장음표시 사용
11쪽
Quum absoluto, ut fas est, academico curriculo, et exanclatis examinibus, me, Ut cathedram ascenderem, capessendae M. D. dignutatis ergo, promeritum iudicaret ordo Medicus Gottingensis splendidissimus, institutique ratio postularet, Vt ubi Per graduS, pedetentim non raptim, id quod hac in re summum aestimari consueuit, attingeretur, de pertractanda quadam differtationis, tamquam praecursorii speciminis, materia cogitarem, generis equidem electio dissicilis non fuit. Siquidem ea mihi data fuit Opportunitas, ut artis me obstetriciae non literis solum, Verum ipsiusmet eXercitio per trium annorum et quod hos superat spatium, tradere potuerim tradiderimque continuo, hincque neque diurnis neque nocturnis laboribus deficere oportuerit discendi cupidum; natus est singularis amor in artem, cuius profectus euidentissimos haud non poteram experiri, quamque amplecti,
quacum prodesse ciuibus, per id quod mihi reliquum vitae temporis sit, mecum constitui quam lubentissime. Contigit quippe mihi numerus partuum et Obseruandorum et administrantiorum tum in No --
comis Obstetricio Kegla potissimum, tum in priuata, quae ruri imprimis sese obtulerat, praxi Directoris Nos comit eiusdem s. H. FiscHERI, Viri illustris, quorum hic mihi curam benevole credidit, profecto non eXiguus, et quorum plurimas historias in schedas retuli Quare consilium cepi, de partuum naturalium dissicilium therapia pro ipsorum varietate varia scribendi, quorum aliqua fundamenta iacta videram iam pridem a celeberr. Hafiniensi obstetricatore Sax TORPH a A et et
12쪽
I 2 et quorum delineationem egregiam nuper exhibuit Professor artis obst. Ticinensis cl. NES sv b). Quum vero de situ hic pro ipso partu
vario, nec non de Variis ad leuandos puerperae niXUS excogitatiS Cubilibus sedilibusque agere haud incongruum fore videretur, tandem eo VSque mecum conueni, quod iam vel horum rita pertractatio adimplendis iis, quae ex lege petebantur sussicere posset. Itaque ad laborem propositum illico me accinXi, quem exoptatum quoque intelligeram passim a viris doctissimis, imo publice significatum ab anOnymo editore eorum c), quae medici argumenti promptuario Hannoverano inserta eXstant. Inciderunt autem in ea tempora, quibus laborem meum ad finem PerduXeram nondum, nec Potueram, rerum delineandarum atque insculpendarum necessitate inducia, quae moram continuo augebant,
mutui amplexus dilectissimi mihi parentis in hac Musarum sede illustrissima, cuius Videndae cupidine a multo abhinc tempore arsit, et in qua filius ego profeci plurimum; et inciderunt in eadem tempora festa annua Semifaecularia Georgia e AuguJlae, aetis publicis celebranda. Neque deerant tum, quibus pileus imponeretur. Quare quum tum, quo Paternum animum gratulabundus ego gaudioque perculsus, assicerem, non haberem; ad ordinis me praesidem Conuerti eumque Γο-gaui: velletne rem differendam ita permittere, ut super maiorem, praeposito dissertationis titulo, thessium numerum disputarem, et ser- acta disputatione in censum me referre eorum, quos, festis instantibus, honoribus academicis condecorandOS decreuerint, commilitoneS Pra nobilissim ; sancte promissione adiecta, me e loco non discessurum ante, quam legibuS omnimode obtemperassem. - Et indulsit ille annuitque.
Posteaquam vero iis, quae effagitaui, satis videbam factum esse, mox ad coeptum laborem redii et, studio veteri nouo addito, ad finem properanti promissis standum erat. At recenti cura habita ea sese rerum messis offerebat, ut quae leuiora ab initio paucisque eXpedienda paginis videbantur, vel ipsius dissertationis limitem superare
13쪽
mmirarentui' -- imo reapse excederent. Quare, qualis mihi instituti ratio fuerit, paucis declarandum Videtur. Totum in tres fasces, fasciculosue distributum est, quorum primus et fere maximus sectiones binas priores i. e. Generalia cie situ, Cubilium SediliumqueIhistoriam et diuisionem continet. Et his quidem satisfecisse mihi videbar iis, quibus ex lege obtemperandum erat. Alter ipsas sedilium cubiliumque descriptiones et diiudicationeS complectitur, nec non de iis quaedam innuit, qualis circa eadem magistratus cura sit et esse debeat. Tertius a binis prioribus seorsim habetur, et accuratiorest descriptiones cum adiectis imaginibus sistit. At priori sectione, Generalia si1tus exhibente, me Utique supersedere potuisse grunt fortasse, qui regerant, quum iam de iiS P culiari commentatione egerit b. J. G. GuNZ , vir, cui elegantiam cum ingenii acumine coniungere cessit feliciter. Et his ipsis quidem assentirem facile, nisi quasdam, quas proposui situs proprietates a Viro ei. Praetervisiae essent 8 laut iniit, comparatione instituta, pro meo scopo mihi dixisse determinatius et ordinatius viderer, quae, longe albo dicta Ordine, apud virum cl. reperire sunt. Inane autem iudicium Putaui omne: nisi vel ipsius partus idea, et foeminae natura continuo Ob oculos versetur, aut quod his ex sontibuS non .Petatur.
dum sumsisse haud satis graue viliusque non disquisitionis dignum lQuum enim iam dudum aliquis, Poisso N1ER1υS DE PER RIERES Ode Vario calceorum calceamentorumque genere scripserit, neque horum accuratiorem censuram i adeo non ab omni alienam scientifica per-
Vestigatione putarit b. CAMPE Rus Q lugubri fato scientiis haud pridem ereptuS, Vt ipsum acutissime inquirere in eadem non fastidiret; et nupere super thoracularurn agendi modo et nascendis inde natisdeIncommodis commodisue dicta nut egregia: a physiologo eximio, Cl.
SO Μ Μ E R R I N GI '; quae veluti ad sutrinum aut sartorium genus referaε , me a b similibusque his obiurgationibus defensum puto Rbuude, Siquidem . ubi tantorum nominum viri de iis dicere non
14쪽
recusarint, quibus gressus fieri meliores et hominum formas ta nmurali pulcritudine deflectentes honestius in societate circumferri putant, et ego super talia disserere susceperim, quibus insidentes aut recumbentes reipublicae matres Visae sint aut ardue aut deterius peperisse, et quibus facilius in nociueque possint. Accedit his quod incuria eorum, quibus publica ciuium salus commissa, circa substituendas emendatiores veteribus imo vetustissimis, machinas adhuc tanta sit, ut ni certa eius testimonia extarent, fere fidem siti peraret. ita in cuiuSdam Germaniae
prouinciae medicarum ordinationum renouatione ab a. 1786. VOELTERI libellus 'credulus, neque a veterum praeiudiciis adeo liber,' ut HA LLERI de ipso iudicium meum faciam, ''qui omnem perperam se offerentem foetum iubeat in caput dirigeret' tamquam vitae duX aimiisque, Obstetricibus commendatur. Et sellam viri eiusdem in eadem vulgarem esse, Vir bonus patriaeque cupiens bene, dolenteri cum publico communicauit. Atque ipsi quidam rei obstetricariae antistites et alias de artis incremento bene meriti, quos ad correctiora artiS praecepta sentire speres, praeconceptis opinionibus adeo non immuneS sunt, Vt aliquiS eorum elegantem machinam inuenisse sibi visus sit, quam ubi exuaS, RHO DIO Ni S aut RUFFit sellam dicas non nisi ad recentiorum gustum exsculptam - certo ipsis vitiosissimis haud meliorem l Neque Perspici prorsus rationes possunt, quae mouerint alium, ut rudissimae
constructionis sedili, fulcro dorsali prorsus immobili erecti stimoque, quam Proprium inuentum iactabat, in nos comio, cui praeest, et in
quo caeterum multa non illaudabilia adornauit nec incongrua, Parti rientes insidere praecipiat non solum, quorum partuS dirigit, Verum etiam regionis finitimae obstetricibus, ut sibi comparent eiusmodi machinas, quas dicas tormentis similiores esse, auctor fuerit suasorque; specie quidem, i. e. simplicitate, nec non pretii vilitate commendabiles, re autem atque effectu tristes atque fatales.
Neque speramus, fore, ut prorsus displiceat ratio, quam in
ipso hoc argumento pertractando iniuimus, quacum nobiS aut inuem tionis historicum specimen aut rei instrumentariae obstetriciae supplementum Voluimus, ita ut omnia hic aut delineata aut descripta reperies, quae Videntur unquam hac in re gesta fuisse, saltim quae pro Vbribus colligi poterant. Ordine potius, diuisione et diiudicatione arridere legentibus proposuimus, quam inuentorum nouitate aut Propri
15쪽
tate. Neque abiuimus, quin induci posse crederemus rerum aequum iudicem quemlibet, eiusmodi iduentionis integram historiam utilitate sua destitui magis, ac Duarum machinarum continua et ingeniosissima fgmenta. Namque si quid ringi Video, in his adumbrationibus simis gularum passim reperiuntur et ex antiquissimis machinis cum felicitate petuntur, quae frustra in nouissimis quaeras; et quae cum utilitate in
Ieam tranSsereS, quae mente tantum perfectissima concipi queat. Exempla in promptu sunt: Fulcrum dorsale sedilis VOLae Eui non nisi ad dimidiam partem mobile, et quam mobilitatem nuper aliquis praetervidit, fors cum Utilitate at alio, quem inuentor intenderat, scopo inbsellam mobili fulciro instruinam transferenda esset, uti habeatur sella ad modum i lecti ME RELIANI duplici pluteo instructa. AususΥΑΝΑ obstetrix scite pedibus auxiliatricibus sellam suam, reliquum vitiosissimam instruxit, idque ingeniose adeo praestitit, ut mirum sit, quod ipsi in alias caeterum multo praestantioreS et recentiores sellas non transierint. Locomoti uitas ansarum praetervisa est in recemtissima 'tempora. Quis ante SOL INGIUM sellam obstetriciam in le-itum transmutandam expleuit felicius; et quis ipsum secutus viri complementum recentiori addidit - ne dicam cum elegantia perfecit lVt taceam alia, quae suo loco quaeque illuceant. Quamobrem haud reformidamus, adeo iniquos fore censores, si ea,
quae modo animaduertimuS, in mentem sibi reuocarint, adeoque nos degeneris animi ingeniique existimantes, Ut instrumentorum noS machin
rumque libidine, qua in alia gente cum detrimento neglectisque aliis ii que grauioribuS momentis, pruriunt, raptos fuisse aut penitus immergi, sibi persuadeant - quum potius et artis et scientiae fundamenta ab assidua pone lectoS aesrorum conuersatione, ab obseruatione et medit,tione continua, ab ingenii iudiciique recto Vsu, quam instrumentorum auiditate, quorum adhibendorum aut nimiam esse et intempestiuam saepe facile largimur, et quae absque istis mortua sunt, dependeant. Qua de re nos aliter siue sentire 1siue in ipsa procedere praeceptorum eorum, qui me ad aegrorum lectOS comitem habuerunt, et quos habuisse me duces gaudeo, puto fugere neminem. Ast aliorum dubitationibus et alio modo, et tempore alio, obuiam ire non abhorremus, Vt, si quando tempora ita ferant, specimina demus cupientibus, demonstratura, nos in eodem loco, ubi ligno atque ferro uti didicim
16쪽
dicimus, et aegrorum curas, qui nos pharmaco velint, edoctos fuisse. - Nae tamen ista, quibuS nquam calamum admouebimus, ex ossicio quidem magis et artem, cui ViuimuS Cuique esse totum CupimuS, amplificandi qualicunque modo intaminato feruore, quam praematura scribendi lasciuia orta videantur. '
Et his quidem obuiam aliquo modo luisse me arbitror curiositati virorum doctorum, quibus uberior huius argumenti pertractatio inter desiderata artis reposta videbatur. Proin et alio modo prodesse et ita quidem nobiscum constituimus, ut quae uberius dicta hic videantur, in libellum redigamus mole minorem, patrioque conscriptum sermone, et quod populari usui inseruire possit commode. Quod quidem speramus euenturum aliquanto perfectius, quo magis, praevio hoc conamine agilitatem quamdam nacti, proximum sustinebimus.
17쪽
Fig. I. Aberrationem axis sistit uteri P. d. ab axi a. b. pelvis, quae in compage muliebri simul diagonalis virium musculorum abdominalium et diaphragmatis, et quae supra, musculos dictos, ubi conincidunt, ad anteriora g. perforat, infra autem Ossis coccygis apicem in i. contingit. Fig. 2. Vteri, utique paullo ad anteriora propendentis, circumserentiam cum adhaerente inferius vagina, denotat; l et ortum diagonalis supra dictae ex dire tione virium e. f h. g. musculorum abdominalium et f. b. e. g. diaphragmatis, quorum huius vires istas superant, lucu lentius ob oculos ponit. Fig. 3. Diagonalem dictam a. b. Fig. I. et a. cum aXi uteri conincidentem et congruentem potius in curuam abire ostendit, ex viribus musculorum abdominalium, quae lineis horigontalibus indigitantur continuo decrescentibus βι, πιι, ολ , i. e. foetum continuo in minori plaga ferentibus, orytam, et iis, quae diaphragmatis sunt, continuo sibi aequalibus κο, λρ, μδ. De quibus cf. 5 a O. in not. s.
18쪽
Fig. 4. Ad rationes mutationum pelvis parturientis situm lateralem ad normam obstetricatorum Anglicorum tenentis suo loco g 3 illustrandas facit, comparate ad pelvim mulieris secundum praecepta obstetricatorum GaIliae potius 1ubsidentis. Vt prono et veluti ad anteriora incuruato corpore equidem augeri distantiam Ostis sacri ab inferiore margine symphys eos ostium pubis, inferioremque hinc pelvis aperturam ampliari; distantiam Vero marginis superioris symphyseos eiusdem a proeminentia d. Ve tebrae ultimae et ossis sacri superioris partis introrsum minui, et hinc ipsum caput infantis in apertura superiore haerens potius comprimi et in progressu suo retineri, inde eruatur.