장음표시 사용
111쪽
Uere novo nova serta ferat mihi rustica pubes Et cumulet vernis funus inane rosis. Atque aliquis matrum distento ex ubere sinum lmpleat, manes donet habere meos Est etiam invisas Lethaei ad fluminis undas. Atque aliqua ad Stygias gratia vivit aquas.
Ad Cornekum Frangipanem. Lethaeos latices , aeterna oblivia vitae Potabas . Valles cum petis Elysiias; Et tibi felices animae jam serta parabant. AEquanti magno cum Cicerone pedem Corneli , miserum spes verum anima ipsa reluctans Grandior, exiguo corpore abire nequit,
112쪽
Ad Marianum Hamtum. DUm te sollicitae Lites componere turbae, Et iuvat in medio dicere Iura foro ;Me vero urbanis vacuum iEantico curis Rura tenent, studiis commodi a meis. Hic ver perpetuum, rapidique sub igne Leonis Nutrit odor feras terra benigna Rosas ;Mille nitent variis depicta coloribus arva Floribus, tenero gramine vernat humUS. Hic sunt arbutei foetus, hic mitia poma Lucidaque in gravidis vitibus uva nitet. Hic nobis foeta praebent ac dulce capellae,
Suppeditantque sui pocula mellis apes ;Et foecunda seges. pleno copia cornu Aurea Dictaei secula redditavi. Pauper, angusti cultor studiosus agelli
Caeruleas vitam Najadas inter ago Securos capio, quum nos venit humida somnos, Et satis It humili quaelibet herba toro . At matutinum quum Lucifer exerit astrum, Et toto nitidus panditur orbe dies Nunc juvat in densis disponere retia ramis, In quibus incautae praecipitentur Ue S. Nunc lepores per saxa sequor vulpesque fugaces ἔ
Et jubeo celeres voce subire canes. Ite alacres . properate alacres, Urgete trementem,
113쪽
Fulmineos alii quaerant in montiluis apros, Et cupiant rigidas perdomuisse feras Haec me praeda juvat, haec sunt mihi gaudia cordi Conveniunt animo non fera facta meo. Quum vero in medio Phoebus spatiatur Olympo Pascitur de sparsum Ionga per arua pecUSI Tunc ego frondiferae v qualibet arboris umbra. Decipio lentos carminis arte dies. Hic mihi dum Veteres animo repetuntur amores, Et Lyea dat querulos ollice tacta sonos; Credo equidem nostros intellex: Te dolores,
Sic mecum raucae dulce queruntur aves. Solanturque mea arguto arm me curas
Turtur infaustum quae gemit Ales Ityn, Et conjux placida cantantem Chloridos aura Ductus ab occiduis leniter amat aquis. Talia in Elysiis memorantur gaudia campis, Vatibus antiquis si datur ulla fides. Hinc modo sublimes animo provectus in auras Protinus Aonii montis ad antra feror. Illic Gorgonei florem in margine fontis Ludunt perpetuis numina docta choris. Inter Amadryadas,' oreadas, atque Napaeas Stant Satyri, celeri turba notanda pede, Sylvani Faunique agiles, Dryadesque puellae, Mixtaque Najadibus flumina cana sui se Extremumque agmen Choreae longo ordine ducens, Explicat Aonii turba novena jugi. Hos inter medios cantat formosus Apollo, Increpat aurata Calliopea Lyra. Pan Deus Arcadiae gracili modulatur avena, Ad sonitum reliquo subsiliente choro. Parte alia umbroso cantat secretus in antro Tityrus, Ausonii gloria prima soli Et dum septena modulatur arundine Thyrsis, Pastorum ludos Alphesiboeus agit. In medio saltat coetu formosus Amyntas, Nec cessat Lycidas, nec Corydonis amor
114쪽
Exultant circum montes, atque ardua saxa, Et nihil in sacro vertice triste sonat. Sic Mariane meae tranquilla per ocia vitae Labuntur celeri tempora tarda pede . Haec ego pace tua, praeponam quantulacumque
Sunt bona divitiis aurifer Herme tuis. Oh possim tales inter deducere lusus
Quae superant vitae tempora cuncta mea . His ego nam studiis contingam nomine coelum,
Famaque post cineres nostra Perennis erit Ad Marium Brutum. Dum mea Pegasei versatur in aggere fontis,
Et vacat Aoniis prima juventa chori se Nec sese gravibus potis est accingere curis Quam semel immiti compede vinxit Amor, Tu ero, Euganea qua lapsus ab arce Timavus Fundit in Illyricos ora novenna sinus, Incolis antiquam Troiani Antenoris urbem, Atque Sinopeis moenia acta viris. Ardua Cecropii tractans praecepta Solonis,
Et volvens animo grandia jura tuo. Ecquid adhuc inter tantarum pondera rerum
Paschalis memorem te facit si tu id Si penitus veteris non es oblitus amici, Nec tua lethaeus pectora torpor habet, Qualiacunque libens nostrae cape munera Musae, Quae tibi sint animi pignora certa mei. Et quamquam majora tuo sub pestore versas, Sunt tamen hae studiis non aliena tuis; Nam modo Castaliis nemo est te notior antris,
Nemo Caballino largius amne bibit. Atque ita sim felix quoties tu do fit revolvo Carmina iudicio est gratia si qua meo,
Scripta cothurnati videor versare Maronis,
Aut Colophoniaci nobile Vatis opus.
115쪽
Quis tua scripta neget culto certare TibuIIo, Cumqui bile teis vivere digna modis Quae te lorentis sub tempora prima JuVentae Flebilibus numeris scribere jussit Amor Perge igitur sint aequa tuis modo numina factis Accipies meritis praemia digna tuis. Vidimus a prima praesagia multa luventa, Et jam tunc laudis nuntia signa tuae. Novimus ingenium, nec dum patientibus annis RSmula Nelidae verba diserta Seni. Quis te mellifluis reserantem pectora dictis Doctius Arpini non putet ore loqui ZJam Romana suas in te facundia vires, Et priscum reparat Attica lingua decus.
Non ignota tibi Chrysippi inventa, nec ullus In tam dinacili qui latet arte locus. Sacra Stagirite tibi sunt tentata Magistri, Quae numquam pauper qui colit, esse potest. Felix cui licuit pretis vulgaribus ausis Ante diem studiis invigilare bonis.
Nunc alii veterum titulis censentu avorum: Sed tua jam veteres gloria vicit Avos Sed jam tempus adest patriis te reddere terris. Summaque jam Patriae solvere vota tuae is Absentem quae saepe suum suspirat Alumnum. Teque dolet tantas ducere Brute moras. Tolle moras igitur, nostrasque revertere in oras Sic tua felices coepta sequantur aves. Ut vaga te reduci verrentem cerula emo
Accipiat placidis Hadria mitis aquis.
Ludant connexis cireum tua restia choreis Quotquot codruleos continet unda Deogis
Et tonet inflata riton super aequora Concha, Ad sonitum virides subsiliantque Dei. Et Vectus curru per inanes Iuppiter auras' AEquora prospectu mulcear alta suo. Nulla micent toto contraria sidera ceIosNς madidus pluvias concites audit aqu/s
116쪽
Laeta sed immensum foveat concordia pontum, Spiret ab occiduo Chloridos aura o . Et tua felices comitentur carbasa vetiti, Incolumis atrio dum referare solo. Ad Ioannem Bonnam. Me tenet Hadriaco circum pulsata profundo Terra gelu, rigida nunc adoperta nive. Hic inter glacies, atque horrida frigora brumae Uror, ut Assyrio sub Iove nudus Arabs rUror ego, ut celsum quum Sirius exerit astrum, Uritur Eoa quem rigat Indus aquar Uror ego, Ethnaeis ferrum esu urit ur antris, Mulciber irato quum struit arma Iovi. Uror ego, ut liquido perfusa bitumine lampas, Flavaque lipposito flagrat ut igne seges et Uror ego, vivos jamjam conversus in ignes Accendo afflatu frigida saxa meo. Si me florentem tangant suspiria sylvam,
Excutiet tremulas sylva perusta comaS. Si mea Caucaseos adeant suspiria montes, Ardebunt Scythicae per iuga summa nives.
Solveret hic Hebri glacies, hic solveret Istri
Frigore concretas plurimus ardor aquas . Ite procul dulces, miserumque relinquit amici, Ne cadat in vestros haec mea flamma sinus. At vos tergeminae mea rumpite pensa sorores Arbitrium vitae est quas penes omne meae.
Nam quid ego invitam cupiam producere vitam pSi non ulla meis luctibus hora vacat, Si non ulla meae veniunt solatia menti, Sed resonat gemitu noxque diesque meo pQuum nox atra venis veniunt suspiria tecum, Et mala quae saevus plurima mittit amor. Non me jucundo declinant lumina somno,
Nec venit heu misero noctis amica quies: Sed
117쪽
Sed dolor, Macrimae, tristesque ante omnia Curae Exagitant animum per freta vasta meumrNee faeiunt nostri finem cum no te dolores, Sed magis est stimulo noctis acerba dios. Qui equid ago, ad solitas rapitur mens anxia curas,' Et nihil est, quod jam me, nisi fiere iuvet. Iam mihi nec risus, nec sunt mihi gaudia cordie
Conveniunt animo tristia cuncta meo. Nec iuvat assiduis coelum lassare querolis. Despiciunt nostras numina surda preces. Nulla animo requies, nulla est spes certa salutis e rimam foret in tantis mors mihi grata malis lSolae meos etenim potis est finire Iabores, Et requiem tantis mors dare sola malis. Forsitan wmortem frustra imploravit inanis Spes mea quum nullam mors dare possit opem . Forsitan nobis idem post funera sensus Permanet extremam qui fuit ante diem rScilicet, aeternos ut cogar ferre dolores, Nullaque sit lacrimis ultima meta meis. At tu, quem placida respexit fronte Cupido, Cui dat Amor faciles per sua regna vias ἔBonna iubar patriae juvenum pulcherrime, sed qui Ingenii superas dotibus oris opes; Dum lcgis haec nostras testantia carmina flammas, Exemplo poteris cautus amare meo Ad eumdem.
Quae mihi misisti dulcissima armina, nostris
Solamen tribuunt non mediocre malis ἔCarmina, quae Coo possint certare Philetae, Carmina , quae moriens vix imitetur olor. Certe ego sim demens, dum nostros arguis ignes. Si querar, aut si te dicere Uera negem. Vera mones fateor, cuncta salubria sedistrilterius nutu vivere cogit amor.
118쪽
Qui valet heu facile sitienti consulit aegro. Abstineat gelitis ut patienter aquis. Tu quoque, quem nondum violenta Cupidinis ira Uisit. Qintadium vulnere pectus habes; Alterius facile damnas ineendia . nec te Usus, ut indoleas ad mala nostra facit.
Omnis amans, tenere quem torquet cura puellae,
Id quod amat nimium , vellet amare minus; Uellet ut ille ferus sensim decresceret ardor, Et levius fieri vellet amoris Onus:
Sed contra assiduo depugnat Marte Cupido,
Quoque magis retrahis te, magis ille premi d. Non tamen accipias ita, quae modo scribimus, ut moLegitimi immemorem Bonna reare thori . Forsitan casti me dulcis cura cubilis Decoquit, niveo cogit amore mori: Sed tu dum lacrimas, mea dum snspiria sentis, Non amor est: dices, sed furor isto tuus. Si quod amas, securus habes, votoque potiris; Cur gemis & lacrimis turpiter ora rigas λFIore decet miserum, qui spe frustratur, amantem , Nec potis est longas ferre in amore moras. Haec tua sed contra, quae nos adducimus, audi ἔEt super addictis haec potior tene.
Innumeri, quorum sunt nota poemata Vates, Quos sacer aeterni nominis urit amor
Fingere multa solent, veris jungere falsa,
Ilicet ut varium pulchrius extet opus
Credulus es, si vera puta cecinisse Tibullum, Dum cupit in gelidis montibus es e lapis. Credulus es, si vera putas cecinisse Poetas. Quos legis assidua garrulitate queri. Credulus es, si grandiloquiset logo solutis Vatibus indubiam credis inesse fidem Me 'Ioque, qui vatum veneror vestigia, saepe Cogit Apollineus fingere multa calor
Et nunc tam duro tibi sum men ritus amores,
Quos legis in scriptis Bonna diserte meis.
119쪽
Quandoquidem audicram blandam coepisse Dionen In tua nescio quos damna movere dolos; Sellicet ut facerent te nostra incendia cautum, Incautus placidis ne caperere dolis. Ad Camillum maeonem Fgrotantem. Quod nunc immerita torqueris febre, molestum Paschali nimis est culte Camille tuo. Et certe, si vel precibus, Vel viribus ullis, Arte tibi, aut aliqua ferre valeret opem; Pro te non fugeret quaecunque pericla subire, ' Dum tibi prima foret restituenda salus.
Et nunc coelicolas pro te languente fatigat. Nam pia coelicolas vota, precesque movent. Huc ades e summo gratae tibi vertice Cyrrhae Phoebe pater, medicae prime repertor opis; Perque salutiferas tecum, quas noveris herbas rDignus hic auxilio est quem tueare tuo. Solus hic in vario terraeque marisque tumultu. Promptus in ossi ei perstitit usque tuo. Dumque alii gladios, Martia munia tractant. Ingentes aliis accumulantur opes ἔDelectat Sylvis alios venatus in altis,
Ast alios culti cura fatigat agri; Hic vacat Aonidum studiis felle ibus in te
Et tua securus sacra beata colit. Dignus hic est igitur si te dua sacra colentis Cura movet docta cui medeare manu Qui tibi perpetuas grates pro munere habebit, offeret templis thura Sabaea tuis . Ast ego mille super gratissima carmina pangam; Si modo Phoebe tuam senserit aeger opem. Martinases Lusus. Jam Martinali reddunt solennia pompae, Festaque non tacito praetereunda pedQHaec
120쪽
I e celebrat prcesen pro Saturnalibus aeta Ut nihil antiquis invideamus a Uis. Discurrunt juvenes passim celeresque puellae Per medias urbis, sedula turba vias: Atque ferunt referuntque cit vaga munera cursu, Munera, quae certi pondus amoris habent: Laetitia, cantuque sonant loca cuncta, virumque
Excipiunt hilares sidera celsa sonos:
Ducuntur variae per compita lata choreae,
Saltat amatori juncta puella suo et Impiger in medio populi cruore Cupido.
Molliter accensas vibrat in ora faces. Interea multi tepefacta calore Lyaei Fertur in ornatis ebria turba choris. Qualiter, Ogygio rapitur quum protinus castro, Saltat in alternos concita Baccha pedes. Hain aliter nostram rapitur vesana per urbem Ida tumens multi turba calore meri. Cernuntur laeti mediis sub noctibus ignes, Accentaque micant per latus omne faces e Pulsa tremit pedibus tellus, clamoribus aether, Ingeminant laetos concava tecti sonos.
Non tuba, non litui, non illic tympana desunt, Non AEgyptiacis sistra verenda eis. Haud secus I diei resonabant aera sub antris,
Quae puerum morti surripuere Iovem Perque domos passim convivia laeta parantur, Sternitur Attalicis mensa beata thoris, Libantur veteri carchesia fervida Baccho, Nec mala fumosum diluit unda merum. Tunc circum pleni calices hinc inde vagantur Et castus roto pellitur orbe pudor, Per risum, atque iocum, cantus nox ducitur Omnis oblectat madidos alea facta viros;
Sive colorarae Gerulo murice chartae. Quamque tenent gemini picta tabella Duces. At levior tenera exercer cura puellas Ludicra per teretes mille eperta nuces.
