장음표시 사용
31쪽
modo ante, quam ipse hic in venam sinistram subolavianam semet exoneraverit. 7. Nervi, qui glandulae thyroideae suppeditantur, ex ramo quinti paris enascuntur. Caeterum haud raro plurimi insuper surculi in eam proficiscuntur ex primo et secundo Cervicis nervorum paribuS. XVIII. Bronchocele perrarus est morbus; et profecto unus eX iis, qui, propterea quod in longum trahi solent, vetusti seu longi appellantur.
XIX. Ubique orbis terrarum interdum apparet ; sed, prae caeteris regionibus, in EELVEΤΙΑ. Caeterum ne hic quidem incolas deformeS aeque ubique reddit. Qui enim eas incolunt valles, quas RHODANUS iri igat, is ut AUGUSTAM SALASSORUM aut agrum TIRO-
32쪽
LENfEM, ii multo magis, quam caeteri HELVETII, strumosi sunt. XX. I. Insantes, imprimis autem taminae, et utriusque sexus infirmi potissimum et debiles, prae caeteris, bronchocele obnoxii funt. 2. Inter primum aetatis annum et decimum incipit hoc malum : post hunc autem elapsum, nunquam, nisi taminas, invadit ; et eas quidem rarissime. XXI. Hic vero morbus, quibus in regionibus remotiores Causae, unde prOVenit, minus pollent, neque ipse in tantam gravitatem increscere solet, aliquanto serius incipit. Ita esse Constat ex DORVENTANIS ; qui prosectobronchocele, Ieviore autem, aliquanto post asticiuntur, quam decimum aetatiS annum Cominpleverint.
33쪽
IIXXII. Neutiquam inter eos bronchoceleenumeranda est morbos, qui a parentibus derivati, in prole reviviscunt. Ita esse, eo Constat, quod eorum etiam alienigenarum, qui iis in locis peregrinantur, imprimis supra XIX. memoratis, ubi insigniter viget hic morbus, liberi haud secus, ac ii indigenarum, deformari solent; dum ii strumosi, a quibus ex natali solo in salubriora migratum est, sanos omnia liberos simulque aspectu pulchriores peregregignunt pariuntque. XXIII. Tumor initio perexiguus, magnitudine paulatim lenteque Crescit, sed nihil interea doloris movet. Adulta aetate, lentius adhuc augescit; neque profecto raro tum omnino consistit. Caeterum, ad molem quod attinet, multum utique variat in diversis hominibus. In his nunquam magnopere increscit; in illis, perbrevi quidem tempore, se in magnitudinem haud mediocrem attollit. XXIV.
34쪽
XXIV, Tu mores, de quibus hic disputatur, possunt, me judice, in duo diduci genera ;quorum unum eos comprehendit, qui asperae arteriae quam firmissime accrescunt, et qui, ut magis exigui sunt, ita etiam duriores ; alterum autem eos pendulos tumoreS, qui, ab una tantummodo parte, eaque perexili, arteriae modo dictae Cohaerentes, atque, a parte inferiore, ampliores, palearia demissa gallorum Numidicorum, qui ira eXaestuant, perquam, ut diserte notavit ALBUCAsIs η, simulant.
XXV. Tumores posterioris XXIV. generis, in majorem, quam ii prioris, molem
crescunt; sed, quippe cum molliores sint, neque Cum aspera arteria adeo Cohaerestant, minore eOS, quorum Cervicibus superincrescunt, detrimento et aegritudine assiciunt. XXVI. In nonnullis tumoribus strumosis,
iis potissimum secundi XXIV. generis, duo labii
35쪽
Abi, iis thyroideae glandulae ipsius quadan- tenus consimiles, Conspicui sunt. Caeterum haud raro, in tumoribus utriusque XXIV.)generis, ne minima quidem glandulae superstat similitudo. Si quando, quod profecto rarissime accidit, unus tantummodo glandulae Abus struma assiciatur, integro interea altero, CerviX, a parte morbida, intumescit, sed, a parte integra, manet naturalis. XXVII. Incipiente hoc malo, tumor mobilis est, aut tactu flaccidus. Ρostmodum, labentibus aetatis annis, firmior quotidie sit et loco magis fixus, donec perquam induruerit: licet vero ita plerumque sit, tamen nonnulli ex maximis quidem hujusmodi tumoribus, procedente tempore, haud multum indures-
XXVIII. I. Bronchocele, nisi Cum in molem ingentem increverit, haud multo strumosum
36쪽
sum incommodo aruit. Enim vero, eX quo tempore multum supercreverit, plus impedit minusve, ne anima naturaliter reCiprocetur: VerUm interea tamen caeterae functiones nihil omnino a sanitate declinant. a. DoRVENTANI autem, Cum primum eorum faucibus superincreverit hoC malum, feruntur magna spirandi dissicultate vexari quae omni quidem tempore molesta est, imprimis autem iis cum distillatione corripiuntur, atque Cum incitato pede Currunt aut'ambulant. Quinimo postmodum irraucestere dicuntur, simul atque tumor multum augesCit.
3. Vera si ea sint, quae XXVIII. a. dicuntur, ConCludendum est, DOR VENTANIS,
quam HELVETIIs, spiritum magis impediri ex tumoribus strumosis; quod imprimis mirandum est, cum praesertim tumores, quibus illi indecori sunt,
37쪽
sunt, magnitudine sint multo minores, quam
sunt ii, quibus hi deformantur μ. q. Utcunque vero haec XXVIII. a. 3. sint, denegari non potest, quin strum se, simul atque
in molem haud mediocrem intumuerint, spiritum magnopere impediant; eae autem, Prae Caeteris, quae, radicibus altius quasi defixis,
asperae arteriae firmiter Concreverint. Caeterum Nobismetipsis oblata, prope SED UNUM in VALLE
RHODANI, est occasio sermocinandi cum muliere, quae certiores nos fecit, se ex bronchocele, quae collo, adm imam, quam videramus, magnitudinem superincre-Verat, nihil, praeterquam quod graVabatur pondere, detrimenti capere. Tale onuS, quo eam minUS graVaret,
alterutri subinde humero superimponere solebat; id quod factu facillimum erat, quippe cum mollicellus esset tumor et penduli . Saepenumero, dum in HELVETIA eram, Vidi foeminas, quarum colla bronchocele profecto deformaverat; sed tantum aberat ut incommoda esset, Ut alacres atque manu et pede promptae, domestica aliaque, quibus ocCupabantur, munera perficerentur. Quinetiam, mulier bronchocele deformis, quae, Vere proximo, Valetudinarium E-DINBURGENUM Ventitabat, et naturaliter alimenta deglutire et animam reciprocare Poterat.
38쪽
terum saepenumero permultum augescere, neque tamen ideo magno detrimento strumosum assicere, ab omnibus concedendum est. XXIX. Gooc HI Us perhibet, ex tumore strumoso utcunque magno, hominem nunquam, quantum scit, in periculo versari; licet inde, imprimis cum simul in eum conspiret angina, multum molestiae capiat. Duo enimvero haec mala se, utrumque alterum, multo graviora reddunt; neque enim, ut Certiores nos facit S HARPI Us, unquam in angina, nisi eodem tempore aeger bronchocele assiciatur bronchotomiam facere opus est. XXX. Coxius η sert, se, dum in HELVE-ΤΙΑ erat, propriis oculis tumores strumosos
vidisse ; quorum alii juglandibus magnitudine, alii pani triticeo ex quarta modii parte cocto
aequales ' Vid. Cox. Travias in sWITZERLAND.
39쪽
23 aequales erant, alii demum magnitudine inter hos medii. XXXI. Glandia, de quibus disputatur, rarissime in carcinoma degenerant; sed, si casu iniquo, aut causa qualibet alia vulnerata sint, ulcera superveniunt curatu dissicillima, imo interdum insanabilia. Caeterum, si nihil
tale acciderit, glandulosi homines vix minus, imo plerumque ne ViX quidem, quam omnia sani, vivaces sunt. XXXII. IIuNΤΕRUs, medicus apprime eruditus et praeclarus, ait, si glandulosis puellis
menses constituto natura tempore erumpant, et postea ordinato Circuitu rite profluant, morbum sponte decedere. Asserit, Contra, ΡRossERUs η, tumores strumosos nihil omnino mensium. Vid. PRossER. Treatis On the cure of the Bron-
40쪽
mensium proventu in melius mutari, sed, ut antea, magnitudine increscere.
XXXIII. Non solum hujusmodi glandia
ipsa, Cum multum increverint, sed facies etiam, haud raro purpurascunt quasi, seu livescunt. XXXIV. Etiamsi ii, qui bronchocele deformes sunt, valetudine alioquin secunda plerumque fruantur, et solitis vitae muneribus bene perfungantur; tamen interdum debiles perquam eVadunt et torpidi, imo etiam, ex toto, fatui
Auctores, qui de bronchocele scripserunt, opinantur hanc esse signum primarii morbi, quem cretini um appellant ; hanc opinionem ut acciperent, eo fortasse inducti, Obd in iisdem regionibus in easdem foeminas ab utrisque simul conspiratur. Initio nobis in animo erat conari, pro Virili parte, ostendere, Monchocelen neutiquam cretini o essici, sed potius hunc essicere. Verum propriis observationibus
