fit hinc ut quod non suasimus ipsi, Longe quidquid id est, a libra atque ungue recedat, Quod non consulimus, recto aut sermone docemus, Id commune bonum labefactet, moribus obsit. Sunt, qui serte putent ex nostris hisce querelis 2Fqui nos pretio tangi , & virtutis amore: νAt sunt nare alii sicca magis atque fagaci,

Qui nos perpetua sub veste latente lucerna Vestigare putant aliquod jus imperiumque In populum. Mihi dic, hos fallit opinio, an illos

BAssE, laboramus, quum verum se objicit ultro.

Ergo qui tumidi semus ambitione, superbi, Iracundi, acres, capitos, quidquid & istis

Cognatum est vitiis, totas emabimus iras In miseros, multa qui nos virtute probisque Moribus interdum superant i damnabimus omnes , Omnes perdemus nobis impunibus hisque, Quos, quod adulantur, praestantve quid utile, amamus 'o probrum i o duras super omnia marmora frontest Fquam nulla tulit lex poenam talibus ausis. Credidit ingenuo quod sorte pudore luemus, Occultoque animum quatiemus verbere tantae Fraudis participem. Sed me indignatio agebat

non verba . Cic. s . Tusc.

120쪽

IO I

Improvisa animo. Muis, clementius oestrum Inspirate mihi. Fama est animalia quondam Convenisse simul , quo se quodcunque tueri Contra vim posset istorum, & ferre querelas De furtoque doloque malo . Sedet ore severo Arrectisque jubis leo judex; undique circum Stat turba, e silvis pars plurima, plurima ab agris. Ut tandem facta est dicendi cuique potestas, Hirtum & parvum animal, cui nomen ericius, ante Surgit equumque bovemque: tumet, spuit, excreat ora inponens ad verba. Canem, qui proximus illi Sederat, accusat primum male mobilis irae; Deinde lupum famis omnivom, leporemque timoris Imprudentis, ovem stolidam , vulpemque dolosam, Socordemque asinum. Demum mala bestia nulli Parcit: quin lacrimans subdit sibi quodque malignum Parte nocere aliqua, vel quum ab sede aggrediuntur Pellere, vel multo quum parta labore rapaci Dente petunt. Reserens haec tota exaestuat ira. Dudum at divisus brutorum hinc, inde ferarum Grex stendebat. Equus nutu veniaque leonis occipit, & multis ex ordine multa rcfellit. Addit plura senex rauco pulmone jugo bos Tritus & assiduo . Sed nullum vulpe resolvit Clarius ambiguam litem. Consederat imo Illa tribunali, sese & surdescere fingens, Accedat propius, quaeso inquit, ericius; aures Nam stupuere mihi, voxque est exilior illi . Imperat hunc subito judex procedere. At ecce Iudicis ante oculos dum repit, sauciat omnes. Jamque propinquarat demista & fronte leonem Pronus adorabat, quum figens oscula fixit Spicula multa . Pedem retrahit leo servidus ira, Hocque est, hoc, inquit, monstrum , quod bruta, serasque

SEARCH

MENU NAVIGATION