Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

que tribu :t; ut nullus ferme ex Gallia in Italiam traiicerer, cui non tantum lueras obseruantiae , sicut eruditionis ple- . nas , ad eum perfercndas traderet ; sed & libros. plantas, atque animalia rara , pi regrinaque, ad locupletissimae bi . bliothecae Barberinae, hortorus D quc ornamentum. Cui vicissim huna uni sit 3ius Princeps , maximas semper habuit gracias,& eadem eo stolarum frequentia, similibusque mundi ibus retulit. Haud minori obseruantia, ornatissimos&doctissimos quosque , ex celeberrima Legati cohorte colait Perescius: Cassianum Putealem ante omne is,Virum ob generis, virtutum , atque eruditionis claritudinem, summis laudibus honor in sque dignum; cum quo, morum elegantissimorum , & in optimas arteis, earumquc cultores, molixae natura similitudine , sibi coniunctissimo; de omni studio: utrasitorum ratione, familiariter deinceps communicauit. Item cum Ioanne Baptista Donio, qui ob ingenuitatem, aptumque ad omnium magnarum rerum scientiam ingenium, fuit ipsi charissimus. Istarum amicitiarum ibi tum, sicut Rotrue demum aliarum, conciliator fuit H ieronymus Aleander, vir optimis artibus, summisque ornamentis praeditus, & ab adolescentia, Fabricij amantissimus qui nobilem eius, plenamque dignitatis, atque sapientiae domum, praestanti Limaque studia, tunc ita miratus est; ut Vnum omnium mortalium maximum, atque felicissimum Perescium, palam deinceps praedicare soleret: saepiusque cogitauerit, ex aula, atque ipsa urbe, ad eius suauitatem, pretiosissimumque literaturae thesaurum fruendum, Aquas Sextias migrare. Quo deinceps omnes principes viri, qui Reipublidae causa, ex Italia in Galliam, vel illinc ad hanc

prouinciam traiiciebant, ex itinere diuerterunt : ut hominem conuenirent, penes quem erant commentarij. acta, reconditiora regnorum, instrumenta; quique regionum situs , describtiones temporum , populorum origines, leges, foedera, bella; Regum, virorumque primariorum stirpeis,

cognationes, atque successiones optime nouerat: sic ut nemini fundi, domusque suae ratio fuerit, quam illi orbis no-

442쪽

LAvDATIO. stri status, atque conditio notior. Omnes item cuiusuis Ordinis, ac nationis homines, magnarum peregrinarumque rerum studios, illuc se conferebant, ad ipsum celeberrimumque eius Musaeum inuisendum in quod praeclara ,raraque omnia collecta, sub uno aspectu cernere erat; quorum conspiciendorum causa,antea mortales uniuersum ter-

rarum orbem peragrabant. Illa siquidem prope cuncta, secum ex peregrinationibus domum attulerat, tam ipse Percscius, quam frater eius Palamedes Fabricius Valauesius, vir humanissimus, qui ambo in studiorum, domestici victus, reique familiaris communitate, ita extra simultatem

ad senectam vixere , ut nunquam alter cum altero in gratiam redierit. Ad ea porrδ, noua quotidie comportabantur, non solum E tota Europa, sed ex A sia, Africa, India,

atque nouo orbe cum vetus hic noster , eius inexhaustae discendi auiditati non sufficeret: ita ut nemo ex ultimis terrarum oris ad has nostras appelleret, quin illuc inueh

ret plaustra, atque nauigia rerum, natura,aut arte admirandarum. Has enim in singulos dies ad eum mittebant, homines in celeberrima quaque illarum prouinciarum urbe , ac portu delecti; quorum opera, ad ea omnia dili entissime comparanda, infinito sumtu ipse utebatur. Et cum isti homines , sua quantumuis arguta sedulitate,Perescio cumulate fatisfacere nequirenti saepius ipse allios domo misit, ad omneis maris AEgaei insulas , montem Atho, Bysantium, Alexandriam, Ze ad miserandas illas Memphis, atque Carthaginis reliquias: qui suo nomine , atque aere conquirerent, praeter res alias nouitate mirabileis, praecipue vetustissimos codices, Graecos, Hebraicos, Arabicos, Persicos, Coptos, AEthiopicos; denique cum caetera Asiaticae,atque Africanae antiquitatis monumenta , tum maXime prasco Tum Principum aEgrptiorum corpora, pretiosissimis odoribus,medicaminibusque condita. In quo profecti, celebrata illa veterum Pergamenorum, Alexandrinorumque Re sum, nec Di ii Gallorum nostratium, in bibliothecas magnificentissime ornandas studia, regali plane animo aemulav

443쪽

tus essevidetur. Ad suam hanc bonarum artium officinam,&sapientiae , virtutisque diuersorium, omne is literarum, elegantiorumque artium studiosos, peregre aduenienteis, non solum benigne admittebat Perescius, & bibliothecae suae totum eis explicabat thesaurum ; sed diutissime illio v retinebat, honesto, ac maxime liberali acceptos hospitio: quibus demum discedentibus, aliquot codices, nummos, Malia, quae ad eorum studia magis apta videbantur; omnia item, quae ipsis opus fuerant, ex sua re familiari largissimὶ dabat: quemadmodum caeteris prope omnibus literatis hominibus absentibus, sibi nomine tenus notis, quidquid in literaria, atque antiquaria sua supellectile erat, quod ipsis, in lucubrationibus, adiumento fore arbitraretur; vltro nec petentibus, saepiusque. talium rerum ignaris mittebat. Si

quid domi non esset, quod alicubi laterer, ut id quoquo

modo ad illos perueniret, suaque dei neeps quae prae mani-bes haberent opera, polita, perfectaque ederenti nulli labori , aut impensae parcebat. Quos vero peregrinationes, rerum antiquarum, aut naturalium perquirendarum causa, parare audiebat; ipsis commendatitias lueras, iumenta, atque viaticum de suo curabat: de ad eas suscipiendas, multos iisdem conditionibus vltro oblatis innitauit. Omne is denique , quos solo literarum, virtutisque studio, & fortunae iniuria calamitosos esse sciebat; quibus rebus indiguerunt,adiuuit, aere alieno oppressos leuauit; vel illos optimatibus diligenter commendabat,ac multa illis saepe impetrauit; cum apud omne is paullb humaniores Europae Principes, maximam gratiam autoritatemque obtineret: praesertim apud

NENT , quippe qui, pro suo singulari literarum amore atque scientia. doctos in oculis, auribus , atque complexu habent: & quae sua est regalis magnificentia, atque magnanimitas; eos omnibus omnium ordinum hominibus, in beneficiis honoribusque tribuendis, anteponunt. Beneficae, prolixaeque adeb, P crest ij naturae testeis oculatos, ocis ea

444쪽

ipsa locupletes , citare possum; non tantum ex hac urbe, istoque consessit; sed vel ex ultima Syria, immensaque Libani altitudine, Amiram doctissimum apud Maronitas Antistitem; ex Magna Graecia magnum Philosophum Campanellam ; ex Gallia eruditum hominem Petitum, & mul- Abudinem aliorum, ex aliis prouinciis infinitam. Innumerabilia item liberalitatis, ac magnificentiae exempla, vobis referre haberem; vix de Rege, ne dum de senatori, ordinis, censusque homine credibilia. Cum tamen, quod propius miraculo, quam fidei est, ipse quadraginta millia sestertium

numna sim, hoc est unciam unam ex tota redituum summa,

in hanc solam vestram urbem, singulis annis erogaret; quod& in ceteras Europae celeberrimas, eum fecisse existimandum est; partim in libros, aliaque huius generis munera, huc ad amicos mittenda; partim in codices, statuas, aera, marmora , quae hic in dies eruebantur; vel eorum saltem exemplaria, & imagines pictas, ficta sve; aut in cera, gypso, vel charta madente impressas, sibi comparandas. Sed temporis me ratio; eruditissimi Academici ; ut vela contraham, portumque tandem respiciam monet. Verum enim uer b, voster iste vultuum ardor, animorumque intentio, sine dubio a me contendit, ut munus promissi omne eonficiam; quo me vobis probaturum recepi, Claudium Fabricium longe omne is superasse; non solum singulari in literas studio & largitate; sed quod demum maximum est, indefesta labore, incredibilique industria, in commentando, atque scribendo ' de maximis quibusque artibus; quarum profecto, nullam partem intactam reliquit. Historiam Prouinciae Galliae Narbonensis, hoc est patriae suae, pluribus, magnisque voluminibus conscribsit i, diligenter ad eb, ut siue antiquitatem, siue leges, pacem, vel bella,& Reipublicae conuersiones spectes, nihil est quod in illis desideres. Nobilium eiusdem Prouinciae familiarum origines, suaeq; separatim, aliis voluminibus contexuit:& cum gens Fabricia Pisis oriunda esset ivnde ante quadringentos

annos, bellica laude florens, in Galliam propagata cst; Pi

445쪽

sanam, ipsimque aded Italicam antiquitatem; cuius summus amator semper fuit; iisdem libris praeclare illustrauit: multa seorsim recondita , in commentarium reserens, de Gothicis Regibus , qui Italiae imperium Obtinuerunt, ex antiquis nummis petita; sicut de Gallicis, quorum originibus, propaginibusque, nimia vetustate obscuratis, mae,mam attulerat lucem. Omnium denique rerum, quae magnae, ae memoria dignae, sua aetate gestae sunt;venustissimos, ac plenillimos scribserat commentarios. Philosophiam,cui potissimum naturali, mirifice deditus erat, suis etiam scribtis exornauit, atque amplificauit. Si quidem elegantem confecerat librum , de ludicris illis naturae operibus, quae certis regionibus e tcrra effodiuntur: scilicet de lignis, rebusque caeteris, a sua in lapidis, vel aliam naturam degenerantibus: de vastis item, immanibusque illis Gigantum, ut vulgus opinatur, ossibus; quorum magnam vim , ex longinquis locis, sibi aduehenisam curauerat: multa de illis, ut erat homo emunctae naris, falsa odoratus. Plantarum vero peregrinarum , Indicarum in primis , singularem propinuniuscuiusque pertexuerat historiam; nondum tentatis -- perimentis illustratam: cum ipsas arbores , non selum in stirpe is gen cris plane diuersi ; sed in cornua, capita, aliasque viventium animalium parteis, prospero euentu in se uisset. Quorum animalium naturam , modum, & pondus, vel ipsorum elephantorum , diligentissime explorauerat 1 Msngula eorum membra, ctiam hominum, manu sua dissecuerat: oculos praesertim vastissimarum belluatum , atque celorum; quos usque ad ultimas Gad eis , homines quaestum mittebat: unde cum de cςteris corporis partibus,tiam de admirabili oculorum fabrica, atque munere, noua prorsus, & a nemine hactenus visa, literis consignauit. In Ma thematicis illustrandis, non minus industriae posuit: seque ad astrologiam potissimum, aetate prouectior ita dederat, vealtissimam turrim , magno illarum artium instrumento r2fertam exstruxerit ; ubi nocteis serenas, in astrorum Cori templatione peruigilabat: quorum non solum altitudines, . magni-Diuitigod by Corale

446쪽

Iorum materiem, ipsamque adeo naturam, acri acie penetrabat ; per vitrea illa specilla, quae novo, ac vere coelesti inuento, remotissimas, obscurissimasque rerum species, ad oculos dilucide perspiciendas reuocant : quibus perinde verum usum, ac nomen, inuenit Ga lilaeus Galileius, Mathematicorum sine controuersia Princeps, Fabricioque nostro amicissimus. Eo instrumento Percscius tam ceterarum

errantium stellarum, quam ipsius Lunae , varias facies, ac tenuissimas quasque, quae in iis apparent, notas.& quasi maculas , sedulis inspectas, sibi depingi , ac in tabulas in- ei di voluit ι suas de iis perpetuas obseruationes literis mandauit: adeo ut noster hic terrae orbis , nemini notior fuerit, quam fuere Perescio coelestes, praesertim illius, 'tveteres Italiae sapientes loquebantur , Cuius praeterea defectiones, ipso tam obseruabat, quam per omne is Mathematicos, attentius obseruandas curabat; non vi Deae, cuius veluti alter Endymion , assiduus formae spectator, atque mirator erat, laboranti succurreret; sed ut urbium , portuum, atque insularum , rata, certaque , & aquatuor extremis coeli cardinibus , & a se inuicem interualla, inde reperire, atque constituere posset: receptos lieitinerum, atque nauigationum errores tolleret. Res a solis hactenus, iisque uno, aut altero, maximis Regibus tentatarquam ad felicem exitum a Pere scio tandem perductum iri spes fuit. Accuratas enim earum defectionum obseruationes, in celeberrimis veteris, novique orbis oppidis, faciendas curauit : quarum omnium accuratissimam , atque ut

Pere ij verbum usurpem, palmarem , Neapoli a Ioanne Camillo Glorioso, homine in Mathematicis disciplinis excellenti, sibique amico, venisse ipse aiebat. Ad haec autem

Omnia, assidue utebatur opera Petri G. assendi, rerum coelestium atque Philosophiae scientia , Galliae facile primi,& Nicolao Cl. Fabricio intimii sic ut domi per plureis annos, una cum ipso coniunctissi itie vixerit: atque illic extrentarum eius exceperit spiritum: qui demum mortui nomeq

447쪽

atque virtutem , grata memoria prosecutus , animum ad . commentarios de Perescia vita scribendos appulit: e squct parte is, quas olim mihi sumseram, ab homine eruditissimo, atque amicitiae consuetudine, mihi maximo deuincto, praeoccupatum iri laetor i immovcrd etiam de ea re Fabricii manibus gratulor. Operam cius in vestra antiquitate, scribendo relii tuenda , praeclare positam , Academici , non

queo silentio praeterire : cum nulla veterum Romanorum utensilia, nulla ornamenta, in eius manus venerint, habuit

porro domi pleraque, de quibus scribtum non reliquerit; omnium autem uberrime, atque diligentissime, de ponderibus, mensuris, tripodibusque antiquorum. Omitto alia, quae in reliqua lueratura effecit opera. Eius tantum epistolas, in admirationis cumulum addam, quae quidem sunt ita multae,atque eruditae, ut si nullum aliud scribtionis genus unquam attigisset : uniuersum tamen omnium doctrinarum , liberalium disciplinarum orbem impleuisse , dici

potuerit. Nullum enim adeo praeclarum , vel rarum , inhonis artibus nasci potest argumentum, de quo Perescius consulens, vel consultus, ad cruditissimumquemque non scribserit; docte, frequenter, & copiose admodum, Vt omne is omnium prouinciarum urbe is, suis non dicam epistolis, sed voluminibus oppleuisse videatur. Atqui ut sciatis me non laudatorie, sed Latine loqui; quale is, & quantas ad hanc urbem missas habeatis , exempli causa , nunc adeo ex me cognoscite. Exta ni propὰ innumerae ad VRB A-NvM V III. Pontificem Maximum, & Franciscum Bar-berinum Cardinalem , illam bonarum artium cognationem, quam in ambobus optimis, doctissimisque Principibus omnes admirantur, complectentes. Extant ad Caesarem Baronium,& Ioannem Franciscum Vidium Balneum, Cardinat eis: Iose iuriim Mariam Suarcsium, Antistitem: Claristophorum Puteanum,&Constantinum Caietanum ; omne is magnarum artium scientia insigneis 1 de religione rebusque diuinis: sicut de humanis,atque historia; ad Uidum sentivolum Cardinalem, M August inum Mascardum; eius

448쪽

L A v D A T I o. I9 artis non soldm in hac urbe, sed in tota Italia facile principes : de naturalibus vero, iisque occultioribus, ac magis peregrinis, ad Cassianum Putealem,& Petrum Vallensem; utrumque tam huiusmodi doctrinae, quam taeterariam magnarum rerum laude abundantem. Extant de literis, quas humaniores vocant, linguisque tam veteribus, Europaeis,

Asiaticis, atque Africanis, quam recentioribus, Gothica, Cantabrica, Prouinciali, atque Italica; ad Lucam Holsto. muria, Gabrielem Naudaeum, Leonem Allatium, V Incentium Nogueram , 5 Federicum Vbaldinum 1 viros in iis summos, atque perfectos. item ad Franciscum Boncompagnum Cardinalem , Vincentium Iustinianum Marchionem, Mariam Felitem Zachiam Alexandrum Ronda- Λninum eius maritum, Stephanum Gualdum . dc Claudium gemmisque veteribus: tum etiam de codicibus antiquitus se Menetrium i homines in antiquitatis reliquiis inuestigan dis, conservandisque diligentissimos; de statuis, nummis, scribtis; ad summos pariter viros, Scipionem Co bellulium Cardinalem, S Nicolaum Alemannum: quos unice dilexerat Perescius , huiusque demum mortui benignitatem, in aperiendis bibliothecae Vaticanae thesauris, vehementer polle desiderauit. Homines in omnibus doti rinis praestantissimos agnoscitis, Academici; qui eb libentius nunc a me citati, ac veluti recensrfane; via, prope omnes , sicut ipse Perescitis, in hanc amplissimam lecti olim Academiam; --- rdinis nostri splendorem , atque gloriam illustrarunt, atque in dies amplificant. Porro eandem, maiorεmque Epistolarum vim, non solum ad rc liquas Italiae urbe is; Patauium maxime, ad Licetum, Rodium, Argolium, Thomasinum; homines in artibus, quas profitentur magnos : sed etiam Mantuani Carpetanorum , Lutetiam , Oxonium, Lugdunum Batauorum, Lovanium, Augustam, Vindobonam ,& ad alias ut mosque orbis celeberrimas urbe is, claris,

doctisque viris maxime florent eis, perinde ac Romam , ab eo venisse existimate. intibusqDidem epistolis, non tanatum Transalpinas, atque Cisalpinas, sed etiam caeteras om-

449쪽

n eis Europaeas, ac barbaras nationes ; humanitatis, & doctrinae commercio miscuit, atque consociauit: sic ut bonas arte is, S uniuersa earum instrumenta; quae in bibliotheca, ac mente sua reposita, ad omnium usus inde promebat; inter illas demum genteis fecerit communia. Quare de Fabricii doctrinae praestantia, aut Mustei amplitudine, atque dignitate; ex ipsius scribtis, caeterisque antiquorum moma mentis, quae m eius domo extant, minime est iudicandum sed potius sic habendum, nullas in terrae orbe colebrcis esse bibliothecas, in quibus celeberrimae illius P crescianae, pars aliqua non reperiatur; nullos libros nostra aetate, scribtorum ad fastidium feraci, in lucem fuisse editos, qui non Pe- rescii doctrinam , sicuti nomen prae se ferrent. FINGITE vobis animo, A cademici, omnium studiosorum unum aliquod veluti corpus, in quo Claudius Fabricius , vico fungeretur partis illius in medio quietae , cui alendae reliqua membra, suo labore omnia quaerunt; cuiusque vicissim haud segne ministerium est, nec magis alitur, quam caetera alit: adeo ut uniuersa stud ij, atque doctrinae pabula, ab omnibus sibi undique conquisita, atque congesta, insaturabili legendi, discendique auiditate vorans , de acri ad meditationem, scribtionemque ardore mature conficiens, in succum , M sanguinem Verteret; quem in omne is demum parteis, ad ingeniorum alimenta, pariter' diuisum redderet: nisi potius Perestium , illustris illius, atque immortalis corporis animam fuisse dicamus; quae totum moderaretur, singulasque eius parte is, vi, ac numine suo conseruaret atque augeret. Numen dixi, Academici: is enim qui sat breuis, septem & quinquaginta annorum, vitae partem alteram peregre, & in aula transegit, alteram in curia, ad senatoria munera, bis quaque die diligenter obeunda; tot Tamen, ac tam illustria, sui in literas stud ij, atque largitatis, ad aeternam posteritatis memoriam, monumenta reliquit; librosque, Me pisto Ias, opera, manuque fila plureis ; quam alij longaeui homines , ct priuato otio

abundantes legere solent, Latine, Italice, de Gallice di-

450쪽

ligenter conscribsit: is inquam , mihi sane supra hominem putandus esse videtur. Hanc porro diuinam Nicolai Claudi, Fabrae ij Perest ij animam , nunc mortalis sui corporis compagibus reclusam , superas sede is capescere , & in

a terna illa, acculesti domo, aetatem quam hic nobiscum beatam duxit, inter ipsos diuos beatissimam agere , vos Academici Romani , existimare par est ι & eam omni honore, qui Heroibus tribui solet, afficere. Praeterquam enim quod summa integritate , atque innocentia vixit; praeterea Romanae religionis , caeremoniarumque madii me colens, & ad extremum spiritum retinentissimus fuit. pro aris , delubrisque fortiter certauit 1 ut ad illa plurimos reduxerit, ex isto hominum genere, qui nouis, atque alienis obstricti religionibus, ab hac antiquissima, atque sanctissima declinauerunt i vel apud illos, rei literariae Πῆ-viros, non sine spe victoriae adortus. Quam ob rem erga hominem, de Romana Republica , tam multis nominibus optime meritum , in decoranda eius morte

grati estote, Academici i de sicut eam . iam publina laudatione esse honorandam putauistis ; ita quidquid praeingenis , facundiaeque meae , nec non temporis angustiis, minus ex amplitudine , atque dignitate argumenti, oratione exsequi potui: id demum in praesentia , ornatissimis , optimisque vestris versibiis a nate: in posterum vero, Heroi nostro, diuturnam pro breui vita memoriam

reddite : Sc quod ipsi gratissimum facturi estis, illius studiorum veluti hereditatem adite , de constanter tenete. Vos autem, Patres amplissimi; ad eam, ad quam vocati estis Rei p. procurationem , ut excellentissim .is omne is

Nicolai Claudij Fabricij virtutes , maximis & in omni genere laudis eminentissimis quales sane estis) Principibus imitandas adhibetis : pergite porro, ut facitis; atque ita in primis diuinum eius studium, regalemque liberalitatis magnificentiam imitamini, in eas arte is promouenda iquibus omnis vitae honestas, elegantia, ipsaque adeo hu-

C iij

SEARCH

MENU NAVIGATION