Disputatio medica inauguralis de bronchocele

발행: 1794년

분량: 122페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

51쪽

eter BRΙΤANNICIs navibus amplexus est, socii naVales, quanquam mari sitim liquata glacie restinguere solebant, corporis nihilominus incolumitate fruebantur: This meited ice ait ' ΡRINGELI Us, eques BRITANNICUs) Was not only Meet, but sost; and so wholesome, as to stew the fallacy of human reasoning, un supported by experiment LIL Nonnulli egestatem, immunditiam, ignaViam, ebrietatem, et effraenatam libidinem existimarunt bronchocelen Concitare. LIII. I. Ex his LII. causis, tres Primas, etiamsi iis utique regionibus existant, quarum incolae hac deformitate plectuntur, non tamen hanc essicere propterea opinamur ; quod in aliis itidem locis non accidit, ubi incolae non solum ' Vid. PRINO. Means os preserving the Nealtι

52쪽

solum egestate et immunditia squalescunt, sed

etiam turpi ignavia solent torpescere. a. Α. Ρroximae duae LII. causae bro chocelen essicere perperam, ut nobis Videtur, et immerito putantur : quippe enim, si utique essiciant, quare non latius patet malum ; et quamobrem plectuntur insontes impuberes, qui neque vinolenti neque libidine flagrantes,

nondum pergraeCantur noctu cum aequalibus,

nedum rem familiarem pene dilacerant λB. Verum, licet ebrietas et effraenata libido recta bronchocelen non ConCitent, his tamen vitiis, imprimis vinolentia, parentes usque eo solvantur et infirmentur, ut imbecilla proles ex his nata, prae firmiore ex Continentibus et siccis parentibus, huic malo opportuna sit η. LIV.

- Un VALAIs AN, observate. eclaire, m'a dit que Ieseretias ou les imbeciVes de son pays dolvent, en m eure partis, leur nature degradee a P rutissement bacchique

53쪽

TIV. Quinetiam, non defuerunt, qui scro-fula' bronchocelen concitari opinati sunt. Hi Vero, quotquot fuerunt, opinione lapsi sunt: quamvis enim tumefactam glandulam thyroia

deam glandulam scrofula vexatam aliquatenus referre concedatur, quaedam tamen, neque ea parva, inter eos morbos dissimilitudo intercedit. LV.--I. Scrofula, ut inter omnes convenit, haereditarius morbus est atque EOS, Prae Caeteris, VeXat, qui sub coelo humido et mutabili vitam agunt.

a. Quod

54쪽

et. Quod ad sedem quoque, inter se dissident hi morbi. Bronchocele in sola glandulat rota .consistit: contra scrofula interdum glandulas conglobatas omnes, deinceps, deturpat , nunquam Vero glandulas, quarum est salivam secernere, nisi ad summam saeviatiam ab ea perventum sit.

3. Quin et, in scrofula virus speciale ingenerari constat; eo quod glandulae, per quas tendunt vasa bibula, seu θmphatica, ex glandula, quam scrofula jam exulceraVerit, tumescunt, suppurant, et materiam insigniter acrem ingenerant. 4. Verum, etiamsi bronchocele scrofula non Concitetur, tamen ab utrisque simul morbis in eundem miserum interdum conspirari Concedendum est.

55쪽

LVI. Ηrius, porro, deformitatis, de qua

disputamus, excitantes aliae Complures Causae memoratae sunt, aqua nimirum marina epota; aqua PoUHONENSIS, ferruginea nempe quae ex uno e fontibus SPAENsIBUs exsilit; aqua

praegelida ; matris imaginatio ; et frigus. Quum autem, quo modo hujusmodi causae

tantam deformitatem essicere possint, animo ConCipere non possimus, de earum singulis plura dicere neutiquam opus est. LVII. Duae etiamnum Causae restant annumerandae, quae, ut verisimillimae sunt, ita de his, in contrarias partes, a philosophis nervose disputatum est. COXIUs, peringeniosus quidem auctor, Censet, bronchocelen quadam terrae CalCariae specie, cui nomini est tophus Concitari: Contra, SAUSSURI Us, auctor quoque jure magni nominis, insalubri quadam aeris constitutione.

56쪽

LVIII. Certiores nos facit CoxIus , in iis HELVΕΤIAE regionibus, quarum incolae, prae

caeteris, bronchocele deformantur, se aquam topho Corruptam Comperisse. Haec materia, ut idem fert auctor, calcarea est, cui prosectbcum ea, quae in quibusdam DORVENTANIAE partibus aquam inquinat, magna intercedit similitudo. Illic enim, ut hic itidem accidit, aqua, quamvis hac materia saturata, Vasa, quibus aliquandiu continetur, incrustet, tamen. ex toto, pellucida est.

LIX. Existimat hic auctor, invisibiles hujus LVII.) materiae, dum aqua solvitur, particulas sese incognito quodam modo in glandulas colli insinuare, et bronchocelen essicere. HanC opiuionem accepit, eo quod HELVETIC Us quidam chirurgus ex hujusmodi tumoribus talem materiam semel iterumque exciderat, Vid. Cox. vastas in SwitzerAM, Ves. i. P. 399

57쪽

venta fuerat.

Cogitaverit Co XIUS, tamen ratio reddi non potest, quare in tΘroideam, prae CaeteriS glandulis, materia LVII. calcarea deferatur, et in ea deponatur ; Cum praesertim ea magnitudine perexigua sit, et, eam Ob rem, aegriuS, ut nobis saltem videtur, deposita adventitia qualibet materia intumescere debeat. LXI. Utrum aqua terra CretaCea saturata, aliquid, necne, ad Calculos in urinae vesica generandos possit, nondum Certo Compertum habemus; etiamsi in ea parte, prae Caeteris, calculi inveniantur. Imo adhuc observavit nemo, unquam in eundem hominem ab utrisque simul morbis conspirari; aliter ac reapse acci disset, si utriusque morbi causa es

set terra Calcarea.

58쪽

DISPUTATIO MEDICA

LXIL Quinetiam, in multis orbis terrarum partibus incolae, etiamsi ejusmodi LVIII.

aquam quotidie bibant, nihilo tamen minus bona fruuntur valetudine. GLASGUENSES quibus, in quotidianum usum, ex puteis suppeditatur aqua sic impura, insolito glandulae tυ-roidere incremento nunquam deformantur.

LXIII. Ad hoc, si tophus hanc deformitatem essiceret, non infantes solum et debilissimi, Ut accidit, ea plecterentur ; sed etiam adulti, quaCunque essent aetate, et ii itidem qui robustioribus gauderent Corporibus; quippe quo rum illis, prae longiore aetate, plus hujuS materiae in glandula ibroidea derelinqueretur, et his, prae ma lore in eandem sanguinis fluxu. LXIV. Vero, porro, haud absimile est, Chirurgum, supra LIX.) memoratum, in tophi opinione lasesum esse. Si, enimVero, Certo sciretur, materiam glandula LIX. excisam eandem

59쪽

eandem esse, ac eam qua aqua saturatur, talis

scientia Coxii LIX. opinionem satis stabiliret. LXV. Ut, hunc auctorem in errore qUO-dam, hac de re, versatum esse, CredamuS, idcirco adducimur; quod eadem materia in Ventriculis bovum inventa est. Atque, quoniam

globi materiae cujusdam, in bubuli generis

Ventriculis, reperti sunt, etiam in regionibus quibus nullus tophus est; nobis verisimillimVm Videtur, neque materiam glandula tΘ-roidea exsectam, neque eam in bovum ventriculis inventam, aquam topho saturatam bibendo erici. LXVI. Vero, ut nobis videtur, magi8 Consentaneum est, materiam ex glandula LIX. exsectam, calculum fuisse, qui inibi, ob morbum praegressum, Concreverat. In ductibus enim glandularam, quae salivam secernunt, Calculi

60쪽

DISPUTATIO MEDICA

calculi haud raro formantur, et, quo minUS per eos haec deseratur, omnino obstant: neque profecto est, quare in glandula thFroidea non itidem formentur, Cum haec ad illam glandularum speciem pertineat.

LXVII. Opinio modo LXVI.) dicta nobis

magis arridet, eo quod in articulis podagricorum materia Creta ea saepenumero invenitur; quam tamen nemo aquae ab arthriticis quotidie epotae, Vel cibo quo ab iis Vivitur, attribuit. Nunc inter omnes convenit, hujusmodi materiam, ob naturam quandam morbi nondum Cognitam nedum eXpositam, in Commist

furis arthriticorum a sanguine derelinqui, et inibi derelictam concrescere. Rusdemmodi materia interdum ex pulmonibus, post praegressam gravem spirandi dissicultatem, cum sanguine ex vasis quae disruperit, extussitur. Pars, demum, Corpori8 ferme nulla est, ne qui

SEARCH

MENU NAVIGATION