Tentamen medicum inaugurale, de inflammatione : quod annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae facu

발행: 1790년

분량: 52페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

41쪽

videtur, solam terminationem, cujus haec inflammatiopa silva capax esse credatur, resolutionem 'vel gangraenam videri ; nisi his addere licet hydropem in partibus quibusdam, ut in ea est usione aquosa quae phymosin, paraphymosin, et caetera hujusmodi, generat. Vasa supra modum sanguine distenta in inflammatione passiva, saepius disrumpuntur, unde haemorrhagiae pro corporis parte periculosae. Phlogosis cerebri et Pulmonum, quanquam plerumque ex prioris inflammationis genere, saepissime tamen in hanc passivam infeliciter ire contendit: quoniam vasa vi illa vitali cς-leriter amisia, ex nimia incitatione, laxantur, et haemor rhagiae funestae immissis habenis inferuntur. In omnibus aegrotis, quibus aetate, luxu, Vel morbo

corporis vigor adeo debilitatur, ut cor, arteriaeque non 'rite sanguinem propellere valeant; et in infirmioribus arteriarum systematis partibus sanguinem cessare et accumulare, in extremitatibus, videlicet, utpote a centro curriculi longissime remotis, saepius videre est. Hinc pedis pollex, major in podagra tentatur; hinc ulcerδ

42쪽

DE INFLAMMATIONE.

ulcera in cruribus seniorum dissicilius sanantur, nec ullum in his ulceribus sanandis praesentius remedium quam fasciae inventum, quod eodem pertinet; hinc glandularum inflammationes, diversis corporis partibus ex languida circuitione sanguinis ortae. Haec omnia probabiliora redduntur, ex eo quod omneS compertum

habent, quo cordi propius hujusmodi ulcera, eo citius sananda '; hinc diu observatum est, ulcera in femoribus facile, dum in iisdem aegris difficilius in cruribus, sanari.

Doloris causa, in utroque genere, ratione simili explicari potest; vi nervosa, scilicet, a morbi stimulo in tantum aucta et excitata. Eadem ratione quoque Pamtes, alias sensu expertes, dum inflammantur, sensu summo praeditae inveniuntur, exemplo pleurae, ligamentorum, et tendinum. In his partibus, sanitate fruentibus, illum sensum exquisitum, non modo inutilem, Verum etiam summo incommodo fore fatendum est ; et igitur, portio exigua vis nerveae, iis partibus impenditur, quae

morbum Hunter, Surg. Lect. MS. Haller. Praelect P. 44I.

43쪽

morbum adesse significare sussiciat, mentemque ad cavendum vel occurrendum remediis idoneis excitet.

Cum in doloris sensus mentionem incidimus, haud abs re fore speramus aliud de dignoscendi ratione signum inter activam et passivam inflammationem proferre. In illa dolor auctior, lente evanescens; in hac fere obtusior, et haud raro, ut quibusdam exemplis, PO-dagrae fugacissimus.. Haec omnia passivae inflammationis signa debilitate comitantur, sive sui supra diximus ex senectute, luxu, vel morbo, illa debilitas oriatur. Ratio igitur medendi maxima ex parte in vigore si-brae revocando, quo vi sanguinis distendentis resistat, sive potius quo vim resiliendi exserat, ad fanguinem propellendum, si ad congestum proclivis sit, constare videtur. Ad hanc indicationem satisfaciendam, Primo, Vasiis laborantibus succurrendum, stimulis levioribus, ut

se exonerare excitentur ; vel sanguinis detractione moderata, ope hirudinum, vel cucurbitularum, cum dolor

vehemens

44쪽

3a DE INFLAMMATIONE.

Vehemens aut pertinax urgeat. Sed, ex nostro judicio, consilium optimum in hujusmodi inflammationibus, non ex evacuatione capiendum est, sed ex iis omnibus rationibus, quibus vigor tonicus sine saltem judice sive ex diaeta sive ex medicinis corpori restauretur. Hoc enim recuperato, illud inter potestates excitantes, et excitatas aequilibrium renovatur, et ex facultate vitalis principii recipiendi confirmata sine qua, debilitati et penuriae irritabilitatis resistere nullo modo possumus)per petuatur. Ha Renus de iis inflammationis passivae morbis disseruimus, qui ex universi corporis debilitate vel opportunitate, lentis et diuturnis passibus inducta, oriuntur; nunc ad ejusdem alios morbos veniemus, a causis minus late patentibus profectos, minusque a corporis opportunitate, quam a partium structura , quales sunt erysipelas, et Ophthalmia, pendentibus ; erysipelas ' enim statu usitato et simplici, vasis cutis superficiei, vel retis mucosi, et in tubo intestinati, iisdem vasis in epet helio, cuticulam referenti obsidet. Cum haec vasa ad vaporem tenuissimum, a sanguine secernendum, comparantur tum propter

45쪽

propter eorum exilitatem, tum propter cuticulae ' conjunctionem; pars ea sanguinis densior exhalare nullo modo potest. Et quandocunque causa aliqua inflam mationis premit, ut in erysipelate, gastritide, &c. cum nullam partem fluidi distendentis et supra modum stimulantis, vasa deponere possunt; celeriter vi resilienis di et irritabilitate spoliantur, quibus amissis, ad impe-

tum sanguinis influentis resistendum omnino imparia evadere necesie est. Immo haec vasa principio vitali adeo privari possunt, ut non solum sanguinem rubrum partim intromittant et recipiant; verum etiam, quasi tubae mortuae, serum transfluere sinant, quod inter cutem et cuticulam estusum, hanc vesicularum instar', levat et distendat, ex hoc eventu gangraena metuenda ι. Haec eryssipelatis species fere aliquot suppurandi signa edit, quae in errorem gravissimum saepe medentes induxere ; naturam scilicet esse hujus generis inflammationum suppurandi stadium percurrere ; ObserVatio autem accuratior, et experientia diuturnior, hanc opinionem satis refellerunt. Vasa enim in hujusmodi mor-

si bis,

46쪽

34 DE INFLAMMATIONE.

bis, pus eTundentia si revera pus unquam effunditur minime ea sunt erysipelate affecta, sed ea in tela cellul fa cutis verae serpentia ; vel sero superincumbente e citata, vel causa morbi generali, tantam potestatem exserente, ut in his vasis activam, superioribus tamen passivam inflammationem patientibus, induceret , vel forte, si ita sese res habet, et pus erysipelate secerni fatendum est, non alio modo, quam vesicatoria, quae cuticula amissa Ut corpora eXtranea agere videntur, et exhalantia cutis Verae ad pus eGndendum excitare observantur. Quae de erysipelate pro posuimus in corporis superficie, ad id haud minus per tinebunt, quod in ventriculo et intestinis obvenire no latur ; quod Cullenum sagacissimum non fugit, ipse au tem erythematis nomine insignire maluit f. Nec minu hic valent, quae supra de suppurandi stadio objeci.

mus ; periculum autem, his partibus interioribus, long majus intentatur, utpote febri typhoidea, haec erysipela tis species, nunquam non stipatur ; ex intima, ut nobi

videtur, conjunctione harum partium cum corpore Um versos

l Culleu's First Lines, vol. I. P. SIT

47쪽

verso ; unde earum irritabilitatis inunitio fractas vires totius corporis efficit, typhi fons et caput f. Typhus

porro erysipelas externum haud raro comitatur. Vide Hos an de Erysipelat. Febr. ι). Corpus equidem erysipelate vexatum vel pluribus ex iis cel. Culleni morbis exanthematicis, obnoxium fit debilitati quae typhum comitatur. Ea igitur exanthemata minime antiphlogistica ratione, quae remedium, praesentisiimum in activa comprobatur, curanda esse videantur. Clarissimus Sydenhamius 6, in erysipelate curando, quod nunquam in suppurationem devenire se observasse meminit; stimulis validissimis, ut Sp. Vin. Theriac. And. piperlong, fomentis, &c. externe, optatis interne utebatur. Haec altera inflammationis passivae species supra no- . lata, ophthalmia scilicet, a partium struisti dia oriri videtur.

' Cel. Cullen pr. lin p. 36O. et Nosol. V l. a. P. ICO.: Certe non tam levis, innocens, et simplex est, erγsipelacea febris a vulgo putatur, sed gravis saepe, periculosa, et non raro lethalis ; quin multum a finitatis alit cum morbo omnium atrocissimo, ipsa labie pes tilentiali. Host . vol. i. tom. 4. 9 I. ch. I a. θ Opera Univ. p. 526. et Halter, p. 46O.

48쪽

36 DE INFLAMMATIO NE.

tur Causae remotae plerumque locales sunt, ex Ho anni sententia, vis externa, iiudium exercitatissimum, lux splendida, vigilia et vapores acres, horum omnium effectus Primarius stimulandi est, quo moles solita major sanguinis

in vasa ibiicitatur. quae ut in e sipelate irritabilitatem exhaurit. Unde sanguis ruber in eas arteriarum partes, ex quibus, sano corporis, statu, exclusus fuit, transit; hinc dolor, rubor, calor. Quibuscunque partibus exhaustione, nocetur, totius corporis injuria semper, pro rata parte, irritabilitatis ex toto systemate suppeditandae, ad eas partes reficiendas aestimanda est: Hinc, ut in eo morbo de quo hic agitur, et compluribus aliis erysipelatis varietatibus, quibus paucis duntaxat vasis injuriast ; vis totius corporis nequaquam minuetur, sed potius quod ad partem laborantem augetur. Medicus itaque recte curationem, ab iis remediis quae ad impetum san- guinis minuendum apprime valent, auspicabitur ; videlicet, evacuationibus moderatis, quales fiant laxantibus, cucurbitulis cum ferro, hirudinibus; vesicatoria etiam Prope partem aB ctam, praecipue in ophthalmia, sorte ςt stimulando et evacuando Prosint.

49쪽

D E INFLAMMATIONE. 3

Ad persectam sanationem tamen, iis remediis quae

tonum vasis laxatis restlauant maxime sidendum, quoniam sanguini irruenti et distendenti resistere et laboret opus medicorum esse videatur. In inflammationibus passivis, ubi corporis vigor multum fractus est, ex longa et perpetua virium subministratione, partibus morbo exhaustis, ut in podagra, aliisque similibus, curatio ab evacuatione vel remediis debilitantibus, neutiquam petenda est. Quanquam enim vigor corporis vigore partis laesae major sit; si tamen paululum minuatur, iis ossiciis fungendis, quibus vita salusque multo magis nituntur, quam quibus morbus obstat, haud par esse invenietur. Eadem cautio adhibenda est, in iis passivae inflammationis morbis, quibus systema tam subito, aurai simplicis igni,' spoliatur ut typhi superveniant. In hujusmodi morbis, gastritide, enteritide, scilicet, nς quidem medicorum audacissimus, evacuando, debilitando, ad salutem pervenire posse sperat; cum morbus totius ζT corporis visoris exhaustione et inanitione pendet.

50쪽

38 DE INFLAMMATIONE.

Hoc modo phaenomenis, quae praecipue ad haec duo genera inflammationis dignoscenda et distinguenda conferre nobis videntur, propositis ; finem huic dissertationi imponemus,. animadvertendo, ad analogiam eXactam, quae obtinere apparet, inter morbos utriusque generis generales et locales f.

In activa quantumvis locali, incitatio febrilis totius systematis semper adesse, ad mensuram localis inflammationis observatur, B chae nomine; in pasisiva, systematis vigor imminutus, typhi ; nonne haec inflammationum divisionem nostram demonstrare, et summopere confirmare videnturi Nonne etiam inter duo genera recte distinguere maximi esse momenti iudicandum, cum hoc solo, ratio sana et frugifera inniti fatetur t

Non possiimus non saepius atque iterum inculcare, antequam ad finem ventum est, nos in hanc medicinae partem inductos fui sie, non tam nostro judicio aut experientia fretos, quam spe doctiores et perspicaciores excitandi, ad haec quae nobis magna videntur, accuratius adhuc

SEARCH

MENU NAVIGATION