Bernardi Guilielmini C. R. Scholarum piarum Sermonum libri tres

발행: 1742년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

121쪽

Audet me coram accusare t Apagete pusillum Hinc animal, sed grande malum, detrudite subtus Terram: ne posthac conturbet qualiacunque Utlibet in nostro fiunt commercia regno. Dixit, & extemplo fuit in scrobem ericius altam Musus, ubi latitat, potis est nec laedere quemquam , Seque serunt, vel ab hoste cavent animalia noto. Fabula, BAssE, fieret tibi commoda plura, pilosissQui carpis multa vestitus cuspide. Primum Stultum est, contra omnes privatum nitier, alba Ex nigris sacere & moderari cuncta volentem. Hoc nulli sceptro licuit, nec fascibus ullis, Multaque praetereunt laquei, rigidaeque secures. Mendis quid si idem multis scatet, audet & ollam Appellare nigram, & ridere nigerrimus ipse tDeinde malos homines juvat inter vivere, sicut Inter deformes. Nam suescimus ora videre , Qualia, Dj Superil sima, atra, pudenda, quibus non AEthiopes possint, non invidisse Lapones. Sed ptiestat media Sapientem excedere turba, Inque salubri aegram mentem curare recessu, Et quas in nobis fastidit, tollere rugas. Denique, BAssE, nefas si nullum admisimus, ausi

Nec sumus, expurgent quae Centum-crimina-Celta , Debemus Superis grates. Hi sepe superbis Hanc statuunt poenam, patrent ut turpia notis, Postera lux retegat. Qui lapsum errore, lutove Prae fragili ridet facile, cras fiet adulter, Tota & cantabit cum compare rumor in urbe. Postremum monitum memor esto ante omnia mente Condere. Nos inter tenues, queis publica non sunt Munera, censior erit vitiorum aequiis mus ille, Qui tacet, & sola morum probitate perorat.

a Cent--cellis triremibus aut ergastulo criminum poenas luunt flagitiosi.

122쪽

CLEMENTIS XII. vitam ἐmDandam proponit Nobilibus Adolefientibus in Getesiasticis Dignitatibus initiandis . ECustos hominum, CLEΜENS,

Te Maxime Regum, Parque Diis Superis , humili

celebrare camoenas

Et novus audebo Uates t At

Iupiter ipse

Non semper tauros aurata fronte venire Ad sua sacra videt . Proceres mactent hecatonben:

Far dabit & fruges modici possessor agelli,

Nec tamen ille minus veniet D, carus ad aram, Quam Proceres, si pura feret munuscula dextra. Hoc ego deductum meditatus arundine carmen offero, Magne Pater. Forsan Te digna loquentur Arcades imbuti toto p cordia Phoebo: Sed non me studio, laudum nec amore tuarum Vincent, dam caesi testor spirabile lumen . Ergo mihi, CLEΜENs, adsis Deus alter, & audi Uera quidem de Te vatis licet ore loquentem. Quum Τitan hominem stagili componere limo Conuituit, naturam inter brutumque Deumque Mente agitans mediam, Divinae particula aurae, AEthere vel rutilo, certe est caelestis origo Illi, animum finxit puris virtutibus aptum, Deque Diis multum referentem . Tum grave coepit Corpus humo madida, conjunxit & undique partes

a Sacrificii genus , in quo emtenae t boves mactabantur e ut JuVen, Sat. 11. unius generis victimae, v. g. ceatum i Existunt, qui prinnittant hecβ1θmbe ,

123쪽

Dissectas variis animalibus, unde cupido, Unde timor, nostrorum ingens & turba malorum Profluxit. Tamen ille luto meliore creavit Quosdam, nec tantum terrestre irrepere pondus Mollia concessit sub pectora, posset ut illam Divinae lucem mentis vel cortrare tardo, Vel vitii illecebris tetra & caliginae culpae

obruere . Heroas semper comitatur amicum Tutaturque aliquod Numen vel ab ubere matrum.

Ergo COR SINU Μ antiquo quum sanguine coepit Formare Heroem, Deus adsuit ille Uirorum Nobilium Deus: hunc gens prisca vocavit Honorem. Adsuit incorruptus Honor. Si patria nomen Illustrat, nasci Regalem vidit ad Arnum, Quo qui sonte bibunt ad honestas promtius artes Ingeniumque serunt, veraeque cupidine laudis Et maria & terras & sidera gentis Etruscae fama impleverunt. Sed te pulcherrima rerum, Regum & Divum magnam, Florentia, matrem Non opis est celebrare meae, quam sertilis Arni Ad ripas dicunt centum, & modulantur olores. Pergite, Pierides. Si mores donat avorum Sanguis, Honor gentis maternae hinc, inde paternar CoRsI NO priscumque genus ' nomenque superbum Praestitit & mistum Superis. Date lilia plenis, Romulidae, manibus, date plenam thuris acerram. A N D R E A s magno supera de sede Nepoti Magnus avus plaudit, divini habiturus Honoris Illum participem , quum integrum expleverit a Vum .

Huc ades, o primo laetissima flore Iuventa, Jam Puer ingenuus tibi crescit, & atria lustrat ornata Heroum signis di imagine multa

a Vid. inter alios Genealogr. Gambur. in Nob. Fam. Ol. . p. 243.

124쪽

Virtutis patriae. Stupet intentusque videndo Nunc hujus nomen, nunc postulat illius arma. Tum pater ostendit clypeos hastasque sagittasque Et veterum monumenta ducum, qui vulnera pasti, Dum patriam servant, inimica vel oppida cingunt, Uictores ostendit avos, sua agmina narrat Attonito simili, Martisque accendit amorem, Et tenero jam laus in pectore bellica servet. At sulvum infantem retrahens sublui bida mater, Ne mea vita, inquit, ne lux mea, amaveris istos Tam sevos vultus indutaque peetora ferro. Hos potius. Placidas frontes atque ora verenda Pontificum monstrat, quorum pars splenduit ostro, Splendet & evectus super aethera plurimus ordo. Matris Honor votis resipondet; & aegide & hasta Deposita , qualisque solet se serre videndam Coetibus Arcadiae vultuque animoque serenam, Pallada se talem Cost si No ciserre bonisque Artibus informare jubet . Non fluminis alveum

Pervolat ulla ratis, quum prono labitur amne, Vix remo tangente selum, vix carbasa vento,

Ut facili ingenio studii genus omne peregit Assiduus Iuvenis vincto pede, sive soluto

Dicere, vel dubias rerum perquirere causas,

Vel sacra. jura libet, non ulli laude secundus. At qualem variis junxit vitae integer usque Virtutem studiisl quos mores quamque pudicos: Sic opi sex ebore in laevi nitidoque smaragdos, Aut rutilo includit gemmas Garamantides auro. O juvenes, juvenesi quorum labor unus, & una est Cura comae ferro crispandae, vultus amici Censura speculi pingendus , odore Sabaeo Ungendum caput, & perdendi temporis index Lata monstrandus vitta flavaque rubraque, o Cla-

125쪽

1o6 LIBER TERTI Us

Clavicula seriente oculos duplicique sigillo:

Me numerare pudet ludos , convivia, amores, Et quibus in vitiis robur consumitis aevi. Ite gyne is aptissima turba, nec ullam

Pascite spem populi post tot commissa regendi . Res alios homines haec poscit & arte subactim Longa animum & plenum generiab pectus honesto.

Vos molles animae. . Sed quo me Phoebus agebat Parce decus magnae, COR SINE , & gloria Romae, Parce , tuis me tam contraria moribus aetas Obliquum abstulerat: virtus tua sideris instar Errantem revocat . Uix Te deduxit in Urbem Ille tuo lateri custos affixus in omne napus Honor, rosei divina modestia vultus, Candor & integritas animi, fidumque colendae Pectus amicitiae Tibi conciliarit amorem Romulidum . Quae turba tuas non fluxit in aedes Nocte dieque t tuae quem non cultissma linguae Gratia devinxit Z Uenit, qui rostra diserto Personat ore, lyra qui carmina fundit eburna, Uenit Eques nitidus, Patres venere togati. Quisque tua melior , vel doctior aede recessit, Nemo nimis facilem te questus, nemo severum. Sic ubi vere novo genialis floruit hortus, Undique cogit apes odor aethere susus aperto. Illae nectareos flores & olentia nactae Pascua perque rosas finduntur perque ligustra: Quum tandem ceraque graves & melle volatu Se denso attollunt, & grato murmure parvos Ad scelus reserunt & odoras munera cellas. Quid moror IJeroem dum clara celebrat in Urbe

Famas

a aeui votaptatibus ducuntur , T se nee attingant Remp. ἔ patiantur vim vitiorum illacebria σ eviditatiam Din fortes labore suo perfrui . Oc. pro sest. noctis aederant, missos faciam honore a

126쪽

Fama , trahitque homines, adsent quoque Numina. Leges Et res humanas Themis ollari , Sacra Deosque Relligio insigni pietate & sortibus ausis Commendatque Viro , crinesque bivertice mitra ornat, & Assirio fulgere nitentius ostro Imperat. Invicto quid dignum Interprete legum Dicere, quid tanto Sacrorum Prieside, Muia Possumus, Hespiades Musis i Nil sanctius ore, Quum pia vota facit, nil dextra largius, aris

Cum dona imponit, templisque instaurat honores. At nos incessumque gravem vultumque decorum s Nos pictas vestes Phrygiam miramur & artem, Vos soli latebras animi, vos corda videtis Interiora, Dii. Quanta est in pectore virtus, Quantus amori Divos movet haec pietasque fidesque, Non mitra, non vittae, non pingui de grege tauri. At Sacris functus sanctarum oracula legum Dicturus procedit. IO, properemus egentes , Turba soluta metu. Lictore severior Omni Nostra hoc paupertas non nos ab limine pellet. Nomine nam solo ditari a divite pauper Iudice COR si No . Nil sceda pecunia lites, Nil metus, aut odium , nil gratia promovet, una Certa patrocinii causa est , quae nititur aequo.

Discite justitiam, quibus est agitare potestas

Fasque nefasque '. Tegunt ingentia crimina saepe Nobilitas & opes: reus est, cui deficit aurum. Heu pudori heu diro vadimonia prodita lucro lTalia COR si NI non vidit monstra tribunal ἀIudice, cui semper Themis adsuit altior ipsb. O dignam imperio virtutem l o nata cor ad Temporal Jam dudum mens dextera rebus agendis, o a Prin

memι ueris Ie Deum habere testem, is est, I ipse μαι divinius . 3. Ossic.

127쪽

Propositique tenax & vultu semper eodem Fortunam excipiens variam, jam Palladis artes Et res ambiguae Latiique negocia regni Hunc exposcebant Regem. Communia cives Detulerant positaeque procul suffragia gentes, Ante sacer serret quam vota fidemque Senatus. Iam Princeps, jam dictus erat patriae Pater ante, Quam fieret. Nostris extremo hoc tempore Divi Praesidium rebus nostrae columenque saluti Tutelamque animae servarunt. Ipse Τiaram

Innumeris metitus Honor virtutibus annos,

Imposuit capiti, & terra, inquit , & alma senescat Sub Duce Roma suo, simul aurea secula ducat. Semper ego sistam verae in vestigia laudis, Suniciamque pares animos nomenque decusque. Dixit, & ingenti plausu nova gaudia cives

stantur, caelum laeto clamore resultat.

Tum CLEMENs hominum curam subit imperiumque Non alio vultu , quam quo grave pondus Olympi Cepit Atlas humeris, latera ardua nixus, & artes Et prius experiens iterumque iterumque valerent

Quid vires. Subiit tandem, sortisque serendo Fit magis, & facili jam sidera vertice sulcit. Salve, Magne Pater, quo sospite Uaticanum spes erit, teptemque dabit longa otia colles

Ducere, & antiquae monimenta resurgere Romae, Atque per innotriae reduces dominarier urbes

Iustitiam doctasque artes vitaeque beatae Commoda. Salve iterum, mundi decus , inclyta Divum Progenies: Phryxi Tibi vellere stamina Parcar Dum nebunt, radiosque suos intexet Apollo;

CLEΜENTEM atque iterum CLEMENTEM publica vota, Et communis amor CLAMENTEM ad sidera tollent, Sidera cognatum resenabunt aurea Gmen.

128쪽

SERMO QUINTUS.

'iderieo Electorati 'Principi Saxoniae in Academia Areadum .ariis foribus O frondibus eoronato defert animorum impe rium . Docet de instituto ct de rebus eArcadia , e ut laudes. eam ejusdem Friseipis laudibus prosequitur.

ULTIPLICI nitidos quoniam, FRIDERI CE, capillos Nostri ornaverunt Tibi flore& fronde Poetae, Non etenim possunt alias da ,

re rura coronaS:

O Flos Saxonici purissime Sanguinis atque Austriaci , cape sceptra novi filorentia Regni, Non quae Saxoniae Gens inclyta gessit ab annis Innumerabilibus, non quae gessere vetusti Induperatores de Gente tua ', genero Nec quae gessit Avus Scythiae, nec quae gerit & nunc , Et longaeva aetate geret Pater optimus , at quae Plausibus & laetis hodie Tibi vocibus omnes

Arcades uno ore, uno animo, uno corde tulerunt.

Ecquid enim, quid non, FRIDERICE AUGusTE, mererist Ingredere V, o felix, nec nostra mapalia temne, Nostri Rex animi, nostroruin Rex & amorum Ingredere. At pendes, & circum lumina volvis, Quod fortasse Tui dignum nihil undique cernis.

a Henricus I. Otho Magnus,otho II. Otho III. N Lotharius II. vid. Virdiachia. in Chron. Sax. Sigeber. Fris . &alios Seripi. Vii. Imp. h Adiverat Aea demiam Latinam haberi seliram in AEdibus Custodis Gen.

Areadiae, ubi maximo plausu frequet tissimi Coetus exeeptus & omni carminum genere celebratus inter Areades minime duhia eum voluptate acclamatus

129쪽

rro LIBER TER TI Us

Perge tamen, Juvenum pulcherrime, vilia quamvis Exteriora Tibi Arcadiae videantur, & agros Despicis & pecudes & aratra: introspice nostros Ra animos, ubi facta Tibi regnare potestas.

Nos intra meliora latent. Concordia nostrae est Gentis Stemma . Probos ea primum iunxit in unum Pastores, sumus unde siti, facilesque parentum Servamus mores h. Sincero pediore quisque Quemque colit , nemo rebus macrescit opimis Alterius, nemo serus ambitione vel ira

Turbat amicitiam: rixas & jurgia vultu Phylacidas placido arceret, nec eo duce quisquam

invius erraret φ. Nos continet unus honesti

Limes, & una simul ducit nos semita iusti. Iamne tui, o Princeps sertunatissime , Regni Incipis agnovisse bonum pretiosius auro, Clarius argento, gemmis praestantius ipsis ZIncipit en oculis nobis connivet amicis, qNosque sua egregius virtute & moribus aureis Metitur. Grandes animae sic non bona coecae

Expendiise solent fortunae, non quid in arca Claudat is, ille quibus distendat jugera metis: Sed quam quisque tenax sit recti cultor & aequi.

Ergo Tibi, Princeps animo aeque candide & ore, Nostra haec simplicitas aevoque simillima prisco Vita placet, placet atque ideo nobis magis ipsis,

Ilanc

fictilis . Virg. Ecta. b Arcades non nomen soliun past rum , sed di ingenuos more & pali ratem simplicitatem suis in consessibus praeseserunt. Academiam hane XIV. Il- ustres Viri sub finem supcrioris seculi maximo literarum ac bonarum artium emolumento instituerunt , di colonias per multas Europae urbes propagarunt. De ea vid. inter alios egregium Lib. Carminu Mich Josephi Moret Uiri de literis Academiisque nostris optime meriti. e Inter praecipuas leges Arcadiae una est , quae eos , qui turbas excitant, degradu Academiaque movEt .d Iuua ιον um , qtiau in alias ce nimus a pins moveι , atque iuvis, in quia bus inese via.ιur, amicor facit. I .Ossic.

130쪽

IIanc quod amas. Sed perge, & adhue meliora videbis. Interea virtutis iter percurrito apertum, Et magnos imitatus Avos gere digna superbo Nomine Saxonidum. Populos in pace tueri Suesce, hostesque procul retinere a finibus: olim Quum Victor venies spoliis Orientis onustus, Et per Te regio Septen-subjecta-Trioni Jus Vaticani una Relligione Fideque

Nobiscum intemerata colet, Sanctumque Parentem Utraque communi gens una vocabimus ore: Ingenti Te laude larent super Arcades astra, Majoresque dabunt animos, aliasque coronas Riterna innectent Tibi circum tempora lauro. O si illos nebunt mihi Parcae stamina in annos, Quot rebus monumenta tuis erecta videbo

Quot mihi sestivis resonabunt plausibus imae Valles Arcadiae, quot dignis versibus alti Colles, quamque pater sublimi voce Lyceus lTunc vel in extrema robur juvenile senecta Induam, & ante tuos, Uictor generose, jugales Unda actus populi turbaque elatus ovanti Ibo manu plaudens, dicamque io io venit ecce Mavortis FRIDERICUS honor terrorque tyranni Odrysii, Miacae restauratorque salutis . Tum laeti repetent io io juvenesque senesque, Respondebit io cunctis e vallibus echo. Nam mos Arcadiae est Heroum dicere gesta, Et magna stimulos currentibus addere laude. O FRiDERICE , capit jam Te, reor , ista voluptas, Exultasque animo totus mihi, iamque triumphas. Si Tibi non satis est Musarum plausus , habemus

a Habita est Academia haee in Capi- ω eoram S. R. E. Ordinalibus ac Sermetolio , ubi de more Noti. Artium Mulis nisi. Principe exhibita sunt. ae praemiis plurae Mehitecturae di Picturae specimi 'pro eujulque merito donati Auctore1.

SEARCH

MENU NAVIGATION