Bullarium Lateranense sive collectio privilegiorum apostolicorum a Sancta Sede canonicis regularibus ordinis sancti Augustini Congregationis Salvatoris Lateranensis concessorum. Editio novissima, & locupletissima

발행: 1727년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

I Benedicti XII.

praeiatum provinciale eapitulum, & alia in ea tam provide, quam salubriter instituta in Religione praefata irrefiagabiliter observantes . Qui veri, ad praefatuae capitulum personister venire nequiverint legittimε impediri ad allegandam causam impedimenti hujusmodi, & probandam, nec non ad videndum ordinationes, seu statuta, atque mandata in dicto capitulo facienda , ac si idem talitEr imped ius personaliter praesens esset Canonicum suum ejusdem Ecclesiae, Monasterii, sed

Ioel f si commode fieri posse I alioquin aliam personam idoneam cum suscientimandato causam impedimenti hujusmodi continente, & etiam potestatem in animam constituentis eundem , jurandi causam huiusmodi veram esse ad dictum Capitulum mittere teneatur. Personae vero , quae praefuerint hujusmodi provincialibus capitulis celebrandis , quarum potestitem de uno provinciali ad aliud provinciale volumus perdurare , arbitrentur, & decernantur, an excusarionum causae

dictorum non venientium ad capitulum, an susscientes, vel insuffcientes existant, a quarum arbitrio , sed decreto super hoc nulli appellare liceat, vel etiam reclumare . Non venientes autem ad dii tum capitulum legitimo impedimento cessante, aut quum subest impedimentum procuratorem ad illud cum lassicienti man.

dato, ut praemittitur, non mittentes, teneantur expensas, quas secerint invenie2do ad dictum Capitulum , morando, & redeundo facturi, juxta praesidentium dicto eapitulo, sed majoris partis eorum arbitrium extimandas in termino Per ipsos praesidentes statuendo de bonis suae administrationis persolvere in utilitatem irsus provincialis Capituli convertendas, super quibus nulli in totum, vel iri partessi oratia fieri valeat, vel remissio indulgeri . Possint etiam disti praesidentex eosdem ad earum solutionem per Censuram Ecclesiasticam auctoritate Apostolica coher.eere , suosque processus , & sententias publicare, sed facere publicari in Ioeis di. A ctae Religionis cprovinciae tamen eiusdem . Et nihilominiis alias contra non ve- Stat is ientes praefatos maxime, si ut correctionem evitent, sive, ut nesciatur status Eeclesiae, vel Monasterii eorundem, vel alias malitiose se subtrahant J prout di- III, ' ctis praesidentibus, seu majori parti ipsorum visum fuerit procedatur. Circa Pri- - ' sidentes verb, ac Visitatorcs in eisdem Capitulis deputandos, & alia quaeque iniet, exequenda, illa serventur, quae in ejusdem Generalis Concilii, & fel . record. Honorii Papae III. praedecessoris nostri Constitutionibus expraesiis continentur, prout statui, & Religioni congruit eorundem servatis tamen statutis, ordinatio. nibus , & adjectionibus nostris supra, & etiam infra scriptis . Ad haee decerni. mus Abbates, Praepositos, Priores, ac majores praefatos Capitula Conventus, cunctosque Canonicos Ecclesiarum, & Monasteriorum eiusdem Religionis fetiaci si in ipsis Ecelesiis, vel Monasteriis, sivε extra ea, ubicumque Prioratus orietu, vel administrationes habuerint, seu moram traxerint tam exemptos, quam nomexemptos, dictorum Capitulorum provincialium districtionibus , correctioniblis,& ordinationibus subjici, & ipsis astringi, eosque ad observationem illarum s te per praesidentes, seu alios , ad quos pertinuerit compellendos . Decernimus etiam quo sque dictarum Ecclesiarum, & Monasteriorum, vel aliorum locorum Religionis ejusdem Canonicos beneficia obtinentes ad contribuendum in expensis moderatis, & rationabilibus per Capitulum. annale Religionis ejusdem immediath praecedens taxandis secundum suarum exigentiam facultatum , quas dicti convenientes facient' ad illa Capitula eundo, morando , & redeundo imposita iam dictis Conventibus secundum suarum exigentiam ficultatum , de dictis expensis congrua fore portione per eosdem convenientes auctoritate Apostolica petremedia opportuna, sublato appellationis obstaculo compellendos, ordinariis lineorum exemptis, et non exemptis districtilis iniungentes, quod nullum praedictis Maiis impedimentum apponant, Vel apponi permittant; sed legit time requisiti ea sa-ου-,--- eiant executioni mandari, et inviolabiliter observari.

Quod si surte tempore, quo imminebit provinciale Capitulum celebrandum, eontigerit Ecclesias Cathedrales Religionis ejusdem carare majoribus praelibati ivel Monasteria , seu loca Religionis ejusdem suis vacare , seu carere pastoribui, qtii

112쪽

qui si adessent astricti serent ad conveniendum in provinetali Capitulo memorato, opitula Ecclesiarum, et Conventus Monasteriorum, aliorumque locorum Con ventualium praedictorum , teneantur personam suffcientem de gremio eorundem

si commode fieri possit) alioquiii aliunde transmittere ad hujusmodi Capitulum

celebrandum ad faciendum , et implendum omnia juxta arbitrium praesidentium, qui facere possent, et tenerentur Praelati, seu majores praefati si venirent ad dictum Capitulum , et in eo personaliter interessent . Quod autem praemittitur de provinciali Capitulo de quadriennio in quadriennium celebrando, ad cujuslibet haesitationis scrupulum amputandum, ad sanum referri volumus, ut scilicet, si , provinciale Capitulum fuerit celebratum , duobus fit turis annis proximis ab illo valeat abstineri, in alio anno immediate sequenti omnimode celebrando. IIuiusmodi vero commune , seu provinciale Capitulum apud unum de Monasteriis Religionis ejusdem ad hoc aptum , si in eadem existat provincia debeat celebrari. Alioquin celebretur in loco alio congruo, & securo, de quo a die primi Capituli celebrandi, & aliis ad hoc facientibus opportune providebunt illi, qui super hoc per Sedem Apostolicam deputati fuerint prima vice. Et ut super eodem Capitulo,& per illud ex tunc inposterum rationabilis ordinatio habeatur in dicto primitu Seelebrando, & in aliis etiam per successiones temporum similiter celebrandis, prae sidentes eisdem , seu pars niajor eorum provideant, & ordinare procurent, per quem in sequenti Capitulo sermo fieri, missaque debeat celebrari. Eligant quo que tam locum, in quo alia vice proxima hujusmodi Capitulum fuerit celebran dum quam eos , qui praesidentes esse debeant in eodem . Provideant etiam, qui Abbates . quive Praepositi , seu alii ex eis , qui ad irsum Capitulum venire tenentur , qui, & quot, & quoties Ecclesias Cathedrale S, 1 o Monasteria , & alia loca Religionis ejusdem debeant usque ad aliud proximum sequens provinciale Capitulum visitare . Caeterlim prohibemus, nh venientes ad , provincialia, seu annalia Capitula secum ducant, vel duci faciant, seu permittant evectiones, seu familiares numero superfluos, seu quomodolibet excessivos, aut visentales, de quibus praesumi valeat, quod a te ui ad ipsa Capitula venienti, aut in eis moranti, vel de illis redeunti, auqEcelestis, Monasteriis , Prioratibus, vel aliis lo- eis eorum inserant per se, vel alios, in personis, vel rebus injuriam , vel offensam , vel quod in aliauo de dictis Capitulis , aut in Ecclesia , vel Monasterio , sive Ioco, quibus illa contigerit calebrari, seandalum suscitare , vel turbationem facere , seu discordiam , vel contentionem movere verisimiliter praesumatur, sed numero evectionum, & familiarium statui cujuslibet eorum congruo sint contenti. Si quis autem eorum scienter, & ex ptoposito duxerit, vel tenuerit aliquem, vel aliquos ad inserendum injuriam , vel offensam hujusmodi, ut turbetur, vcl impediatur imminens Capitulum , vel aliquem , seu aliquos ad hoc convocaveIit, &ob hoc turbatio, seu impedimentum secuta fuerit, vel secutum , necnon quicuri que alius de personis Religionis ejusdem consentiens in praemissis extiterit prae stando auxilium , vel lavorem scienter, & ex proposito, ut praemissum est : CX communicationis sententiam quieumque Religionis praefatae per se , vel alium impediverit malitiose, scienter , & ex proposito , quominus dicta Capitula provinciale, videlicet, & annale, & eorum quodlibet valeant celebrari, aut propterea praesumpserit euntes ad illa, vel aliquod eorundem, vel in eis morantes , seu de ipsis redeuntes capere , seu capi facere, seu captos detinere , aut impedire, vel eis, aut eorum familiaribus in personis, vel rebus inferre damna, injurias, vel offensas, nec non quicunque ipsius Religionis, qui ad hoe ne fiat , aut impedia tur visitatio malitiose , & ex proposito praedicta, vel eorum aliquod per se , Vel alium commiserit in personas Abbatum , Priorum , vel aliorum proprios subjectos visitantium , vel in personas Visitatorum , qui in provincialibus Capitulis, aut per Abbates, seu Praelatos alios fuerint deputati, vel familiarium eorundem, aut in bonis eorum, dum tamen propter hoc visitatio hujusmodi fuerit impedita , ipso facto incurrant. Praesidentes autem provincialibus, & annalibus Capitulis prHio batis,

113쪽

batis, & eorum quilibet postquam simpliciter de plano eis eontigerit aliqnam ex praedictis praefatam excommunicationis sententiam incurrisse, ipsum excommunicatum per omnia ejusdem Religionis loca, de quibus eis videbitur tandiu solemniter publicent, & laetant ab aliis au toritate Apostolica publicari eos ad hoc per Censuram Ecelesiasticam appellatione postpolita compellendo, donec eX- communicatus hujusmodi condignam super hoc satisfactionem impenderit, & ab solutionis beneficium meruerit obtinere . Pol sint autem ab hujusmodi excommunicationis sententia congrua satisfactione praemissa labsolvi per praesidentes prae dictos provincialibus Capitulis , & quemlibet corumdem, quotum Offensa con cernet eorum provinciale Capitulum , aut per Uilitatores deputandos ab eo , illi, quorum offensa respiciet annale Capitulum per Praelatos , qui hujusmodi annali leu annalibus Capitulis praefuerint, aut per ipsos Praelatos vilitantes, seu Per Via suatores deputatos ab eis congrua satisfactione praemissa absolvi valeant fnisi sorsan offensa adeo gravis existeret, quod super ea Sedes Apostolica foret merito consulendaJ, ut autem prosessiores Religionis ejusdem quietius, & liberius Valeant

domino famulari, distri, te praecipimus tam Diocce sanis, quam per senis, qIM pro vincialibus Capitulis praesidebunt, ut Advocatos, Patronos , Magnates , Recto' res , Vicedominos , Consules, Milites , & quoscumque alios per Censuram Ecclesiasticam appellatione remota compescant, ne Cathedrales Ecclesias, Mona' steria, aut loca alia Religionis ejusdem praesumant offendere in personis, taur re bus eorum, eosque si forte eisdem offensas intulerint, ad satisfaciendum ci s com pellere non omittant. Ut autem de Provinciis, in quibus dicta provinciaaia Capitula fuerint celebranda distincta limitatio habeatur, nec de ipsis inposteris aliae sitetur quamlibet Provinciam quoad hujusmodi provincialia tenenda , di cclc'hranda Capitula , prout sequitur limitamus . οἰ -ῖ. , In primis Urbs Romana cum Episcopalibus nobis immediate subjeissis in nostra speciali Provi ia constitutis eum toto Regno Siciliae pro una Provincia com να- is qui putatur, ProVinciae Thebana,Cretensis,Atheniensis, Patracensis, Corinthiensis, &ι - ., Neopatensis, cum toto Patriareatu Constantinopolit. pro una, Regnum Cypri pro captiuis una,Regnum Corsice,& Sardinis pro una. Provincia Pisana,Ianuensis, Mediolanen.& Ravennas cum Epitcopalibus Placentinis , Ferrariensi, Ariminensi pro una. Patriarchatus Aquilegiensis, & Cradensis, cum provinciis Iadrensi, Spalatensi, Ragusinensi, Antibarensi pro una . Provinciae Strigonie n. Colocen. ae GueZiensis, cum Episcopatu Caminensi pro una . Rigiensis pro una . Salseburgensis , Made burgensis, & Bremensis pro una . Coloniensis, Maguntinensis, Treverensis, cum Episcopatu Bambergensi pro una. Ebredunensis , Utenensis, Aquensis, Arelatensis pro una . Lugdunensis, Tharanta siensis, &Bisentina pro una . Remensis, Senonensis pro una. Rothomagensis,& Turonensis pro una . Burdegalensis,& Bituricensis, cum Episcopatu Aniciensi pro una. Narbonensis, Ttiolosana, & Auit' tana pro una . Taraconensis , & Caesaraugustana cum Episcopatu Majoricensi pro una. Toletanensis, Ispalensis, Compostelanensis, & Braccarensis pro una . Can tuariensis, & Eboracensis pro una . Tota Ibernia pro una. Regnum Scotiae pro una. Regna Datiae, Novergiae,&Suetiae pro una Provincia deputantur. Si qua

vero Episcopatus, vel Monasteria , aut loca alia die s Religionis existant , quη in aliqua dictarum Provinciarum minimh includantur, quo ad dicta Capitul Provincialia intelligantur en de illa Provincia, cui viciniora existere dignο-

- Visitatores siquidem, qui secundum Constitutionem dicti generalis Concilii fuerint in provincialibus Capitulis deputati, sint soliciti circa hujusmodi visitatio

nis officium exequendum , & quantum statui, & Raligioni eorum convenit, ob servare studeant, quae in dictis Constitutionibus praefatorum Concilii, & ΗοΠφ'rii sunt statuta . Quod si ommiserint illa exequi negligenter a praesidentibus psin

vincialibus Capitulis , quum eis hujusmodi negligentia nota fuerit graviter ax Diuitiaco by ora le

114쪽

guantur, & per eos , prout qualitas culpae ipserum exegerit, puniantur. Ut autem diistorum Uisitatorum ossicium cum omni sinceritate procedat, districtius i hibemus , ne quis Visitator sibi deputati eodem anno esse valeat Visitator. Dicti autem Visitatores , & familiares eorum in Ecclesia Cathedrali, seu Monasterio, vel alio lueo ipsius Religionis, ad quem visitationis causa duxerint decliaantur, ultra duos dies nequaquam remaneat r nisi evidens necessitas foret, vel magna utilitas Ecclesiae, Monasterii, seu loci huiusnodi, ampliorem moram Visitatorum, vel familiarium exigeret eorumdem , quo casu possint ulterius remanere sita tamen , quod id faciant de consilio seniorum dietet Ecclesia ., seu Monasterij, sivE lociJ. Dicti quoque Visitatores, vel semiliares eorum Ecclesiae, Monasterio, sivEloco, cui ossicium visitationis impendunt, onerosi nequaquam existant, nec sumin tuosas epulas querant, sed cum gratiarum actione recipiano, quod honestε, &competenter eis suerit ministratum. Caveant insuper, ne quisquam ipsorum , aut familiares eorum per se, vel interpositam personam aliquam pecuniam hujusmodi , vel alia occasione quacumque, nisi pro expensis dumtaxat, & tunc secundum infrascriptum modum exigant, aut etiam a volente recipiant, neque aliquod munus quodcumque sit, o vel qualitercumque offeratur, praesumant recipere a quocumque , ut non quae sua sunt videantur quaerere , i sed quae Christi, quod si fuerit contra praesumptum , duplum ejus, quod receperint Ecclesiae Monasterio, sive loco, a qua , vel quo id receptum fuerit infra mensem reddere teneantur , aliΟ- quin duplum ipsum eis ultra dictum tempus restituere differentes, itim diti sint ab ossicio, beneficioque suspensi, quousque gravatis Ecelelijs, Monasterijs , sive locis de hujusmodi dus Ilenariam satisfactionem impendant , nullis in hoc dantium liberalitate , remissione , , vel gratia valituris . Et nihilominus ijdem Visitatores si opus fuerit per praesidentes dictis Capitulis provincialibus, &eorun quemlibet, ad restitutionem praefati dupli, auctoritate Apostolica per Censuram

Ecclesiasticam, de alia opportuna remedia compellantur. Concedimus tamen ,

ut praesidentes dictis Capitulis , vel pars major eorum ordinare possint, prout &quando eis visum fuerit expedire, quod dicti Visitatores expensas recipiant i pecunia, & eo casu, quo hoc duxerint ordinandum, dictas expensas omni odio, & favore remotis moderari habeant, & taxare; proviso tamen , quod summa in Constitutione, quam super moderatione procurationum aedidimus, quae incipitris elactionis, nullatenus excedatur . Ijdem etiam praesidentes discretε provideant , ut quiam inter loca visitata , & visitanda magna fuerit distantia , quantum quilibet eorumdem locorum , visitatus scilicet, & etiam visitandus solvere habeant Visitatori pro suis sumptibus moderatis. Si tamen Monasteria visitanda infacultatibus sint collapsa , tunc de expensis, quas dicti Uisitatores facturi erunt oecasione visitationis locorum hujusmodi collapsorum, provideatur eisdem deo communi contributione in provinciali Capitulo facienda . Ut autem via scanda inlis praecludatur, inhibemus Uitatoribus memoratis, ne illos, sed eorum nomina, qui eis aliqua secreta in visitationibus revelaverint, praesumant aliis revelare, sed tunc demum dicti Visitatores procedant super dictis revelatis, prout secundum Canonica , & Regularia instituta fuerit procedendum . Q d si dicti Uisitatores, contra inhibitionem hujusmodi revelaverint, seu eorum nomina detexerint, prout facti qualitas per Praesidentes, vel eorum quemlibet puniantur. Quum in provinciali, & annali Capitulis, & alijs negotijs expensis nece se e nissariae requirantur, ut onus divisum In partes levius supportetur, statuimus, quod pr. V in eisdem Capitulis cujusquam eontradictione, vel absentia non obstante, pro ' communibus libertatibus defendendis, nec non necessitatibus, utilitatibus, &aliis plerumque occurrentibus necessarijs oneribus , & expensis , auctoritate Apostolica imponantur collectae, subventiones, seu contributiones; videlicet in Capitulo Provinciali pro tangentibus ipsum Capitulum, secundum arbitrium ipsius Provincialis Capituli, vel majoris partis eiusdem, in annali vero Capitulo , pro tangentibus ipsum annale Capitulum , vel locum principalem, ubi debet

o a ipsum

115쪽

1o8 Benedicti XII.

ipsum Capitulum eelebrari, secundum arbitrium Praelati praesidentis ipsi annali Capitaeo, & dignitorio, ubi diei nitores fuerint, & ubi non fuerint, secundum arbitrium ipsius Capitulis , seu majoris partis ejusdem. Volumus tamen , quod libertates, necessitates, seu utilitates, & alia pro quibus huiusmodi cos Ieime, subventiones, seu eontributiones fuerint imponendae, in eisdem Capitulis pro- vi'cialibus, & annalibuς elare ,& explicitE exponantur, & aliter quam, Ut primittitur imponi non possint, de si secus actum fuerit, impositio , & Processus, o

sententiae occasione hujusmodi impositionis facti, &latae, omni careant roboris firmitate, ac nihilominus restituatur eisdem quicquid occasione hujusmodi ab ipsis exactum fuerit, & receptum . De dictis autem subventionibus, contributionibus , seu eollectis, possit membris necessitatem patientibus subveniri, prout expositis prilis dictis necessitatibus annali Capitulo, praedicti quorum arbitrio subventiones, contributiones, seu collectar hujusmodi imponi debuerint, in ipso annali Capitulo fuerint arbitrati; proviso tamen, quod Administratores dictorum membrorum necessitatem patientium expendere habeant, pro dictis necessitatibus quantum membra ipsa poterint substinere . Ut autem in conservatione collectarum , subventionum, seu contributionum hujusmodi adhibeatur cau-thela diligens, & etiam opportuna, praecipimus, ut illae quae impositae fuerint in Capitulo provinciali per tres bonos, & fideles de illis qui ad iplia in Capitulum

provinciale venire tenentur, in aliqua Ecclesia , Monasterio , seu alio loco convenienti , & securo serventur , quae veto impolitae fuerint in annali, per tres fideles Canonicos loci in quo imponentur, quorum unum ponat ille qui praesuerit ipsi Capitulo annali, alium vero Priores, & Administratores,& tertium Capitulum Ecclesiae, seu Conventus Monasterij sive Ioel, ubi hujusmodi annale Capitulum fieri debet, in una areha serata tribus diversitatis seris, clavibus fideliter custodiantur , & in usus dumtaxat pro quibus impositae fuerint convertantur.Pro his autem Collectis, & subventionibus, seu contributionibus fideliter conservandis,&ut praemittitur expendendis, dicti tres qui ad hoc fuerint in provinciali Capitula deputati praestent in praesidentium ipsius Capituli, & alij praesiti tres Canonici in Praelatis praesidentis, & Capituli, seli Conventus loci principalis, cujus annale Capitulum celebrabitur praesentia corporaliter juramentum , nec imponi valeat alia contributio, qtianditi aliquid de prima contributione, quod lassiciat con- , tigerit superesse . Habeant autem Praesidentes, & eorum quilibet, quoad hujusmodi provincialia eapitula , similiter quoque Praelati, seu alii qui praeerint dictis annalibus Capitulis, quoad ipsa annalia capitula au ritate Apostolica supradicta exigendi, colligendi. & levandi collectas, subventiones, & contributiones praedictas , & contradictores , & rebelles quoslibet eadem auctoritate per censuram Ecclesiasticam, vel alia iuris, & ipsius Religionis remedia , remoto cujuslibet appellationis obstaculo compellendi, & etiam puniendi, & exequendi libere suos processus, & sententias super praemissis habitos, & Praelatos in Ecclesijs C thedralibus, aliisve locis Religionis ejusdem, quando, & quoties eis visum fuerit expedire, necnon etiam absolvendi congrua tamen satisfactione praemissa) adictis sententijs relaxandi, atque tollendi omnes processus , & sententias eorundem , & cum eis qui dictis ligati sententiis per simplicitatem , & juris ignorantiam non tamen in contemptum clavium celebrando Divina, vel se ingerendo eisdem irregularitatem incurrerint, super irregularitate huiusmodi dispensandi

liberam potestatem.

M. O.. Quoniam Per CXercitium Iectionis studentes litterarum scientiis imbuuntur, .. .. - nos cupientes, ut Uiri Religionis ejusdem in primitivis, & deindE in Divini, MCanonicis Iuris scientiis instruantur, statuimus, quod in qualibet Ecclesia Ca-GI; thedrali Monasterio, locore alio Conventuali, sed Gollegiato dictae Religionis, cui ad hoc suppetent facultates, habeatur Magister, qui Canonicos doceat infra septa locorum in scientiis, videlicet Grammatica, Logica, & Philosophia , pr visio attentius, ut saeculares, instruendi cum ipsis canonicis, docendi vir in eis a dciv

116쪽

dem Monasteriis, sive laeis nullatenus admittantur . In Ecclesiis tamen Cainthedralibus Religionis ejusdem , jura super hoc aedita observentur . Provideatur autem quotidiE praefato Magistro, si alius quam Canonicus ejusdem loci fuerit, suffcienter in pane, &vino, & pitantia , per illos qui talia tenentur in eadem Ecclesia , Monasterio, sive loeo Canonicis ministrare. Eidem quoque Magistro

pro vestimentis, & calceamentis, ae salario congrua pensio annua assignetur, summam viginti librarum Turonensium parvorum nequaquam excedens , quae de infrascripta communi contributione solvati ir , donec pro ea certi, & perpetui.

redditus fuerint assignati . Si vero in locis praedictis fuerit Canonicus ad hujusmo- . di instructionem idoneus, per superiorem suum ad quem hoc pertinuerit depu et tetur instructor, & adhoe si necesse fuerit compellatur, cui siquidem instructori Canonico ulrra victum, & vestitum pro libris emendis, & alijs necessitatibus suis juxta dispositionem Superioris sui, decem librae parvorum Turonensium assignen tur; Praelati vero, sed alij, ad quos spectaverit Canonicos instruendos dociles tam , de capite, quam de membris cum consilio seniorum eligere, & de ipsorum umero, ac de locis, & temporibus, quibus lectionibus, quibusve divinis Oricijs, seu obsequiis aliis opportunis intendant, ordinare puro , & provide tenean eur . Si tamen dicti Canonici instruendi teneri, & instrui eommode in loco principali nequiverint, & propter hoc ι fuerit hactentis eonsuetum, ipsos instruendos in aliquo de membris ipsius loci teneri, atque instrui, non intendimus circa hoc; dumnodo ibidem vigear observantia Regularis aliquid immutare. Possint autem praefatus Magister, seli Instructor, & instruendi cum 'consilio Seniorum, prout ex pediens visum fuerit eis, ad quos pertinuerit removeri, & per eos loco eorun , qui remoti fuerint, alij subrogari. Praeeipimus insuphr cunctis Visitatoribus in Provincialibuὼ Capitulis deputatis, quod ea, quae sunt de Magistro , seu Instructore, & personis instruendis , & alijs eirea haec superilis ordinata, laciant auctOritate Apostolica per Censuram EccIesiasticam, & alia opportuna remedia appet latione remota firmiter observari. Et nihilominus ea , quae super praedictis sece rint , & invenerint, praesidentibus Capitulo provincisi reserant, qui etiam auctoritate Apostolica, si eis, vel majori parti ipsorum visum fuerit contra negligentes, vel Rebelles in praemissis procedant sicut videbitur eXpedire . . 'Quia vero expedire dignoscitur , ut ijdem Canonici postquam in scientiis

primitivis fuerint eruditi, ad Sacrae Theologiae, vel Canonum transeant facultatem ; statuimus, ut Ecclesia Cathedralis, Monasteriuml, Prioratus, locusve alius Religionis ejusdem, cum membris inferius declarandis de quolibet vicenario no- mero Canonicorum, unum aptum Canonicum hujusmodi scienti js acquirendis ad generalia , sed solemnia studia mittere , & cuilibet mittendorum ipsorum teneantur de infiascripta annua pensione providere . Hujusmodi autem vicenarium numerum sic volumus computari, ut videlicet illi dumtaxat Canonici numerum ipsum efficiant in hoc casu, qui fuerint in Ecclesia , Monasterio, vel loco alio principali, & in loco alio ei subjecto habente octo, vel plures Canonicos praethr Priorem , seli administratotem loci subjecti, & ipsorum , cum Canonicis ejusdem Ecclesiae, sed Monasterij, & loci alterius principalis in computatione , ac mission hujusmodi conjungantur. Quod si sorsin ultra dictum numerum vicenarium aliqui seperessent, qui tamen vicenarium alium non complerent, non propter hoc aretentur aliquem mittere ad studia praelibata. Ubi autem hujusmodi Ecclesii , Monasterium, sive locus ad mittendum plures ad praedicta studia, quam praemit titur astringererur ad consuetudinem, vel ordinationem aliam, sed statutum, non intendimus consuetudini, ordinationi, sed statuto hujusmodi per praemissa aliqua tenus derogare. Si vero in hujusmodi Ecclesia , Monasterio, vel loco alio princi

pali vicenarius Canonicorum numerus non existat, numerus tamen major senariosis ibidem , teneantur Visitatores per provinciale Capitulum deputati, quum a MCa , vel eo vistationis ossicium exercebunt, inquirere de facultatibus, & oneribus

hujusmodi Ecclesiae, Monasterij, sive loci, etsi hujusmodi oneribus supportatis

117쪽

Iio Benedicti XII.

inveniant facultates suscere pro uno, vel pluribus Canonicis ad di ista stadia destinatis, relationem de hoc faciant in provinciali Capitulo subsequenti, in quo praesidentes, cum coiisilio , &assensu majoris partis Capituli ordinent aut litate Apostolica iuxta hujusmodi suppetentia in facultatum de uno, vel pluribus Canonicis ad eadem studia destinandis. Eligantur autem ipsi Canonici mittendi prout ad scientias Theologiae , vel Iuris Canonici , seu magis ad unam , quam ad alteram aptiores poterint inveniri ; sic tamen c quod si tot apti reperiantur pro ipsius Theologiae studio ad minus medietas mittendorum pro ipsius Theologiae studio destinetur, & qui electus fuerit ad unam de his scientsis, ad aliam proprio arbitrio nequeat se transferre, quod si fecerit, de studio revocetur. Ut autem adeIectionem Canonicorum ad pridiista studia mittendorum sineerE, & celeritate congrua procedatur, Capitulum Ecclesiae Cathedralis Religionis ejusdem septem , Abbas vero, Prior, & quivis alius Praelatus Monasterij,seu Prioratus,& loci Conventualis Religionis ejusdem habentis vicenarium , aut majorem numerum Cano

nicorum quinque, habentis vero numerum minorem vicenario, tres Canonicos

Seniores , qui dictam electionem facere habeant infit quinque dies post se sturno Beatae Mariae Magdalenae , quod primitus a publieatione hujul nodi nostrae Coiistitutionis in eorum Capitulis annalibus facta occurrit, de deinde singulis annis tria perpetuum, quoties electio de Canonicis sui praemittiturJ mittendis extiterit faetenda insta idem tempus eligere teneantur . Seniores autem ipsi antequam ad hujusmodi electionem procedant juramentum praestent, ad quod praestandum per Superiores suos , si opus fuerit eos volumus coarctari, quod timore, amore, Odio, pretio, seu favore rejectis , illos ex Canonicis in seient ijs primitivis, & regularibus observantiis insormatis, ac vita, de moribus commendandis eligant ad studia supradicta, quos magis dociles , & aptiores esse crediderint ad alterutram ex Theologiae , dc Iuris Canonici scientijs, ad quam fuerint destinandi. Qusim verodidit Seniores praestiterint hujusmodi Iuramentum, teneantui insta tres dies curri eonsilio instructoris , si Canonicus extiterit Iuramento simili astringendi coram Ecclesiae Cathedralis Capitulo, vel Abbate, sed Priore , vel alio Praelato praed1- ctis , mittendos praelatos eligere. Electione autem facta per Seniores eosdem,vel

majorem partem numeri eorundem cum consilio, ut praemittitur instructoris, is aciruem pertinuerit licentiam eundi ad studia supra dicta infra sex dies post habitam e dicta electione notitiam eis concedere sit astrictus, idemque electi mittendi ad Parisiense studium, illuc in exaltatione Sanctae Crucis , alij vero ad alia studia destinandi , illuc in Sancti Lucae diebus festis, vel circa, adesse pr

curent .

Quod si Arsan dictum Capitulum insta praedictos quinqne dies , praefatos

si septem Seniores , non elegerit, aut si ipsi septem ab eodem Capitulo, vel dictis quinque, sed tribus Senioribus a praefato Abbate, sed Priore , vel alio Praelato, ut praesertur electis, iidem Seniores, vel eorum maior pars in casu quolibet praedictorum infit dictos tres dies hujusmodi Canonicos mittendos non duxerint eligendos , ex tune in Ecclesia Cathedrali ad illum, qui praeest in Regularibus disciplinis post Antistitem, in Monasterio vero, seu Prioratu, loecive alio ad Abbatem, sed Priorem, vel alium Praelatum eo ipso hujusmodi electio devolvatur. Ille ad quem ipsa electio fuerit devoIuta, electionem dictorum mittendorum insta triduum post notitiam devolutam hujusmodi cum consilio quatuor Canonicorum, districtorum suae Ecclesiae, seu Monasterivij, aut loci, vel Prioratus hujusmodi, quos ad hoc elegerit, & simili astrinxerit Iuramento facere teneatur. Qua vero in praemissis repertus fuerit deliquisse, prout delicti qualitas exegerit puniatur , ni hilominus his, quae circa haec negligentEr omissa, vel dolose commissa fuerint supplendis quantocius, & etiam reformandis. Ponsi ea Quoniam insistentes litterarum studiis diversa subire oportet onera expensarum praedictis Canonicis, qui mittentur ad studia generalia, M1gistris, di Bacca- laureis, Legentibus, ac Scholaribus studentibus in subsequentibus quantitatibus

118쪽

Canon. Reg.Constit. III

pro expensis huiusmodi, sere decernimus pensiones annis siugulis ministrandas; videlieEt in Theologia Magistro sexaginta, Baccalario quadraginta, ac Scholari similiter quadraginta, In Iure vero canonico Doctori quinquaginta , Bacchalario vero, ac Sbolari cuilibet eorum, videlicet triginta quinque libras Turonenses

parvorum, vel earum valorem in alia moneta tam pro victualibus, & vestimentis, .

quam pro libris, & quibuscumque necessitatibus alijs eorundem . Si autem i aliqua Ecclesia, Monasterio, sive loco est laxatum, ii vh ordinatum, quod & quantum assignari debeat Canonico in studio existenti, illud detur, & aisignetur rocopensionis praedictae, etiamsi eandem excedat ei, qui, ut praemissum est, ad studium transmittatur. Ubi vero hujusmodi taxatio, vel ordinatio non est facta; volumus, quod hii,qui tenentur Canonicis reside tibus in sitis Ecclesijs,Monasterijs,seu locis de victualibus, di vestibus providere, provisionem hujusmodi liijs , qui mittentur ad hujusmodi studia fetiamsi laxationem dictarum pensionum exceduJ loco pensionum hujusmodi integraliter facere teneantur . .'d si hujusinodi taxatio, ordinatio, sive provisio ad summam dictarum non ascendent pensionum, de infra scripta eommuni contributione id, quod ei defuerit suppleatur. Et si forte taxatio , ordinatio , sive provisio praefatae, non in pecunia, sed in aliis rebus ipsis Canonicis consueverint assignari, ne super estimatione earum posset altercatio suboriri, in primo annali Capitulo Ecclesiae, Monasterij, sud loci eorum, qui mittentur ad studia , tres probi viti per ipsum Capitulum, vel majorem partem ipsius

deputentur, qui in pecunia valorem provisionis ejusdem , computando ea , qux computanda fuerint de bono, & aequo, & compensando unum annum cum alio debeant aestimare, quae quidem promissiones , pensiones, seu alia , quae loco earum fuerint assignanda per eos, qui ad eorum solutionem tenebuntur in festo Aia sumptionis Beatae Mariae anno quolibet, Collectoribus ad corum collectionem

deputatis integraliter persolvantur, & per eos illis, videlicet, qui ad studii in Parisiense in festo Exaltationis Sanctae Crucis, vel circa illud , cis vero, qui ad alia studia generalia, vel solemnia fueripi deputati, in festo Beati Lucae, vel circ1 singulis annis infallibiliter transmittantur . Si quis vero Abbas, Praepositus, Prior, vel administrator, vel quicumque alius, qui ad praedicta solvenda tenebuntur illud,quod ipsorum quemlibet pro rata contingente in termino ad hoc statuto sol

vere dictis Collectoribus non curarent, teneantur extunc ultra quantitatem , ad quam erunt, ut praemittitur obligati, quintam partem ejusdem quantitatis, nomine poenae solvere dictis Collectoribus infra niensem . Quod si non secerint, sit eis eo ipse tanditi Ecclesiae interdictus ingressus, donec tam principalem quantitatem , quam hujusmodi quintam partem duxerint persolvendas . Etsi ex tunc per quatuor menses pertinaciter hujusmodi substinuerint interdictum, sint ipso ficto tamdiu a divinis suspensi, donec utramque duxerint persolvendam, nulla sibi permissione praemisserum quomodolibet profutura . Quantitas autem hujusmodi poenae nomine , ut praemittitur exsolvenda, in acquisitione librorum utilium , &profectus alios dictorum Studentium juxta Superioris eorum arbitrium convertatur.Quyd si Priores,Praepositi,vel alijAdministratores quicumque,qui non praesunt Collegio,nec habent per electionem astiami, Abbatibus tamen seu Prs latis alis Religionis ejusdem subjecti,hujusmodi summas solvere contempserint,& praenominatas poenas per alios quatuor menses immediate sequentes substinuerint animis induratis, excommunicationis incurrant sententiam eo ipso, a qua satisfactione prς missa possint absolvi tam per Dioecesinum locorum, quam per Praesidentes deputa tos in Capitulis provincialibus illius Provinciq, cujus erunt, vel alter cotumdem. Quod si hujusmodi sententiam per annum animis pertinacibus substinuerint,eo ip so quibuscunque obtentis beneficiis sint privati, per illos ad quorum collationem, vel aliam disivisitionem pertinuerint libere personis aliis conserendis. Nullus autem cujuscunque conditionis, dignitatis, aut status, sive Colle torpensionum

hujusmodi, seu reddituum assignandorum, pro ipsis aliquid sibi, vel alteri, seu usui cuicunque de praefatis pensionibus, vel fructibus, redditibus, seu proventibus,

119쪽

III Benedicti XII.

tibus, qui assignabuntur pro pensionibus ipsis quomodolibet applicare , vel alienare praesuinat , in diminutionem pensionum , seu praejudicium studentium praedictorum . Si quis autem Collector, vel quivis alius , adversus hoc aliquid applicaverit, vel alienaverit, necnon Collector , qui dictas pensiones in sipradictis terminis eisdem studentibus mittere non curaverit, prout euIpae qualitas exegerit, per illos ad quos pertinuerit puniatur,& nihilominus si Alvendo fuerit, de damnis,& interesse latisfacere compellatur. Ut autem onus pensionum hujusinodi levius supportetur, contributiones quae propensionibus studentium , & instructorurn praedictorum fuerint faciendae, solvantur per Capitulum Ecclesiae Catthedralis , &per Abbatem, Priorem, Praepositum, seu Conventum , & quamvis alium administratorem Monasterii, Prioratus, locive alterius Religionis ejusdem , necnon per Beneficiatos quorumlibet Beneflciorum Canonieatium ad Eeelesiam, Monas rium, Prioratum , vel locum alium, beneficiumque, vel dependentium ab eodem, juxta divisionem inter eos omnes, secundum taxationem, vel extimationem decimae in taxatis ; in non taxatis vero beneficiis secundum taxationem proportionaliter , & rationabiliter juxta valorem ipsorum, in primo cujuslibet Ecclesiae Ca thedralis , Monasterij, sive Prioratus, vel alterius Ioci ipsius Religionis annali Capitulo Lciendam per illum, qui eidem CapituIo praeerit, & per ipsum Capitulum , seu majorem partem ipsius, quam si sorth in hujusinodi annali Capitulo facere neglexerint, vel noluerint, tunc Praesidentes Provinciali Capitulo illius Provinciae , & quilibet ipsorum Praesidentium , ac Visitatores per dictum ProvintiaI Capitulum deputati, & eorum quilibet, ipsos auctolitate Apostolica per censuram Ecclesiasticam, &alia opportuna remedia ad illam faciendam appellatione

cessante compellere teneantur ; donec ea, quae per communem contributionem

in supplementum hujusinodi dari debent studentibus, & instructoribus pri fatis , in certis & pVpetuis reditibus de novo pro his aequisitis fuerint assignata. Si

qui veto ex praedictis beneficiatis proventus habeant adeo tenues, & eκiles, quod secundum communem extimationem , non sufficiant supportatis ejus nece sariis oneribus ad vitam contributionis hujusnodi, ad eandem contributionem

minime teneamur. Ad haec prohibemusnE ulli Canonico quodcunque beneficium quntumcumque modicum, vel aliam pensionem habenti, nisi illo, vel illa omnino dimissa, vel dimisso, aliqua de dictis pensionibus studentium assignentur, quod si sectis actum fuerit nullius penitus sit momenti. Si vero ipsi Canonico hujuste odi pensionem studentium obtinenti, beneficium aliquod quantuincunque modicum conseratur, volumus quod adepta possessione ipsius, cesset tysa pensio ipso facto , eaque privatus existat studenti alteri assignanda, ut non desit studens de numero institii to , nec per litteras a Se te Apostolica , vel Legatis ipsius super provisione Canonicorum, aut quorumlibct aliorum obtentas, de pensione aliqua studentium praedictorum cuiquain valeat provideri, nec possit alicui alteri, nisi fiterit de lξudentibus, rusa pensio per aliquem assignari, alias nulla sie assignatio hujusmodi ipso Jure, di tam assignans, quam recipiens, ad restitutionem eorum quae inde recepta fuerint teneantur , quae in libris, vel alijs necessitatibus dictorum studentium convertantur, alienatione quoque librorum qui dictis studentibus: fuerint deputati, sed distractione, vel etiam obligatione ipsorum penitus interdictis , nisi studens hujusmodi utiliores libros emat, & etiam id faciat licentia sui immediate Superioris obtenta, volentes quod libri praedicti destinctis eisdem studentibus, ad Ecclesias, Monasteria, & loca alia, ad quae pertinuerint liberE revertantur. Volumus etiam , quod si in Ecclesia Monasterio, &Ioco alio Religionis ejusdem libri multiplicati fuerint, libris necessariis in Ecclesiis, Monasteriis, & locis aliis remanentibus, coeterorum librorum per Antistitem , Abbatem , seu alium, ad quem pertinuerint de consilio sui Capituli, seu Conventus, vel majoris partis ipsorum , fiat conveniens distributio inter studentes eosdem, fiatque prius de personis studentium , quibus dicti libri tradentur,&μbrorum nominibus praedictorum memorialis scriptura, quae in Ecclesia, Monasteti Os

120쪽

rio , seu loco huiusmodi conservetur; proviso tamen , quod pulchriores, & utiliores in eisdem Ecclesia , Monasterio, sive loco debeant remanere. Si quis vero de studentibus ipsis per se, vel per alium librum, seu libros hujusmodi, qui sic pervenerint ad eundem, contra hoc distraxerit aut obligaverit, eo ipso fit inhabilis per biennium ad quodcunque beneficium obtinendum , & nihilominus de studio revocetur, Zeloco sui alius subrogetur, & etiam per suum Superiorem, proiit facti qualitas exegerit, puniatur. Possit tamen dictus super inhabilitate hujusmodi dispensari, si Superiori visum fuerit expedire. Ubi autem erit aliquis de ipsis studentibus, qui sit vitae laudabilis , & alias idoneus , ac discretus, &ad Bachalariatum, vci Magisterium dispositus, vel habilis, vel de cujus fructu scientiae acquirendae possit verisimilis spes haberi, Prior dictorum studentium, qui

erit pro tempore , cum consilio aliquorum studentium corundem proborum, scribat Praesidentibus antedictis, ut proprio Praelato ipsius mandent, & ordinent cum eodem, quod talem de studio non revocet, sed eum in scientia proficere, de ad statum Bachalariatus , & honorem Magistarij pervenire , Ieicturamque continuare permittat, ipsumque, &alios similes , quos in scientia laudabiliter proficere noverit , dignis attollat laudibus, honoribus , & promotionibus efferat opportunis. Provideant quoque Praesidentes, & alij Praelati convenientes in ipso Capitulo pro . vinciali, quod Canonici ad dicta studia transmittendi, prout convenientius , &commodius fieri poterit in simul commorentur; saltem quinque, vel quatuor ad miniis,& quatuor et quinque hujusmodi, duobus servitoribus sint contenti. Prς- cavere nempe volentes, & etiam providere, ut dictis Scholaribus in dictis studijs pro tempore morantibus, Regularis non desit salubre gubernaculum disciplinae, ordinamus, quod in Capitulis Provinciarum,' in quibus crunt lipjusmodi siudia , praesidentes unum de iiijs, qui debent ad provinciale Capitulum convenire, vicinum loco, ubi studium erit, quem quotiens eis placuerit ponere valeant, & mutare, deputent, dc assignent, qui ex dictis Studentibus unum inibi Priorem Studentium constituat per annum solummodo duraturum , quem tamen Priorem lain ipse, quam etiam praesidentes, & quilibet eorundem mutare valeant infra annum, si, & quoties eis videbitur . Constituatur autem ipse Prior talis, qui sit potens in opere , & sermone, ut Canonicos studentes pensionarios, & alios etiam Beneficiatos in bono instruat, &a malo studeat revocare, ipsosque quoties sibi via debitur expedire, convocet ad alium locum competentem, ejsque quo ad Regu-

Iarern praesideat disciplinam, & potestatem habeat illos corrigendi, puniendi, &absolvendi, & cum eis dispensandi quamdiu in ipsis studiis moram traxerint ab Omnibus, a quibus, & super quibus, & prout posset Superior post Antistitem, vel Abbas, sed Prflatus alius eorum proprius in Ecclesia , Monasterio, vel alio loco, unde Claustrales existunt, ipsosque insormandi, & instruendi, & tenendi sub Regularibus disciplinis, & illos etiam cohercendi ne vagentur, vel actibus, seu operibus vacent illicitis, sed studeant , & proficiant, sicut decet, vivantque laudabiliter , & honeste. Provideat insuper idem Prior Studentium, quod dicti Canonici pensonarij studentes expensas raciant moderatas , non superfluas , nec aliqua tentis excessivas , eosque cogat ad reddendum de receptis, de expcissis in fine mensis cujuslibet, vel prout alias sibi videbitur rationem , illi, vel illis providis, di discretis, quos idem Prior ad id duxerit' deputandos, & quando ipsorum Studentium conditio , seu demerita suaserint eos a studio revocandos, idem Prior teneatur id Γ consultε tamen , & eaute J Antistiti, Abbati, vel alii Praelato eorum Proprio per suas litteras intimare, ijdemque Antistites, Abbas, seu Praelatus pro- Prius eos revocare debeat, & in: locis eorum totidem Canonicos subrogare per modum suprascriptum, appellatione, contradictione, vel reclamatione rejectis. Concedimus quoque praedicto Priori , Canonico Studentes pensionarios, & alios etiam Beneficiatos,quam diti fuerint in ipsis studiis, ab Excommunicationis suspensionum , & interdictorum sententiis, per statuta provincialia, seu cujusvis Ecclesiae, Monasterii, sive loci dictae Religionis, vel per Dioeceianum contra StudentCS

P in

SEARCH

MENU NAVIGATION