장음표시 사용
451쪽
Inanitas constitii itur , atque continetur; nec non in homines, qui eas colunt, amandos, ornandosque honoribus,
ac beneficiis; quae sancti i/li , atque religiosi maiores vestri, in i psos praecipue collata voluerunt. Indignum siquidem esset eos iacere, quorum opera, atque vigiliis, summum a Deo datum, hominum generi , literarum bonum maxime viget : sed prorsus digni uant, qui apud vos gratia, atque autoritate floreant. Si quidem principes viros , de se, suisque virtutibus bene meritos, aeternis scribtorum sciorum monumentis , ad immortalitatem consecrant : sicuti contra laesi , vel neglecti , notas ad ignominiam , nulla temporis diuturnitate , nec armatis tyrannorum manibus eluendas inurunt. Quare a vobis minime audiendi sunt quidam homines nihili , qui etsi
numerus tantum in aulis vestris , & fruges consumere nati sint , illic tamen ut vacua Belidum dolia , leuitate sua versatiles , dc vanitate cassum, atque in ano sonantes; maximas faciunt turbas , clamoresque , ac risus cdunt, tam in hominum literatorum ingenium, moresque, quam aduersus ipsarum literarum usum , atque dignitatem. Literatis nihil innocentius , aut temperantius ; Patres amplissimi, ut pote qui studium, & tempus omne, quod isti vel ambitioni , atque auaritiae, vel rebias ridiculis, atque turpibus dant ; in maximarum , optimarumque contemplatione consumunt: nec sunt, ut isti vocant, dissiciles, aut morosi ; sed acres rerum aestimatores : non contumaces , de superbi , sed res homine ingenuo indignas,
nec facientes nec perserentes r non obscuri ; sed modesti: non denique rustici, aut agrestes; sed antiqui, de contra ; unde etiam artes , quas profitentur, nomen inuenere , humani. I iterae vero , quantum non ornamenti solum , sed fle praesidij in ciuitatibus bene constitutis .ifferant, vel ex hac vcstra clare pater : quae ut olim assiusta per earum neglectionem fuit ; ita nunc doctiissimus , fa-pientissimisque Pontifex vere cOELEITI DONO, Diqitigod by Gorale
452쪽
L A v D A T I. o. 23ae diuino munere ipsi donatus ; causa est ; quod viget hodie vestra Respublica , qudd floret, quod beata est, quod denique, cum caeterae terrarum orbis partes, bellorum , aliarumque calamitatum tempestatibus agitentur svna haec quod ei Deus Optimus Maximus proprium. ac perpetuum faxitὶ in pace , atque in otio conquiescit.
453쪽
Rouo CA Tvs non semel obseruationibus Astronomicis, quarum per me copiam fieri voluisti celeberrimis hominibus Fortunio Liceto,& Scipioni Claromontio; ac lueris tuis insuper ad officium mutuae necessitudinis, quae dudum inter nos archisssime coaluit, sollicitatus; peramanter omnino te facere intellexi, qui me tamdiu silentio usum fuisse, quae tua est singillaris humanitas, de beneuolcntia , non moleste tulisti; satisque amori nostro, & singulari meo in te obsequio factum fuisse existimasti, si dant urgebam Synta. gma meum de Studio Militari, hoc interim spatio nihil ad tuas responsi dederim ; nisi quod amantissi ino utriusque
nostrum clarissimo P E R E s C I o frequenter dinificabam, me, cum per otium liceret, talem habiturum rationem eorum omnium, de quibus egisti mecum pcr leteras, ut nequidem de suauissima tua urbanitate queri posses; quod illa non similibus a me iocis . ac salibus excepta fuerit, S: facetiarum colludio , gratissimaque vicissitudine compensata. Sed, heu rerum vices, heu fata infanda, heu mors acerba, Zc infensa bonis omnibus, qliae gestienti laetitiae intercessit viro illo incomparabili, tunc cum nillil minus, quam de eius occasu timebatur, e vitiis sublato. Vbi enim crinitum
sidus effulsit 3 ubi de coelo intonuiti ubi terrae motus, Mfragor
454쪽
DEPE IREsΚII OBITU. 23stagores insoliti, spectraque,&portenta apparuerunt, in eius viri omnium maximi, omnium optimi, sapientissimique interitu Sane ludunt nos, & fallunt suaviter Histori. ci,eum nullos Principes absque iis signis interiisse referunt, ex quibus ariolationi de eorum impendente fato locus esse posset. Nam amabo te, Gassende, qui fieri potest, si mundus non casu regitur ut certe diuinae illum prouiden tiae arbitriis gubernari certissimum est in quod coelo curae sint homines, non suis plerumque meritis, sed fortunae caeco impetu , rerum gubernaculis admoti, nec ulla re , quam suis
opibus, & potentia squa cepissime in hominum perniciem,
per summas vitae turpitudines, & flagitia abutuntur) commendatii & ipsi interim silente coelo, non curante luna, nemine quidquam nouum, aut insolens in elementis, atque
venturi si quae sunt) praesciis animalibus obseruante, mortem oppetant, qui virtute regnum sibi amplissimum, honestissimumque inter homines compararunt ; qui mortalium omnium commodis nati, omnes opera, studio, industria iuuant: omnium conatus Vrgent, promouent, Extollunt ; quique orbem uniuersum in sui admirationem trahunt fama , & commendatione meritorum Huiusmodi vero laudem , si PER EsCIvM unum nostris, elapsisque ab omni aeuo temporibus cumulatissimam tulisse dixerim, non est quod aliquas reclamet . nisi. c virtutis Eostis, aut laudis inuidus, aut ignarus rerum, de quibus boni omnes, cruditi consentiunt. Ecquis enim ipso unquam aut peritior extitit antiquitatis , naturae, temporum, historiarum, linguarum aut promptior iuuandis studiosorum laboribus, qua voce, qua literis, qua libris, qua signis, plantis, animalibus, picturis, iriunismatis, & antiquae , recentisque memoriae similibus monumentis aut aptior denique, qui istud facere posset voluntate, opibus, auctoritate, scientia, prouidentis, caeterisque virtutibus , quarum mutua consensione ornatus sit oportet, qui instar clarissimi P E R E s-c r I , orbem literarium suis nutibus , 3c votis tempcran
dum suscipit. QDde quidem facere quam arduum sit, tu
455쪽
16 EPisTOLA vero Gassende, istud coniicere potes, vel inde quod si in
priscortina Heroum exempla recurras, qui istud similitet secerit, inuenies prorsus neminem. Atque ut elapsa proxime tempora Vinccntium Pinellum, & Dominicum Molinum tulerint non multum fortasse studio voluntate iu-itandi literatos inferiores PERESCIO; nescio tamen quomodo adiumenta varia illis defuerunt,quae huic nostro,& communi omnium Moecenati, ut plena velificatione cursum hunc a prima statim adolescentia institutum, ad affectam usque aetatem perduceret, in causa fuere. E nimue-rb quanta etiam facilitate istud praestiterit, nemini obscurum esse potest , nisi qui solem non videt pleno meridie. Quis enim nescit os eius non hominis, sed Apollinis Delphici fuisse, ex quo oracula de rebus omnibus abstrusis, S incognitis quotidie reddebantur Domum vero instar celeberrimi emporij, mercibus pretiosissimis ex utraque India, AEthiopia, Graecia, Germania, Italia, Hispania, Anglia, vicinioribusque prouinciis refertam extitisse ε, nullamque nauem Galliae portus intrasse, quae non aliquod animal peregrinum, non plantas exoticas, non marmora priscorum caelo sculpta, aut exarata, non codices Samaritanos, Coptos, Arabas, Hebraeos, Sinenses, Graecos, non erutas ex Bosphoro, aut Peloponeso antiquitatis penitissimae reliquias , in unius PER EsCII Cimeliarchium inferret Quem denique latere potest, non conquisitas ab eo fuisse tot opes in propriam tantum oblectationem, aut musaei sui ornamentum , in quo laterent ipsae tanquam in Fauissis Capitolinis , aut sepulcris, unde nefas esset quidquam eruere, ac depromere in aliorum commoda: sed PER E scrvM hanc sibi legem statuisse, ut, si quos in orbe literario suis consiliis, opibus, libris, statuis, marmoribus iuuari posse intelligeret, non expectaret ipse, ut morose precibus illud a se eL flagitarent; sed ultr5 offerret, inferretque in eorum aedes; ac pene dicam literatos omnes obrueret beneficiorum suo. rum magnitudine, dc frequentia Z Verum quid opus est,
optimo Gasiande, ut haec ad te scribam, qui plura oculis
456쪽
DEPE IREsΚII OBITU. 27 ipsis , in maximo illo Heroe obseruare potuisti facinora,
commendatione omnium hominum, ac memoria, aeternitateque temporum dignissima, quam quiuis alius ; nisi tu ipse, qui amore in eum, ac dicendi, scribendique lepore nemini concedis, munus istud in te recipias, scriptis unquam consignare possit Proscctb, cum nulla eius vitae pars miraculo caruerit; cum nullus unquam cxortus sit, cui plura, aut
meliora debeant, studiis doctrinisque praestantioribus dediti homines i cum eorum omnium, quae pulchre, eleganter, docte per anteactas aliquot annorum de cades scripta, aut obseruata sunt, pars maxima fuerit; nec ipse mortalis existimandus sit, nisi morte ipsa, proh dolor i immatura , atque immiti in eum, qui nunquam occumbere debuisset: certe non cuiusuis esse intelligo meritorum eius famam transmittere ad posteros : nam vulgari ore istud facere piaculum est; parem vero tanti viri inusitatis, incomparabilibusque meritis inuenire orationem, videtur mihi omnino dissicile. Quamobrem istius Musarum curaIoris , siue , Ut cum Athenaeo loquar, ρυ' , vitae summam ex
orbe uniuerso , per quem diffusa illa fuit, in angustum aliquod volumen contrahere, hoc equidem unum est, quod nisi tu, doctissime Gassende, praestiteris, qui sermone vales puro,eleganti, castigat6que,& amieto rebus diuinis, ac coelestibus celebrandis; cuiusmodi omnino PERES C iv Mfuisse nemo non bonus existimat ; quique supremos illos orbeis, eorumque miracula; quae profecto non latius patent, quam PER EsCII fama , & merita , in exilem globum solertissime reducis: vix certe alium inuenio, qui defungi hoc munere adeo commode, feliciterque possit. Nam etsi omnes, qui P E p. E s C i o amici fuerunt, ingenio, faculta teque dicendi valeant, de omnibus illis, non secus atque tibi, negotium incumbat celebrandi virum, cuius recordatio sanctissima illis esse debet , licet etiam multa , quae depraestanti eius ingenio, laborum contentione , 5 mirifica voluntate bonorum omnium conatus subleuandi, dici, atque afferri in medium possent, ea cuiuis ex praestantissimis
457쪽
illius facinoribus, aeque ac tibi cognita esse potuerint; fatendum tamen est, quaecumque maiora sunt ex cius laudibus , ista propior intimam, quae tecum illi fuit consuetudinem, Ac assiduum multorum annorum conuictum , atque usura i Sc facilius animaduersa a te, & prospecta certius, quam ab aliis filisse. Quare age, mi Gassende, calamum sume, inseruire solitum maximis viris aut tuendis, aut celebrandis, non minus sane, quam coelorum, naturaeque miraculis explicandis: S: cosita apud te fore ex usu omnium, qui literis dant operam; e dignitate patriae nostrae communis; cPrincipum,atque magnatum gloria, M splendore; ut eius vi. ri imaginem, qui omnibus incitamento, & adiumento fuit ad virtutem, non solum ad intuendum, verum etiam ad imitandum, pro tua in viventem, defunctumque pietate, quae prorsus egregia fuit, exprimas. Ego vero, qui clari T. PER EsC I v M eius loco semper habui in quo vire is suas natu ra potissimum experta est, ut hominem produceret, cui nihil deesset, quod eximium , honestumque mortalibus concedi in hac vita possit; illumque pro eo, ac debeo, Verbis ornare non possim, quorum me pauperem reddit copia meritorum : propterea hoc unum, Ut facias, enixe a te contendo ; arbitraborque meae, & reliquorum pietati,qui P ERE SCIANos manes aeterno mi diu Gatissimaque veneratione pros qui debemus, factum esse satis; si non modo eruditissimum, atque munificentissimum, quod orbis uniuersi iudicio comprobatum est, sed absque exemplo maximum, ac optimum virum fuisse PE R E s C I V M, summumque literatorum fautorem, S cum prudentia, tum eruditione, ac omni Virtutum genere excellentem, eoque nomine
inter saeculi nostri miracula habendum , colendumque, perte,&praesens aetas,&futura cognoscat. Vale, Δ nisi Iuges adhuc, lege, quae lugens,& ingenti, subitoque moerore perculsus scripsi. Romae xv II. Kal. Aug. I 637.
458쪽
in T.ibulam Cebetis i rabicam. EX illo hominum genere, quos oc priuata pariter, &publica causa moerere ereptos amici debent, fatis ante triennium concessit Nicolaus Fabricius Petrescius , quem virum vel nominare, laudare est. Eum, nisi fama talem ferret , qualem ego scio fuisse, penicillo luc meo quamlibet rudibus lineis, atque obscuris coloribus exprimere conarer, perfectissimum virtutis omnis, S omnigenae eruditionis exemplar. Tentarem hoc, inquam , de cuius tamen Vel minima parte digne attingenda vix quidquam mihi promitterem. Praestarem equidem quod debeo summis eius viri erga me meritis, quae nullum in me vitae, quan cumque
dabitur, tempus obruet, nulla delebit oblivio. Sed cum id aliter praestare non possim , quin plura dicenda dristis praetermittam, prae omnium exequendorum num
rorum , quos talis vita, Ac talis fama postulat; contrahere Vela cogar, oram que legere, ne in tam vasto laudum pelago cum tenui cynabula deprehensus naufragii pericliter. Hoc igitur sussiciat dixisse, non alterr a multis retro saeculis Solem illuxisse, qui Rci publicae literariae promouendae maiori cupidine flagrauerit, nec qui magis eum, dum vixit, promouerit. Vt non unum scientiae genus curiositatem eius prouocauit; ita nec unum genus hominum beneuoIentiam eius cum benefico animo coniunctam expertus cst. Alij, quos innumeros esse scio, pro virili, si ingrati non erunt,' praedicabunt quid. &quantum illi debeant. QDd ad me attinet, tanta sunt, quae in me contulit, totque modis, quibus potu it cum que, studia mea adiuuare nisus est, ut cogitatione ea comprehendere vix detur, nedum verbis ex ponere queam. bus omnibus adiumentis, ac praesidiis quando hodie mihi, illo amisso, carendum est, cum maxi-
459쪽
ma studiorum meorum, AEgyptiorum praecipue, & Arabicorum remora, M impedimento: plus tamen defleo, quod Respublica literaria in illius viri morte sibi abesse perspicie, quam quae mihi video periisse, quantumlibet maxima illa esse, propria ractus iactura, etiamnunc sentiam. Post illud damnum, quod meum non magis esse, quam totius Reipublicae detrimentum Ateor, & quidem maxime deplorandum, non aliud grauius, &c.
