Fortunij Liceti ... Hydrologiae peripateticae disputationes de maris tranquillitate, arte per oleum, & anchoram comparanda deque fluminum ortu e montibus, in meteorologia proposito nec non de Lacus Asphaltitis in Syria stupendis proprietatibus vtcunq

발행: 1655년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

251쪽

nae. Sed hae de re latius alibi , tum de eius te Arms eli erga Deum & homines, tum de mari Asph litte traistian-

ali .phys T Taque vere dicebat IaJ Averroes, post eum Γbl M. I Albertus, in stotelis Philosos hi nullius monimi 'tto.e.. i. errorem ullum a nemine Du tot annonim centurias narictenus inueniri potuisse. Plutarchus enim s. Vicomet- catus cum alijs antea propositis, qui Ly qceis oculis in Aristotelica doctrina quaesiuerunt errores , tria solum anno rata generatim obijciunt Aristoteli ; quorum nullum nos. erroris labe vlla perspeximus inquinatum. Si nanque primo Plutarchus reprehendit Aristotelem quod putauerit oleum marinis fluctibus iniectum eos ad tranquillitatem redigere, ventis ob laevorem eius inde praeterfluentibus IH Disp. I. ossendimus se J Aristotelem in proposito vera proposuisse dogmata : & quicquid veri Plutarchus affert cid omne in. Aristotele desumpsiste. Si secundo damnabat Uicorne

carus Aristotelem ponentem omnia magna flumina ina. gnis e montibus defluere; quum pleraque valde procul montibus oriri videantur ;& quae certis a montibus deis fluunt, non ex ijs prouenire, quos notauit Aristoteles:

I.JDisp.Ii confirmauimus Aristotelem nee hallucinatum suille in si montibus ab se propositis pro fluuiorum primaeva origineo nec flumina valde procul a montibus in plano scaturientia male posuisse, primordialem originem habere a montibus, etsi distantissimis. Si tertio vicomercatus culpabat Aristotelem, quasi fabulosa fictaque putauerit, quae de stagno Palaestinae stribuntur, ostendimus Aristotelem citauisse, tanquam vera narrantes, eos qui fabulantur de Lacu Syrio, nequaquam obstante verbo , quq

252쪽

MYDROLOGIA PERIPATETICA. ro 3

Magister utitur ad significanduin verum sermonem,exemplo Classicorum veterum complurium . Sic igitur Aristo-tesis do tua de Aquarum conditionibus adeoqire Hydrologi ' Peripatetica vindicatur ab obiectionibus insi gnium vὶrorum: & ab illis omnibus dii ficultatibiis I accucsationibus liberata, verum esse demonstrat encomtum Aristotelis ab Auerro e propositum in Physicisset a M. Alberto in Metaphy sicis , & a D. Hieronymo promulgatum in opere suo Regulae Monachorum fgJ his notis: Mundano rum S.guntum Princeps Aristoteles absique dubitatione prodigium, grandeque miraculum in tota Natura: cui pene

videtur infusum quicquid naturalitre est capax humanum genus . Sapientissimum igitur Magistrum sectantur, quicunque Philosophiam Aristotelis excolunt. Cui quidem eXColendae nos, ut alia plura volumina dicauimus, ita nunc has horarum subcesiuarum disputationes dedimus. Quas non in alium finem edidi, nisi ut Aristotelem Praeceptorem vehementer accusatum, vita iam scinctum , adeoque semetipsum defendere nequeuntem, discipulus & alumis nus ego tuerer . Quae vero nos in hisce d:sputationibus exarauimus, ea omnia S. R. E. censurae libenter subij imust nihil approbantes, nisi quod sacris Canonibus consentaneum est: ad laudem & gloriam omnipotentis Dei, &Beati Petri Apostolorum Principis: cuius hodie solemnia celebrat Sancta Mater Ecclesia .

253쪽

Errata corriguntur ita

SEARCH

MENU NAVIGATION