Idea philosophiae simulatae, non verae, in scientia juris et forensi. Cum Praefatione auctoris

발행: 1735년

분량: 136페이지

출처: archive.org

분류:

61쪽

creta Patroni. Crediderim tamen , si cassis existeret, dc judicio denunciaretur, animadversionem severiorem insecuturam. Aliquando nulla est Procuratoris Culpa, sed clientis vel advocati. Dom. Quid vero est, quod aliqui scribunt, dum Protonotarius pro legit sententias Annotatio haec quare non fit ab omnibus Z Jus.. An-

notantur rubricae sententiarum , addita vocula aliqua, qua designatur, sententiam esse definitivam, . Confirmatoriam, reformatoriam, paritoriam,' abistutoriam, non-devolutivam, interlocutoriam, actoriam, litis con- restatoriam, proclama &c.&c. ut ex catalogo quilibet Procurator eas Causas , quas ipse tuetur, discernat, dc in Cancellaria copiam, si opus, petat. Qui amanuel ses Studiosiss habent, curam annotationis his commi tunt. Proinde nostrum est osticium, ut' catalogum omnium causarum, quibus patroni nostri inserviunt,

habeamus. Dom. ciunt ne tam multae cauta, ut ca-

talogum scripto comprehendere operae sit pretium ZJub. Q iidni Z Inprimis si aliquis Procuratorum dudum versatus est in celebritate. Ego integrum volumen, quod hic Vides, ordine alphabetico conscriptum habeo. Dom. Mira res, litigiorum nunquam esse finem. Et si procuratores singuli, quos vidi in subselliis

magno numero, tot habent causas, quantus erit numerus causiarum omnium Z Et quanto opus erit numero

Assetarum ὶ Jub. Verum est, etiam pauciores Procuratores plus negotii facessere posse quam Assessorum

62쪽

numerus praesens definire queat. Sciendum tamen, litium multitudinem nasci non studio Procuratorum sed a cupiditate mandantium. Neque repugno, rem periri inter Advocatos qui lites in quaestu habent. Procurator merita causarum Cognita habere non potest, hinc bona fide suscipit rem sibi demandatam. Observandum porro, in magna processuum copia, non omnes esse pari difficultate. In Catalogo Procuratoris mei satis prolixo, sunt autem multae dudum definitae causae) u exceperim viginti circiter, resiquas facilioris esse laboris credo. Dom. Proinde si pauciores sunt causae majoris momenti, & laboris dissicilioris, ex hisce selis expectanda postulantibus largitio uberior ' A qualitate enim causae aestimari honoraria aequum videtur. sis. Absit. Eadem est ratio sive de mille Imperialibus, sive de centum millibus agatur. A labore , non a pretio causae, honoraria merentur Patro ni. Potest esse causa levioris pretii, & magni laboris. Vicissim alia expeditior, dc magnae aestimationis. In-- terim qui magis honorant Patronos , hos honorari coli prae ceteris, ratio dictitati Dom. An expectanda est Procuratori selutio honorarii finita causa riub. Fatuus esset, qui hoc faceret semper. Nam ex

vento non vivitur. Sunt Clientes, quorum Crumena

premenda est dum dolet, juxta regulam discipulorum Hippocratis: Non repetitur datum. Et nemo adeo ineptus est, ut rationem inire nequeat pecuniae praenu

63쪽

meratae. Idcirco ne defraudetur Procurator Cavendum ipsi est a principio. Dantur multi litigantes i grati, qui credunt, se non debere honorarium , nisi 'res ex voto succedat. Dantur etiam , a quibus non ,

nisi precibus aliquid obtinere licet. Dom. Memini ex lectionibus Academicis Procuratorem esse litis dominum, annon ergo dirigere poterit processum ad exitum speratum Z Jub. Nae vi mihi videris quovis Domitio stilitior. Dominium litis, si hune haberet

effectum , Procurator adversarius aeque seret litis dominus , dc suo nuneri non defuturus. Abusus est , si Procurator aliquis suam esse eam autoritatem apud , Iudicem existimat. Meus sane Patronus valde hoc 'mihi inculcavit, quem tamen scio else in celebritate& existimatione Dom. An ergo omnes in aequali' existimatione non versantur. Jub. Hoc a sertuna

dependet, si caetera recte se habeant, studia , sedulitas, prudentia. Nusquam tamen abest, nisi uno ex his deficiente. Quemadmodum vero in omni o dine ingenia hominum , non sunt aequalia , ita dc hic usi venit. Dom. Quid consilii ergo ut largiora possint esse Procuratoris commoda Db. Qui advocando etiam laborant, existimationem facilius a quirere possunt, S hic est gradus proximus ad clientes plurimos habendos. Sed cum laboriosum sit nimis ossicium Advocati, selent plerumque in Procur torum numerum relati, postulationibus vacare parcius.

64쪽

Exciis alio facilis, & vera, quod Procurator variis curis quae omitti non possunt, ab ossicio Advocati, quod non nisi paucis causis bene tuendis suffcit, impediaturi

Ille plurimarum sollicitudinem habere debet & potessi

Tum vero studendum est, ut a Principibus & Statibus 'Imperii annua impetrentur salaria. Sunt etiam privati litigantes honoratiores, qui ob plures causas, quas habent, annuum salarium promittunt. . Sed plerique utuntur Advocatis extraneis. Credunt enim hos esse .. magis informatos. Et jam . in unaquaque Provincia numerus est Advocatorum tantus , ut alter alterum,

ceu figulus figilum odio habeant. A meo patrono

didici, olim Spirae praestantissimos totius Germaniae filisse Advocatos, ut qui causam graviorem defendendam habuerit, Spirensem Advocatum, sibi quaesiverit. Alii sunt hodie mores, & nimium eVulgatae artes. Deinde, ut antea memini, in tempore est vigilandum, ut siumtibus suppeditent clientes. Nimium deflectimus ab ordine Audientiae. . Quare discesserunt Serenissimus Iudex & Assessiorum tres, uno remanem te & sceptrum occupante. l. Jub. Finita sententiarum publicatione inceperunt; ut audisti, Procuratores ς-sas suas perorare. , Huic rei auscultabant olim Judex MOmnes Assessores congregati Cogita, quam taedios & somnifera fuerit auscultatio dictantium singulorum in unaquaque causa postulationes, assertiones, contradictiones Pi Recess- Vocant, ssam etiam haς voce usi-

65쪽

. --ὶ' 66 tata utemur) quos Notarii calamo excipiebant, ita ut in aliquot mensibus ordo inter Procuratores absolveretur. Fuere tamen longe breviores quam hodie esse δε- lento Illi vero rei remedium allatum post Recessum Imperii Anno 16s . Neque opus est , ut pluressetares, quam unus, Audientiae praesit. Quandoque etiam unus ex Dominis Praesidibus solium occupat loco

Domini Judicis. Dom. Observavi silentium. perpetuum ejus qui Audientiae praeest, nisi quod in juramento praestando Procuratori verbis praeterit. Jub. Verum est, dc nihil habet quam hoc loquendum, qui Audien- . riae praesidet. Nisi quod observaverim quandoque, ubi

Procuratores, contradicendo sibi invicem , moderationis terminos exceclarent, Assessorem interloquendo

inhibuisse. Dom. In nostra patria etiam est illustreJu- , dicium provinciale, ubi tamen audientiae hujusmodi non fiequentantur. An ergo necessaria est Iudicio Ca- merali Audientia λ' Db. Est omnino ex prima hujus Iudicii constitutione, habet suos usius insgnes. Ut

taceam, ordinem Procuratorum in Camera magis celebrem reddere, utilitas est haec inter alias plures, quod non necesse sit partes ad quemcunque actum judicialem citare ,' sed quicquid fit Procuratore praesente, id vim habet notitiae legalis. Dom. Ergo si absens est Procu- .rator, cessabit iste essectus 'DA Minime. Sussicit enim adesse ejus mandatum generale ad acta, productum. Sh valetudino vel alia justa causia impediatur, ut

66쪽

intersit Audientiae, poterit ex Collegis alium rogare, ut Recessum scripto comprehensum in ordine recitet. ninc mandata continent facultatem substituendi. Su stitutus autem ordinarius, in mandato nominatus, non semper est is, qui rogatur, tape alius. Et nostri muneris est plerumque quaerere ex Procuratorum praesen- . tium numero aliquem, qui hoc officio libenter desun- gatur. Seniores autem requirere leni juniores, non

vicissim, nisi sit proximus in subselliis. Dom. Nonne hoc foret munus substituti ordinarii 3 Ad quid ergo substitutio in formula mandati DL. Non inepte

quaeris, sed ita res iant comparatae , ut is, qui substi- tutionem in ipso mandato subscriptione sua acceptavit , de omnibus causae meritis nihil sciat, neque ei a Procuratore Principali quicquam aperiatur. Adeo, ut haud raro substitutus parti adversiae officio suo adsistat, suae stubstitutionis immemor. Cautus fuit meus Patronus , ne a se id fieret. Eum in finem mihi demandatum fuit, catalogum substitutionum conficere, ne vel utriusque partis Procuratori ignoranter fiat substitutus, vel adversariae partis Procurator ordinarius. Duplex substitutio hac cautela evitabatur, &, si altera pars Ordinarium desideraret patrocinium, dimittebat Patronus meus stibstitutionem. Dom. Nondum audivi cujus

usus sit substitutio. Db. Lege est sancita, sed usus non

alius', quam ut, existente sorte cassi mortis Procuratoris , sententia possit sciri contra substitutum , qui sae-

67쪽

penumero se esse substitutum , dudum est oblitus. Nam subscribit mandato substitutus plerumque in Au- dientia cum producendum est mandatuml, ω mutuos sibi honores ea in re exhibere solent Procuratores. Plerumque stubsicribere rogatur tanquam substitutus, j nior Procuratoria non aeque ex senioribus aliquis a j niore. Dom. . Ego credidi , ab ipsb principali litigan te eligi pers am substituti DA Minime gentium. Hi saepe nec Procuratorem aliter quam lo nomine Dorunt, multo minus substitutum. Dom. Unde vero hoc accidit Db. Docebo te hoc, Domiti. Pr Curator Camerae parare sibi debet amicitiam fiduciam Advocatorum , cumprimis in Provinciis, ubi regnant litigia. Hi quascunque causas ad hunc des runt. Si opus est mandato, transinittitur formula mandati typis impressa, & relinquitur plerumque ar-hitrio Procuratoris electio stubstituti. Ego diebus Iuridicis hora undecima antemeridiana Cancellariam intrare soleo percontatum , an pro meo Patrono aliquod ex Senatu prodierit decretum , ubi simul rimari studiose didici, quis alius Procurator processus obtinuerit, tunc sine mora nunciandum hoc parti adverta, SI ORferendum studium atque officium, addendo simul sor mulam mandati procuratorii, cujus stubscriptio petenda. Licita haec est patrociniorum aucupatio. Dom. Sancnon contemnenda hic abs te disco, quae nunquam in

Academia audissem. Jub. Oblitus eram indicare tibi, quod

68쪽

spe succedendi ad munus ordinarium , cumprimis hoc fit ab Electoribus & Principibus Imperii. . Dom. Cum dixeris antea in nonnullis locis regnare litigia, scire vellem quaenam urbes aut regiones isto nomine celebrentur ὶ Jub. In universa Germania non est exiguus liti gantium numerus. Testatur id magna ubique Advocatorum copia, qui omnes de vim parando laborant. Qui praxin incipiunt, neminem ejiciunt foras. Meus Patronus non paucos aliis commendare Blet. Desectus enim habendus est clientum. Dom. Audivi alia quando in collegio meo Academico, Leodienses maynam messem praebere Dominis Procuratoribus laborum juxta dc praemiorum. Leodiensem patriam Advocatorum esse nutriculam. ' Jub. Ita creditum fuit aliquando , felicior habebatur Procurator, qui cum Leodiensibus Advocatis literarum commercio correspondentiam vocant, fruebatur. Meus Patronus nul-'las habet, neque, credo, habere voluit. Sunt homines generosi inter Leodienses sicut alibi, sunt plures numero pecuniae tenaces. Advocati domestici non desinunt ibi fiuctus, cum spes adhuc est incremeidito, decerpere. etZlariam plerumque derivantur reliquiae,

quando litigantes sent sere delassati. Nimius Advo-.

Asilea dicebatur olim causidicorum nutricula, Iuvenal. VIt res. νήρ. deinde Roma , Jac. Gothosted. ad tib. ρ. Od. Iripodas de Mailiu berul. Vibu Roma O Gustantinop. lib. XIV. tit.

69쪽

catorum Leodiensium numerus effecit, ut hodie non adeo habeantur fructiferi clientes Leodienses , quam. erant olim. Deinde, quod antea paucis ex ordine Pr . curatorum erat proprium , Causarum Leodiensium

patrocinium, jam in plures est divisum. Dom. Perge

quaesis enarrare ea, quae vobis amanuensibus incumbunt. Eli enim mihi consilium , addicere aliquando meam operam alicui Procuratorum. 'ub. Praecipua nostra cura esse debet, ea, quae ab adversario Procuratore proponuntur, accipere, notare, S in protiaollum domesticum digerere. Ergo, licet Procurator Audientiae non intersit, nostia ramen praesentia dc cura sirpplere 'lblet, quae sunt necessaria. Intelligis, mi Domiti, quantum sit positum in bono S rerum perito amanuensi. Is omnium causiarum curam gerit, monet, suggerit, quae agenda sint. Dom. Gid autem sibi vult illa saepe repetita obambulatio pedelli, dc amanuensum circumitio. DA Diffiiacias res quaeris: Dillin- ista e go opus responsione. Pedellus circumit scisditan- d b, quis ex Procuratoribus aliquid proponendum habeat in debito ordine, dc Recessus cujusvis , copiam

adversario Procuratori, cujus nomen schedulae inscriptum, accipit, traditque. Amanuenses vero quandoque ipsi tradunt copiam recessus, quando declinanda est alterius contradictio. Ego tapius me contuli ex loco meo ordinario, ad illum, qui est Procuratori adversistio proximus, huicque recessum meum non prius tra

didi,

70쪽

didi, quam posteaquam a Patrono meo esset recitando absolutus, Sc ita excludebam contradictionem. Sunt enim inter Procuratores, qui nihil facile sine contradictione transire patiuntur, & cum tales Recessius contradictorii dictentur Notario , temporis fit jactura in- iterdum, instat sententiarum publicatio, & vigilandum est, ne per istiusmodi contradictionem aliquid scrupuli injiciatur. Nemo facile hanc praxin intelligit, nisi qui

in ipsis rerum argumentis versatur. Dom. Audivi aliquoties Procuratorem , recitantem suum pensium ex

scriptὀ, assiquid corrigi velle aut adponi: Inquit enim . Proronotario & Notariis menta adsidentibus: Correm tur, ves addatur , si placet. Putarem haec domi ac- curate examinanda inisse. DA Debebamus quidem. Sed facile est, ut error aliquis obrepat. Meo Patrono 'id raro accidit, quia, licet ego Recessus leviores in .Au-. dientia recitandos ab ipso, plerumque componam . ' nam qui momenti aliquid haiant, ipsis Procuratori- bus curae sunt, & saepe cum Advocato communicandi, 'vel ab eo expectandi) securus tamen esse possit de mea industria, accurate conscripta tabella. Dom. Qualem mihi nominas tabellam. Jub. Tabellam vocamus , folium istud unum , vel plura conjtincta , in quo Omnes Recessus, in unoquoque ordine S unaquaque Audientia recitandi, Protocollo singularum causarum inscribendi, conscripti sunt, & ad marginem cujusque. . Recessus nomenProcuratoris adversarii expressum. Dicitur

SEARCH

MENU NAVIGATION