Viri illustris Nicolai Claudij Fabricij de Peiresc, senatoris Aquisextiensis vita, per Petrum Gassendi ..

발행: 1641년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

ni aetate, qui in hac ciuitate disciplinas,& scientias, vel industria sua illustrarunt, vel a Litoritate, atque liberalitate

ornauerunt, si unum in locum conferantur, cum Pere scio minime videntur comparandi. ini caeteris denique omnibus virtutibus adeo excellitii, ut etiam hoc uno aetas nostra potucrit in omni genere laudis, cum antiquitate certare. Q io maius mihi, ac difficilius onus impostum esse video; ut ego scilicci mediocri prorsus ingenio, nullo dicen. di v sti, aut facultate, homo peregi inus; in hoc ornatissimo Romanorum , id est disertorum politorumque hominum consessu , de innumeris, ac prope incredibilibus summi viri laudibus, verba faciam. d quidem a me nec confidentia , aut temeritate quadam susceptum est i eruditissimi Academici : sed tum mea in vos obseruantia, qui munus istud honorificentissimo vestro decreto, ad me detulistis, meoque in eos obsequio, qui ut summum in me tenent imperium, ita illorum autoritatem, meo de me iudicio praeferre necesse habui: tum vero maxime beneuolentia, atque pietate; quae me ad gratias, quas vivo Perescio magnassemper habui, mortuo demum, hoc supremo humanitatis officio referendas, pro eius in me meritorum magnitudine impulit. Cum enim in patria vitam studiis, quibus usque a puero deditus fui, maxime accommodatam, vivere mihi per parentes non liceret; dum me in forum , & ad curiam nolentem trahunt i Lutetia amplissima , potentissimaque

urbe spon te carens, ad hanc vestram, in voluntarium exilium venire tandem decreui : ex qua nimirum religiones, leges, literas; omnem denique rerum omnium cognitionem , omnem vitae elegantiam, ad nos olim cHuxisse, cum librorum lectione cognoueram , tum eadem haec omnia,

nunc sib humanissimo, sapientissim6que Pontifice, in ea magis magisque vigere, ex cruditis nostris hominibus intelligebam. Quibus potissimum autoribus, cum Perescium

rerum Romanarum gnarissimum, ex itinere conuenissem:

is me de liberali hospitio , atque in intimam accepit amicitiam ; bc cum tam praeclaris de huius ciuitatis instituto prae-

432쪽

ceptis, iique ita graui ad literatos primariosque urbis viros commendatione, Romam ex Prouincia decedentem prosecutus est; ut statim sub meum ingressum, non solum populi ingenium, publicosque mores cognouerim, mequCeis accommodarim facillime : sed citam in vestrum omnium ι eruditissimi Academici; consuetudinem me insinuauerim, &quod maximum est, in summorum virorum rei,

de publicet dc literariae principum familiaritate, cum qui non nisi claris, doctisque hominibus esse solet, locum obtinue rim. Quare impius profecto, ne dum ingratus, apud vos, caeteraque omne is haberer ; cum literatissimos quosque maxime Italos , laudatione post doccssum prosequi olim instituerim; si hodierno die omnium doctissimum , mihique patriae, necessitudinis,& beneficij vinculis coniunctissimum virum, laudandi munus , quantumuis.arduum, ac difficile recusarem. Itaque rem aggrediar magni nominis, magni exempli; nouitatis , admirationisque plenissimam:& quantum eloquentiae ad id mihi deest ι tantundem cum a singulari mea in praestantissimum virum pietate, perceptique ex eius obitu doloris magnitudine ; quae nonnunquam disertos ac copiosos facit: tum a vestra beneuolentia; Patres amplissimi, vosque caeteri ornatissimi viri; vestraque in

me attente audiendo benignitate, mutuari,atque adeo sup plere conabor.

Nicolai Claudi j Fabricij Pere sch vitam; quae supra huius

aetatis hominum captum, moremque putanda est; cum illis antiquorum praestantissimis, ac beatissimis comparanti mihi; una prae caeteris Titi Pomponij Attici, par adeo, & similis visa est; ut eam interea, dum ad alia propero, quae expectationem de Claudij Fabricij doctrina , literarumque

studio, a me ab initio concitatam magis expleant; veluti absolutissimam tabulam vobis proponendam censuerim : in

qua expressim Perest ij ingenii , virtutumque imaginem videatis. Ambo si quidem nobilibus, literarumque studiosis geniti parentibus, pueritiam in liberalibus doctrinis, sicut adolescentiam in literata peregrinatione, apud exteros

433쪽

ptinei pes, doctosque viros honoratissimi consumsere. Ambo magnas, de amplas in patria gessere amicitias: bonos viros . oc studiosos, tam ab aliena iniuria, quam a mu tua inter se obtrectatione; necnon ab egestate Vindicauere. Domi, inquam uterque omnium ordinum homines liberaliter inuitauit, plus salis, quam sumtus in victuivelut in cultu non affluentem affectauere munditiam. Optimis alioquin omnibus rebus usi, familia in primis, ut ne pedissequus quidem quisquam esset, qui non &anagnosta, & li Marij munus pulchre praestare posset. In Republica, quae utriusque

temporibus varia admodum commutabili ire fuit; ita ambo versati sunt, ut semper optimarum partium essent. H

nores verb,qui in ea sibi patebant, non petierunt: sed ordine , quo orti essent, contenti, in vetere vitae instituto, id est in studiis maxime Philosophiae, atque antiquitatis: suauis-smis, optimisque moribus, ad senectutem bene, beateque

vixere.

Haec pauca ex multis exempli causa attuli, ut sic deinceps habeatis: omnium Titi Pomponij virtutum, quarum pulcherrima ex tant in antiquitate monumenta; maxime temperantiae, probitatis, atque prudentiae laudem , cum Pe- rescio esse communem. Quamobrem iam ad illas venio,

ad quas dudum festinat animus, quae Claudi, Fabricij adeo

propriae, tamque suae sunt; ut nemo ex omni aetatum memoria , cum ipso de earum gloria contendere, vel in societatem venire possit. Nimirum assiduus, ac prope incredibi- Iis labor, egregiaque opera, in omnium magnarum rerum, atque arrium scientia, literarumque cognitione percipienda : ardens in eas conseruandas amplificandasque studium, acrisque eura : perpetua denique, &constans voluntas, in homines literatos ornandos; de regia in ea omnia liberalitatis magnificentia. In quibus persequendis, ea veritatis simul, ac breuitatis ratio a me habebitur; ut remoto omnii gni orationis ornatu; simplicii ac plane historica narratione, Perescij studium, liberalitatem,& in commentando, seribendoque diligentiam, rei literariae praestitas, summaritim exponam. Diuitiaco by Cooste

434쪽

Gens Fabricia, postquam ex equestri ordine, apud quem per tercentos,& amplius annos, militari gloria floruerat, in senatum Aquensem cooptata est; ita ingenio,doctrina excelluit, ut non solum amplissimae dignitatis, sed etiam summae eruditionis, in quartam sobolem propagatae haereditas, una cum satis lauta literaria supellectile, ad Nicolaum Claudium Fabricium venerit. Qui cum auitas studiorum maxime, atque doctrinarum possessiones, non solum tenere , immo etiam aliquid, atque ad eb multum illis addere de

suo decreuisset: omnem curam, sumtumque posuit, in ornando potissimum, atque amplificando eo instru mento, quo in optimis artibus comparandis, magno prorsus opus est.

mobrem ubi optimos quosque libros, primum sibi undique colligendos; deinde auro, purpura, omni denique eleganti,&magnifico opere ornandos, per egregios artifices, qui suae domi vivebant, diligenter curasset; illosque omneis di ligentius euoluisset: nihil quidquam habuit antiquius , quam ut rota Europa peregrinaretur: non solum ad hominum qui tum vivebant, mores, ciuitatumque instituta noscenda: sed ut tanquam in rem praesentem veniens, eaque demum subiiciens oculis, quae auditione,vel lectione acceperat ; vetustiora antiquitatis monumenta acerrime Contemplaretur: ae quaecunque inde auferri possent, domum secum in bibliothecam transferret. Quis primum

iter dirigeret, Italia sese obtulit: in qua cum ingenia praestantissima, & elegantissima, humanissimi, optimique mores , leges denique praeclarae, atque salutares nunc vigent; tum verb pristinae fortunae , illorumque omnibus artibus florentissimorum temporum , reliquiae plurimae supersunt. Lustratis igitur Liguriae, Etruriaeque oppidis, ad hanc vestram urbem, velut ad diuini, humanique imper ij domicilium, M antiquitatis atque humanitatis sedem, magno itinere contendit: ubi fora, theatra, templa, thermas, arcus,

dc cryptas ; oculis , pedibusque diligentissim E permensus

est, sicut obeliscos, columnas, statuas, aera, marmora,gemmas, atque codices ; omnia denique priscae magnificentiae, .

Α, iij

435쪽

arei simque monumenta ; quae in vestrorum murorum ambitu , plura quam in reliquo terrarum orbe, atque illustriora reperiuntur; attrectauit, excussit, & quaecunque potuit, domum abstulit: partim maximo pretio emta; partim oblata , dataque a doctis hominibus, qui , Ut semper Romae, tum maxime studiosissimorum munificentissimorumque Principum Aldobrandinorum, tempestate, plurimi atque humanissimi fuere. Qu9s omne is, praecipue Fulvium Vr- sinum , de Laelium Pas qualinum, viros in colligendis, colendisque antiquitatum reliquiis diligentissimos, S maxime industrios; ad admirationem, atque amicitiam adolescens Pere ij virtus, eximiaque doctrina traduxit. Eandem expectationem, fauoremque Roma Neapolim secum attulit, dum versatur cum Matthaeo Capuano Concha norum Principe, magis literarum amore, atque scientia, quam summa dignitate, generis, fortunaeque claro a ac Marte Gurgustiola, in supremo consilio PQ- viro apprime docto :qui ambo locupletissimos omnium rerum antiquarum thesauros domi habebant. Celebreis praeterea Ioannis Baptistae Portae, atque Ferrantis Imperati ae deis ibi frequentauit: quorum ille rerum occultarum , dc quasi a natura inuoluta ruin acerrimus inuestigator , atque interpres : hic custos, Bd conseruator diligentissimus fuit. Et cum hisce rebus, non minus quam antiquitati studium suum, laboremque Perescius impertiret ; reconditissimum quemque

in uestigauit angulum, non solum amplissimae, pulcherrimaeque urbis, sed & totius felicissimi illius agri Campani,

in quo iucundum , naturae mirabilibus illic maxime gaudentis operibus, Mantiquae Graecorum, Romanorumque magiaificentiae , ac luxuriae , certamen spectaret. Italiam

reliquam , omn8mque Galliam Cisalpinam pari diligentia

lustrauit : Rauennam ex itinere diuertens , ut inuiseret, cum funesta illa Gothicae barbariae trophaea , Romani Imperis ruinis imposita; tum maxime Hieronymum Rubeum, istarum antiquitatum , ac medicinae scribtorem luculentum. Inde Patauium se contulit, inuitatus praesertim fa-Diuitiaco by Gooste

436쪽

LAUDATIO. 7ma, quae de eximia Ioannis Vincentij Pinelli doctrina, eiusque refertissimo omnibus omnium linguarum, atque scientiarum voluminibus Musaeo, ita tum Europam peragrabat: ve docti homines, antiquos libros in bibliothecam collecturi , vel suos editurii ex longinquis locis illuc ad eum consulendum venirent. Ibi Percscius aliquanditi moratus est, non tantum ut in Pinelli domum, ac bibliothecam, sed etiam in illius consuetudinem penetraret: in quam se demum totum dedit ; ad eximium cius in literas, hominesque literatos ornandos studium ,& ceteras omne is viri praestantissimi virtutes cognoscendas, percipiendasque ; quas scilicet imitaretur , de cunctas ipse aliquando rei literariae, cum maxima ad singulas accessione praestaret. Eamque de se spem adeo magnam, ac prope exploratam iam tum illic dederat, ut Paulus Gualdus, vir & suopte ingenio, atque doctrina,& intima Ioannis Vincent ij familiaritate clarus; in commentariis , quos de eius vita satis eleganteis conscribsit, de Perescio assirmauerit: AEtatem nostram, si quem iaPinello parem ferret, non alium ab eo fore , qui Patauij ia vix dum plenam pubertatcm egressus, eo ardore Pinellum, MPinellique studia fuerit complexus, ut ipsi Cualdo, cete- risque doctioribus viris, miraculo esset. Qui quidem ho- iam ines eruditi , quotquot Pata iiij tunc aetatem in literis beatissime agebant ; in primis Pinellus ipse, de Hieronymus Aleander, atque Laurentius Pignorius, limato iudicio sicut polita doctrina excellentes, grauissimum hoc egregiae indolis,a Gualdo tributum Perescio testimonium, adeo approbauerunt, eamque in illo admirati ita amauere ; ut praesenti domum quisque suam , maxima cum hospitalitate patere voluerint; su aque reconditiora , tam quae in priuatis bibliothecis, quam in publicis tabulariis, Pataui j de Venetiis, urbe earum, caeterarumque rerum abundantia, florentissima seruarentur. iidem postea absenti i quod plerique etiam ex reliquis Italiae, atque adeo Europae ciuitatibus secere; de studiis per literas communicauerunt , librosque suos ab ipso ,vel in eius nomine edendos honoris causa mi-

437쪽

serunt. Sic florens gratia, & hospitiis clarissimorum, doctinfimorumque hominum, ubi se locupletavit signis. tabulis.

nummis, codicibus , ceterisque vetustissimis Italiae ornamentis; Germania, ultimaque Britannia peregrinari peri xit. Atque ibi quidem plurimas antiquitatis reliquias colis legit, nec non existimationem , ac beneuolentiam hominum , non solum in sapientiae , ac literarum studiis, sed etiam in pictura, architectura , caeterisque elegantioribus artibus excellentium : quos Claudius Fabricius , illorum operum elegans spectator, ut olim in Italia, ita tum in illis

regionibus coluit, ac sicut ceteros omne is viros doctos, ad

suam adiunxit necessitudinem : praecipue Petrum Paulum Rubenium, de ob rerum antiquarum cognitionem , & picturae, scalpturae, architecturaeque scientiam; quas ex Icalia ad Belgas, primus cum pristino splendore, atque dignit te , transtulisse videtur : Marcum Uel serum rei publicae apud V in delicos, & literariae in tota Germania constituendae, studiosissimum p . virum: Ioannem Barciatum, tum in Britannia, magnam ex doctrinae, ingeniique elegantia laudem adeptum : Danielem Hein sum Batauorum politissimum ; omniumque doctissimum eius doctorem , Iosephum Scaligerum, qui Claudium Fabricium, sibi tantum fama, ac nomine notum, ubi primum secum deliteris loquentem audiuit: vir acti, certoque iudicio, ipsissimum P crescium ipsum esse assirmauit. Postrema fuit Parisiensis peregrinatio, quam ob librorum optimorum, doctissimorumque hominum copiam ibi affluentem, iterare ei visti m est. Priore, se dedit Iacobo A ugusto Thuano, eiusque celeberrimae bibliothecae ; ad quam Isaacium Casaubonum , Franciscum Pithoeum, ceterosque summos viros, ex superiori saeculo, praestantium ingeniorum in Gallia feraeissimo superstites, Claudius Fabricius videbat vetuitanteis : qui ipsum Thuanum, velut historiae, ita reliquarum maximarum artium,ac hominum, qui eas profiterentur, principem patronum que optimum , de Gallici imperij, atque maiestatis, acerrimum defensorem, quotidie celebrabant. Post decennium domi

438쪽

domi consumtum, in recognoscendis literarum, antiquitatisque monumentis, ex tota Europa collectis; iisque in Musaeum suum, atque in memoriam , quae ipsi prope diuina fuit, redigendis, digerendisque: Lutetiam iterum se contulit , ad versandas , vorandasque reliquas bibliothecas :Regiam scilicet, Dionysianam, Victorianam, D. Germani, atque Memmiorum; & studiosos illarum cultores inuisendos; quorum veluti noua soboles illic tum florebat. In ter quos, hodie excellunt : Puteani fratres humanissimi, qui apud Τhuani filios, patriis ingenij, virtutisque dotibus ornatissimos, cognatos suos; non solum eius bibliothecam, sed etiam literas, ho minesque iis deditos, veluti suae tutelae, ac fidei, Iacobi Augusti testamefito commendatos ; quibuscumque rebus possunt, iuuant, & mirabiliter ornant: Nicolaus Rigaltius, politiore doctrinae, iudiciique elegantia ,&incorrupta Latini sermonis integritate, omnibus antecellens : eui nos, simodd in hoc genere literarum aliquid profecimus, id totum debere gloriamur: Claudius Salmasus, de Hugo Grotius, qui literaturae, optima- 'rumque artium principatum sibi vindicant. Petrum Segulerium, H cnricum Memmium, atque Hieronymum Bignonium; viros magis doctrina, eximioque suo in literas studio, quam supremis Gallicae purpurae honoribus illustreis, breuitatis causa omitto. Sirmondum reIinquo, Petauium , Morinum , Mersentum , Burdelotium, SI Ualesium, aliosque prope innumerabile is; ex summa doctrina, praeelarissimisque suis scribtis , maxime claros : quorum Omnium animos , atque voluntates sibi conciliauit Claudius Fabricius, de ad suos , id est ad rei literariae usus coniunxit. Atqui unum praeterire nequeo Gulielmum Varium , non minus eloquentiae, ac Philosophiae studio, caeterisque maximis virtutibus; quam sanctissima cum hoc nostro Attico amicitia, Marco Tullio comparandum. Is ex quo Perescium in Senatum Aquensem, cuius ipse princepserat, legit: continuo in consuetudinem eius se dedit, sic ut prorsus una illic vixerint; nec unquam postea pastus sit

439쪽

ecuri a se separari. Quare cdmin aulam a Rege euo eatus esset, ad annuli signatorij custodiam ; quod sumntiam est apud Gallos, togati hominis fastigi iam , eum illuc secumduxit, unum esse in tota Gallia dignum existimans, quem

contubernalem, dc consiliorum in Republica, atque hono . rum , adnitorem , sociumque haberet. Huius porro gratia, Perescius nulla fere in re usus est, nisi in deprecandis amicorum, hoc est doctissimorum Virorum, aut periculis, aut incommodis ; de studiorum ratione procuranda: ad quam praeter caetera egregia ornamenta , id demum maximum contulit , ut se autore, maxima vetustissimorum codicum copia, Regis nomine compararetur; ad supplendam, atque amplificandari Parisiensem bibliothecam: quae omni tempore, ad omnium usus ita patet ;Vt ex ea maxime , praeclariora antiquarum doctrinarum monumenta, in dies eruantur. Quo autem potissimum beneficio, se a Vario ornatum voluit, id unum prope R it ; ut vetustissima curiarum, templorumque tabularia, in omnibus Galliae oppidis, sibi ex

eius autoritate inuisere , atque excutere liceret. Cum ab opibus alioquin, S honoribus. consectandis tam esset alienus, ut saeptiis repudiauerit a Vario ultris oblatos, qui cum Claudium Fabricium in amplissimum,pristinaeque dignitatis apud Gallos maxime retinentem, Antistitum ordinem cooptari vellet: vix ab eo tandem impetrauit, ut mediocre acciperet sacerdotium. Mortuo Vario, qui suam omnem,

ut ita dicam, antiquariam supellectilem, amicissimo, studiosissimoque viro legauit; &testamenti tabulas, illius fidei atque autoritati commendauit: domum, Musaeumque situm diu desideratum , spectabat Perescius, eum ecce sub ipsum a Parisiensi aula discessum, ad Romanam denub exitinere inuitatur r optatissimo nuntio de noui Pontificis creatione, Maphaei scilicet Barberini Cardinalis. Si quidem hunc ante pontificalia insignia , perinde ingeni j doctrinaeque ac sanctitatis in Republica Romana principem, Ipse tam benὸ nouerat 1, procuratinue olim simul , atque iterum, diuinorum illius poematum editione, aliisque OD

440쪽

ficiis demeruerat ; ut cum nuntius, qui Regem ante omne is de ea re certiorem facere vellet, obuio Perescio tantdm dixisset: virum Romanorum Principum eruditissiimum, ci-.que amicissimum , in mortui Pontificis locum suffectum: ipse continuo, Maphaeum ad gubernacula Reipub. sedere intellexit; cum incredibili laetitiae voluptate. Prae uidebat enim literarum studia, in lucem, atque splendorem sub doctissimo Pontifice reuocatum iri; studio iosque, vel ex ultimis terris, ad aulam Barberinam celebrandam, ornandam que; honorum, ac praemiorum spe aduolaturos. Ad quam temporum, literarumque felicitate ab oculis saltem usurpandam, ac Pontificem sui studiosum adorandum, Romam ab amicis non inuitus attrahebatur. Sed profectionis causam, ambitionem, acutiis vel suspicione abhorrebat, potius quam officium , visum iri nolebat: 8e postquam ex Circes insula, tanto labore tandem soluisset, si cantibus Sirenum illiceretur, ut apud eas haereret veritus est: quare in suam tandem Ithacam, ad optatissimum studiorum por tum, se ex longa peregrinatione recepit. Tunc enimueris Perescij Musaeum, ac tota domus, ex praesentis domini regali φrope liberalitate; qua videlicet non solum in literas, earumque instrumenta ornanda, sed maxime in studiosos homines iuuandos, colendosque, deinceps usus est; ipsa Alcinoi Regia, de magnificentior, ω hospitalior euasit. Delectum Romanae aulae florem , illuc aliquanto post Cl. Fabricij accessum, secum aduexerat Franciscus Barberinus Cardinalis; qui a Pontifice ad iustissimum, fortissimumque Galliae Regem, Legatus mittebatur. Porro autem hunc, ac nobilem eius comitatum, laute adeo, atque splendide accepit Pereseius, ut cum ipsis Regibus de magnificentia certare visus fit: admiratus, veneratusque in tu uentutis Principe, cum maturam patrui Pontificis prudentiam, atque sanctitatemr tum maxime singularem literarum scientiam,& erga homines studiosos voluntatem. Atque ob illas adeo excellenteis primarij iuuenis virtutes, ei usque ad extremum vitae spatium, ita omne ossicium, cultum-

SEARCH

MENU NAVIGATION