De jure circa alienam rem singulari

발행: 1742년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

11쪽

C. d. t. item haeres ejus & Curator bonorum L. I. pr. F. eo L. contra Possessorem rei fraudulenter alienatae tam fraudis nescium quam conscium ; Et contra illum quid e n tantum, si possideat ex titulo lucrativo, L. 1. g. M. β. d. t. L.F. C. eod. in quantum factus est locupletior; Contra hunc vero indifferenter actio Pauliana & quidem in solidum datur dL. 6. q. r . si modo actor fraudem satis probaverit L. D. g. a. eod. Non tantum autem contra ipsos Possessores, sed etiam contra eorum successores datur, quatenus nempe possident. L. io. β. f d. t. ad revocationem omnis aliena.tionis, non etiam ad usuras arg. L. 39. de jur. si . sicuti nec 'omnes fructus peti possunt sed illi saltem, qui alienationis tempore terrae cohaeserunt, vel qui Iost inchoatum judici, um sunt percepti: L. f. q. M. ff. qua in fravd. Credis. Minime vero Pauliana contra ipsum debitorem alienantem competit, sive enim possideat bona sive non, effectus atque finis hujus actionis obtineri nequit. Volitent ut ut velint contrariae sententiae addicti, facile & iis alas ligabis, si actio. nem Paulianam Personale in separabis bene a reali, vel inter effectum ordinarium, qui consistit in rei gestae revoca. tione, & eXtra ordinarium, qui respicit ad certam poenam salse distingues. Ad hanc enim debitori fraudatori infligendam utique agi potest. L. AEu. in s .F. quos in fraud credMend. de Amov. p. rys. De caetero concurrunt cum nostra

Pauliana actio Hypothecaria , actio ad Exhibendum de actio Pauliana Personalia; Cognata vero illius respectu effectus sunt actio Faviana & Calvisiana quibus revocantur ea, quae in fraudem Patroni libertis alienata sunt; Et quidem per actionem Favianam si ex Testamento agutur, per Calvisianam Vero si agatur ab intestato. L. I. g. a. γ3. F. siquid in fraud Pater. Utraque dividitur in . veram

α Quasi talem ; Veras modo exposuimus, Quasi Faviana

autem Disitigod by Corale

12쪽

autem & Calvisiana est, qua revocatur alienatio arrogato. iis facti in fraudem arrogati juxta L. fio. d. d. t. . V. . Et si e forsitan satis clare ubi praesentatum erit Rei aliense Dominium, quod Praetor ex sequitate fingit. Sed quid de illo Dominio nunc sentiendum i3 quod Procurator nanciscitur post litem contestatam, de quo vide, L. 22. U. C. de Proe. Er L. u. pr. st . de Pacts Et illud quoque rei alienae Dominium appellari posse ipsa ejus natura adstruit; Non obstat quod Procurator fiat tantum Dominus litis, minime vero rei de qua litigatur, quod eXinde patet, quod actio judicati non Procuratori sed Domino L. II. de Proe. & vicissim in Dominium non in Procuratorem detur, L. a. pr. d. rejuae; Nec enim hoc a nobis unquam negabitur; Interim . tamen, quin etiam hoc Dominium litis rei alienae domini. um Vocare possimus, non Video, quid impediat; Nam res nonnunquam tam late sumitur, ut & incorporalia & ipsa quoque facta comprehendat. L. . M. F. V. S. Moetet. de Contr. Tit. Qua ven. app. rei v. t . N ιε. Naturam itaque hujus

Dominii quod attinet, oritur illud ex suscepto judicio seu facta litis contestatione. Nam sicut stipulatione cum filioeontrahitur, ita Judicio contrahi ait Ulpinianus in L. I. g. II.j. de peruo neque hoc intelligendum tantum de principali-hus litigantibus sed & maxime de Procuratoribus prout eleganter, Donesius. ἐδ. la. Cong. L. ιδ. pr. V de Al. exe. Di . Go- Oius. N. assi. Oritur enim Jus quaesitum tum adversario,

tum Procuratori ipsi; Adversario, ne ipso invito Procura. tor mutari possit, Procuratori ut Dominus litis habeatur. Anium ad hujusmodi subtilitates excogitandas JCtis procul dubio praebuit Juris XII. Tabb. rigor; olim enim nemo poterat alterius negotia gerere, nec Procurator esse, nec alter alteri acquirere q. I. I. per quas pers evique acquiritur

13쪽

nisi possessionem & mediante ea Dominium, L. ao. de AR. D; Obligationem vero & actionem non item, L. l. C. per quas pers nob. aequis; POstea vero ex aequitate procuratO- res admissi quidem, regula tamen altera de non acquirendo alteri reservata. Sequebatur ex his sontibus nec per Procuratorem posse acquiri mandatori, dc porro cum nee sibi Procurator acquireret, jam ipta Procuratio frustranea

fuisset; Inveniendum igitur fuit JCtis per Juris fictionem aliquod medium, ut salva ista regula Juris Romani Procurator Domino acquirere posset. Quapropter finxerunt hanc speciem Dominii, quod intelligeretur per litis contemtionis contractum vel Quasi transire in Procuratorem ut hujus Dominii virtute acquireret Procyrator obligatio. nem & actionem directo sibi utiliter porro mandatori Sehilt. n. ro. tb. M. Sicuti autem hoc procedit tam de Pro. curatore actoris, quam Rei L. ιε. II I. V. de Proc. L. 23. C. eod. Ita Dominium Litis seu controvei siae per litis contestationem Procuratoris Principalis non amittit; Minime enim hoc fictum Dominium ea virtute gaudet, ut Verum mandantis Dominium excludere possit, sed potius huic sub- ordinatum est; Etenim & hic quoque expresse dicitur litis Dominus L. 3o. 3r. pr. st . de Proe. L. to. F. judic. sola. L. I. C. de sevi. D' interi. poteritque semper liti adesse & Procuratori assistere. L. 6. st . de Proe. Dissentiunt Donellus in Ia.& Gundelinus L M. Fur. Nov. e. M. asserentes: L. Contestatione solum Procuratorem esiici litis Dominium, quibus et . iam subscribit FranZkius in Comm. ad π. Tit. de Proc. n. II. Sed merito ab iis recedimus; Nam si modo naturam hujus

Dominii penitius paulo introspicies , facile videbis, laOstram sententiam juris rationi ad palatum esse, contrariam vero debile admodum habere fundamentum.

14쪽

VI. Possum autem in transitu quasi haud satis demirariwesenbecium & Halinium magni nominis JCtos in ea suisse opinione, quod Procurator etiam Extra iudicialis Do. minus negotii fiat, cum nullam ejus rei praegnantem ratio Dem videam; Sane cum causa proxima istius ficti Dominii sit litis Contestatio oppido conficitur : Cessante causa in Procuratione Extrajudiciali cessare etiam Effectum; Sebili. m. lo. tb. μδ. Res in aprico est; quapropter nihil hic moramur sententiam istam amatoribus suis linquentes, ct cum effectus hujus Dominii adhuc lustrandi restent, ad illos in praesenti revertimur ; Quo si in nostro foro hodie volis quaerere, exiguum eorum usum invenies. Primus illorum olim erat, quod Procurator sibi actionem acquirere; Licet ex aequitate utilis domino daretur. Sed illa subtilitas hodie in fino multo minus consideratur, ubi semper acquiritur Principali per Procuratorem actio utilis; Nec opus est unquam Cessionis solennitate Romanis usitata Bruvv. adLeg. 27. I. L. af d. de Proe. Alter effectus erat Transmissio ad haeredes Procuratoris, quae tamen soli actoris Procuratori inhaerebat; non enim tran Smittebat Procurator rei; Testa. tur de hoc L. I. C. Theod de Cognitor. re Proe. Sed Theodo sus & Ualentinianus Impp. hanc transmissionem & Juris fictionem etiam in actoris Procuratore sustulerunt. L. f. C. Theod. eod. cum qua confer Ree. Imp. de Ao. I6 . g. ἰoo.

Tertio vi hujus Dominii factum , Π morte mandantis mandatum, quod alias fieri solet, non finiretur, sed Procurator causam nihilominus prosequeretur, L. M. C. de Proe. L. F. pr. ff. eod. MIU. a. o. 9. Uerum hoc etiam Ius continuandi mortuo mandante nostris moribus non esse penes Procuratorem in confesso est, ac Reassumtio Proceo

sus, ad quam heredes hoc casu tenentur, nisi in mandato

15쪽

g. . satis confirmat. A. Fab. in C. h. t. Def. y. Gail. ν. O. IN.

Et quamvis idem Jus, quod Julianus de continuanda Procuratione sanciverat, L. r. C. Theod. in Visigothorum jure probari tradat Jae. Gotho P., tamen id in allegata L. VILLLib. a. Tom. I. non legitur, quam accurata explicatione ill ultrat Schilter. n. ro. tb. ImO Cetovius Lib. I. Reis. as.& jam ante eum Berlich. r. Conelus. aT. II. egregie demonis

stravit Jure Canon. recessum esse hac in parte a Iure Civi. Ii per Clem. ultimum de Proe. quod & expressa sanctione a

Ser. Saxon. Electore factum O. P. t. I . Cui tamen iterum ex parte derogatum Mand SH. de Z I1. yav. is T. Postremo

ad Effectum hujus Dominii quoque pertinet, quod & citationes omnesque reliqui actus in judicio in personam

Procuratoris tanquam Dominum concipi debuerint non in mandantem Bacbov. ad Tr. D. s. tb. Io. L. F. Lais. ad I sevb. d. Pror. n. II. & quod ille pro lubitu alium Procuratorem substituere potuerit d. L. U. C. Proc. Uerum nec haec nostrum forum semper sequitur. Licet enim quis hodie per Procuratorem compareat, non tamen semper sententia in notyen Procuratoris concipitur R. de Ao.. - Ιθρ. q. sy. nec Procurator in Saxonia post L. C. alium sub.

stituere potest, nisi clausula de substituendo expresse manis dato sit inserta; Γλου. proce . Civit tit. F. artio. s. n. s. In lo- eis vero, ubi Jus Civile sequuntur, secus est, Viae Bruvvem. ad L. δ. C. de Proc. MIU Cent. l. obferv. M. Potet itaque ex dictis exiguum admodum Dominii istius in foro nostro usum esse, nec Procuratores Litis Dominos amplius habe.ri, praesertim in foro Saxon. quantumvis etiam Litis Dominos sese crepent; Imo usque adeo Jus Saxon. fictum illud Dominium repudiat, ut ne quidem permittat Procuratori continuere litem post mortem mandantis absque re assum-

16쪽

πtione in casu, quando definitive in causa est: conclusuili

Carpet. Proc. T. I. a. g. v. aa. quamvis publica imperii Lege particula ista recepta sit, ut eX Ree. Deput. Spiri de Ao. Iso.

p. 73. satis liquet.

, VII.

Tantum etiam de Dominio, . quod mera Iuris subii. Iitate nititur; Vocamur nunc in alias juris nostri partes, quae pariter rem alienam afficiunt. Antequam vero hine abeamus, pauca de eo in procinctu quasi monere licear, quod Vir Gravissimus jamdudum per aes & libram pondera-Vit. Principem urgente publica necessitate & utilitate de civium rebus Dominis etiam invitis disponere posse, com- munis doctrina est. Ut enim Physici duplicem naturae imtentionem considerant Universalem & Particularem; Quarum haec vergat tantum ad conservationem individui; illa ad specierum & ad imitandam aeternitatem primae causae: Ita & Politici duplicem potestatis civilis rationem faciunt . ordinariam alteram qua utatur princeps seu Respublica tetmpore libero secundum cujusque ordinem, Observando e iam ad amussim jura privatorum I Alteram extraordinariam, quam propter favorem publicum & necessitatem inevitabilem nonnunquam contra jura privatorum exercet, non minus, ut universalis naturae intentio interdum a communi serie deflectit, & ad corruptiones etiam dila. hitur, ut universum salvum conser tur. Nam cedere debere jus privatorum totius populi commodo praesumto consensu, cum civitates sunt introductae, receptum esse nullus dubito; Unde quoque hoc tralatilium: Salus publica suprema lex esto; Hanc potestatem Extraordinariam Hornius in peculiari Disp. A Dom. Em. Dominium Emi. nens vocare amat, secutus verba Grotii de Pur. Beli. V e. Lib. l. cap. I. n. 1. non vero illius mentem; Longius enim

. . . C abit,

17쪽

alni,& consequenter Dominium rei alienae statuit; Quo ju. re autem hoc faciat ingenue fateor me coecutire. Sane propria notione loquendi neutiquam modo dictae potesta. ti Dominii nomen posse tribui, res ipsa loquitur. Domi. se nium verum semper praesupponit proprietatem; Quis vero Principi proprietatem unquam concessit in bonis subditorum 8 Scrupulum forte tibi injiciunt verba Plinii in Panegyr. Ecquid Caesar non suum videat; cujus est, quicquid est omnium, tantum ipse, quantum omnes, habet; Haec non veritas sed adulatio obstetrice manu deprompsit; Habet Princeps tantum Reipublicae imperium, quod Dominio privatorum nihil ossicit. Ad Reges ait Seneca . de Benef. M. potestas Omnium pertinet, ad singulos proprietas; Proinde Dominium tribuit liberam ct nullo modo coamctatam disponendi facultatem; Qua ratione ergo potestas illa Extraordinaria nomen Dominii merebitur 3 cum ad 'casum inevitabilis necessitatis & evidentis utilitatis tantum sit restricta. Ratio status ad Reipublicae conservationem respiciens facultatem ipsi tunc tribuit de re aliena

pro suo arbitrio disponendi , minime vero Dominium quoddam, quod habeat in bonis subditorum, CDpmar de

areau. rer. publicar. L. f. C. IV. Satius ergo est ad imperium

referre, quod ille impropriissime & simul odiose loquendo Dominium dicit. Imperium enim primario & άμέσως in personas subdito lim sertur, secundario & mediantibus

personis in earum bona; Imperii est bene administrare,con. servare & augere Rempublicam; Princeps ergo artis imperandi gnarus vi ipsius imperii in causa necessitatis & utilita. tis de bonis subditorum disponit; Minime vero vi istius Dominii Eminentis, quod non nisi in cerebro contrarie sentientis existit; Latius excurrere instituti ratio non patitur; Plura vid. apud B. Dia. Lei serum in Osf. Pro Imperio

eontra Dominium, qui tibi in omnibus satisfaciet. VIII.

18쪽

Uulgare admodum axioma Iuris est: Αccessorium se. quitur suum principale; Hoc quoque saepissime ejus circa rem alienam producere, notius est, quam ut uberi enum. ratione indigeat V. g. a1 seqq. P. de R. D. Similiter Usu. capio Theatrum rei alienae est amplissimum, ad quam ut nunc deveniamus, jnstitutum exigit; Statim igitur in limine Alciato ad L. f. C. ηπ. reg.& Amesio L. I. de Cons. e. I. aliquid reponendum erit, qui parum civiliter ac prudenter hunc modum acquirendi Dominii inter naevos Ju.ris Civilis referunt. Etenim Vicapio non minus naturali sequitate quam civilis prudentiae iratione fulta est; Siqui. dem illam justificat partim Legis Praesumtio : Verum Dominum aut non extare amplius aut rem pro derelicta ha, here, partim suma ratio : Quod generis humani & publicae quietis maxime intersit, litium praetextus aliquo tempore finiri. Legis enim ossicium est possessoribus rerum praestare securitatem di finem inquit CD. pro Geix. solli. citudinis& periculi litium, quam certitudinem ipse elegari.

ter usucapionem vocat ; Quae in contrarium afferuntur, tanti non sunt, ut ea multis arietemus; Id tantum monuisse iussiciat, Novellam Justiniani IX., quae usucapionem vΟ-cat impiam allegationem, impiumque iniquorum homi. num praesidium, esse spuriam, cum in graeco textu non reperiatur. Lepide Winnbachius : Autori illius constitu. tionis probe, objicias quod quondam Petro Apostolo praevaricanti : ὰλαλία σου σεποιῶ, Locutio tua te manifestum facit. Dum autem originem usucapionis altius , paulo repetimus, patet ex solo Romanorum instituto eam

minime venisse; Nam & in sacris literis Iephtha Regi Am. monitarum sibi vendicanti terras inter Arnomep & Jacobum & ab Arabum desertis ad Jordanum sitas trecentorum

19쪽

annorum possessionem objicit, & ab eo quaerit, cur ipse &ejus majores tanto tempore cessaverint. Pudic. C. n. v. a Et Lacones apud uocratem certissimum & apud omnea gentes consessum ponunt, possessiones publicas non mi. nusquam privatas multo tempore ita firmari, ut revelli nequeant, quo jure repellunt eos qui Messenam repetebant; Imo Historici, Vetera reposcere, vani loquentiam Vocant. Tacit. avval. VI. μυδιμας vi παλαας-: inquit Diodorus. Grol. de P. B.-P. L. a. e. g. Praeprimis vero Graecis Usucapionem valde ustatam fuisse ex Platone is L. L. Lib. XII. luculenter admodum apparet. Quorum tamen Leges variarunt tum ratione rerum, quae hoc modo

acquiri possint, tum ratione temporis intervalli, intra quod acquiri debeant. Nec alia fata Usucapio apud Romanos habuit quorum Leges civiles itidem de ea variarunt; Ex Lege enim XII. Tabb. saltem Res corporales usucapi poterant, & qudiem immobiles biennio, mobiles vero anno.Quare hoc jure servitutes & jura usucapione non acquire. bantur ; Εxtensio tamen postea sive a Praetore sive a Prindentibus facta est, ut etiam in iis usucapio procederet. L.

q. f F. de UDe. Sed haec extensio postea per Legem Scri. boniam iterum sublata di usucapio servitutum per te abro, gata fuit d. L. q. f. F. de Usue. 9 L. io. I. r. st . eod. Pariter praedi e Provincialia usu capi non poterant, quia publica

censebantur. Ast, cum haec sanctio L. XII. Tabb. finien. dis litibus non suffceret, introductum fuit remedium sub. sdiarium ab Impp. &, ut autumat Galvanus de Us r. e. ra. ab Hadriano primum, ut haec acquisitio extenderetur etiam ad reliquas res usucapioni non subjectas. Ne autem jus De cem virale Prudentes, quorum opera Impp. in ferendis Legibus & jure emendando usi, viderentur abolere, ideo non

usucapio haec extensio dicta, sed generali vocabulo Praestri. Puo h. e. Exceptio, quae ipsa Exceptio, cum revera & natu.

20쪽

possessione quaesiti, tamen & hic delicati erant Romani, quemadmodum in hereditate & bonorum possessione di.

scriminanda, atque non Dominium nec solam etiam possessionem hoc modo acquiri dicebant. sed securitatem Per petuam possidendi L. V. f j. de eonae in deb. L. 7. C. Aprascr. lovg. temp. L. I. C. Theod eod. Iis ergo temporibus magnas inter Usucapionem & Praescriptionem intercessisse differentias, nunc facile colligere est. Praecipua earum erat, quod Usucapio esset rerum Italicarum, Praescriptio Vero

Provincialium ; Sed & hanc & qaeteras differentias Iustis ianus L. un. C. de Usue. trans sustulit, ac praescriptionem longi temporis seu Regularem & Usucapionem confudivinter se ac miscuit, atque ex utraque unam fecit usucapio'Dem, quae nunc etiam est rerum Provincialium & durat longum tempus, cum olim biennalis esset; Similiter Legem Scriboniam in Z L. tin. iterum abrogavit S praescri ptionem servitutibus quoque ac reliquis rebus in corporali bus denuo accommodavit. Ut autem Usucapio quantum fieri potest, ad regulas Justitiae ordinetur, sciendum praeter legitimum temporis lapsum, quod est primum requisitum, secundo adesse debere bonam fidem. pr. 7 de Usue. Porro possessionem continuam L. a. de Upue. Justum titulum L. t. a. de Publ. in rem. a T. & rem ad Usucapionem habilem, quorum unum si deficit, Praescriptione Regulari s. Usucapione res non acquiritur. In quibus vero rebus Usu, ea pio non Obtineat ex g. r. y de Usue. optime vide re licet, quibus tamen non attentis, pleraeque res ibi exem piae Praescriptionis hodie objectum sunt, non regularis qui

dem, sed irregularis, quae alias longissimi temporis prae scriptio vocatur; De re furtiva lata erat Lex Attinia, quam Paulus interpretatus est L. g. 1. de Usuci; In foro Vero

C s nostro

SEARCH

MENU NAVIGATION