Idea philosophiae simulatae, non verae, in scientia juris et forensi. Cum Praefatione auctoris

발행: 1735년

분량: 136페이지

출처: archive.org

분류:

31쪽

mos sacri ordinis hic depingere Sc Anagyrim comm vere , factum id satis in Erasini Eneomio Moria , Scriovi inne in Chariatam, Eruditorum ' ...

Dicam' potius de Schlendriano Politico. . In Principum Aulis quoque Schlendrianismum regnare

experientia docet. Mutatur autem ejusdem torma mutatis personis. Et sicut Aularum vicissitudines intfiequentiores, ita & Schundriani, qui regitur ad exemplum , mores, inclinationes Principis vel Magnatum. Igitur si noveris componere tuum corporis habitum , tua Verba, tuosque gestus, ad indolem in Aula regnantem , reliqua a fortuna expecta. Memini viri cujusdam aulici, qui, licet ad officium Praefecti superioris se minime sitfficientem ipse agnoscerer, tamen postulare non erubestebat, quia si dignus esser, deberi tibi aptat ex merito, sed se sperare a gratia Principis. Tunc vero fore gratiam si ossicium conferretur ei qui dignus non esset, Schlendrianum facile addisci posse. Neque sitit inutilis ei haec Philosephia. Vidimus alibi saepius morem per varios gestus & motus corporis quasi ad numerum lc mensuram distinctos sese inclinandi, si Princeps in prandio accumbenti sie-

cum, propinaret. Qui laos gestus probe sciebat imita . .ri, caeteraque quae in Aulis usu veniunt peragere, cum venerationis externa demonstratione, atque, ut ait Comi-

32쪽

Comicus, utcunque in alto ventuae es, exin vela ver-'tere, is pro expertissimo aulico habebatur juxta illius temporis praxin. Equidem omnis morum & exter- .norum actuum imitatio non-Schundrianus. Nam dc prudentiores externis rebus sese conformant, sed cum moderamine dc sine assectatione, observantes ea ratione Decorum politicum. Est enim hoc, ex definitione celebris nostri temporis & Kti & Philosephi,

Imitatio rationalis ex virtute commacentia orta, hominum nostri Status qui pro praecipuis aut profanilia mis haberi sunt, in actionibus qua non repugnant re eulis universalibus honesi, justi s decret. Prudentia summa Aulica est injurias tolerare dc gratias agere. Qui hoc stiunt, viri sunt prudentissimi. Injuria non cadit in virum vipientem, dictum est Senecae in Libro M. Confantia sapientu. Schundriani accipiunt injurias facile. Gloriam in imitatione selicita quidem, cid

sine doctrinae adjumento , ponunt. Si caute fiat, i ierantur , si inepte, periculum existimationis mox experiuntur. Schlendrianica imitatio oritur non ex vi tute complacentiae, sed ex defectu doctrinae solidioris,& opinione, quod ad officium gerendum ea tantopere non indigeat. Dantur officia politica , etiam emtinentiora , quibus fungi potest laudabiliter, qui noverit observare selennia moresque eXternos, Vultum, ubi opus, ad gravitatem componere, scientiam nego

33쪽

gere, reliqua ex praescriptis sibi vel bis agere. Hos inprudentum numero habendos nemo dubitat. Qui vero ad munus tale obeundum. sufficere existimat qualemcunque rituum notitiam , dc gratiam voluntatem-

que Domini a quo praeficitur, is certe, cum doctrinae solidioris inopia mox palam fiat, in externis etiam facile peccabit, & quod Schlendriano magistro usus non. fuerit, tardius quam expediverat, ' dolebit. In forensi praxi Sehondrianuae omnem paginam . facere creditur. Factus es dupondius in Academia , vel, si mavis, Iustinianus novus , posthac titulum Licentiati vel Doctoris periculo tuo retulisti, formularios Auctores leviter inspexisti, ad summum , Advocati cujusdam celebris scrinia adire , 8c bona mixta malis inspicere licuit tibi, postulabis dc flagitabis ut adnumerum recipiaris. Sustacere credes producere sipecimen qualecunque Academicum pro summis in utroque Iure honoribus consequendis, etiam ab alio, si ipse non audes, elaboratum , vel Theses abs te col- lectas , aut thema conarcinatum. Temporis penuria dabit tibi excusationem. Nam L. II. Coae de Advoc. dives. judiciori quae testimonia jurata peritiae juris r quirit , dudum abiit in desiuetudinem. Neque memi- .nerunt Dicasteria seprema semper in recipiendis Advocatis moniti saluberrimi Meviani pari. I. decis Io.

Ut ergo recipiaris in Advocatorum numerum, fortunae esse beneficium puta, non doctrinae meritum.

34쪽

. Schundrianum forensem dico. qui in imitati

ne externarum formularum, cauta tamen &sblicita,

consistit, ita ut desectus doctrinae ceu internae qualitatis, quantum fieri potest occultetur. Inepti sunt, non Schundriani, qui hoc nestiunt. Si imperitiam excu- sire velint, doctiores non audire, ad asinorum gre- gem dimittendi. Regnat inquam Schundrianus . in foro tantopere, ut niti quis audiat lc Schundrianum, consulat in principio, nunquam evasurus sit practicus. Duo siunt praecipue, ait Erasmus in Encomis Moria, ad cognitionem rerum parandam obstacula, . pudor, qui sumum ossundit animo, dc metus, . qui ostensbpericulo dehortatur adeundis facinoribus. Quem ita pudor afficit, ne sorte a doctioribus corrigatur, vel metus , ne per imperitiam impingat . is ad forense officium nunquam erit aptus. Masnifice ab his liberabit Sehon anin. Disce imitari formulas, generalia methodi praecepta, fac officium qualitercunque in

numerum aliquem relatin, non ejicieris. . Et sic deliten- driano tua praecipua accepta feres, cetera quae abs te non dependent, fortunae.

Adeo inquam necessarius est Schlendrianuae, ut ne Iudicum quidem omnium Personas exciperem . Qtiotus quisque enim est qui in exordio muneris meth dum causas decidendi non tentaverit cognoscere ex E) a col-

35쪽

collectionibus Relationum publice evulgatis non dubitans sere ut in Schundrianum peccasse credatur, si Relationem juxta capita illa generalia: Quae Actio in- situta : An probata : An elisa : Quid pronunciane non composuerit. Et sane, si ex forma externa , distributionis capitum & verbositate laus relationi deberetur, nihil facilius esse crederem quam Judicis ossicio fungi. Si reliqua qualicunque modo sese habeant, sit Cardinaia Tusci Conclusiones, si Barbose Axiomata ad manus fuerint, si adhibita uuagata - Iuris Systemata: Laudem reportabit Sch drianus tuus magis, quam si quis ex peregrinis variis, optimis

etiam auctoribus . centonem excerptorum , ad rem' nihil facientium consarcinaverit. Huic enim merito objicietur: His non es locus , proin tu alium clys, a rasmi centones farciis. Ex Epicid. M. s. scen. . . Re . . prehenditur merito genus referendi fluctuans, quod quasi nervis carens, nuc dic illuc dilabitur, non potest sententiam confirmare, neque sese viriliter expedire. 'Sunt Iudicia , utinam multa non essent, in quibus nequidem Actorum Relatio fit in scriptis, sed sermone aliquo praevio & perfunctorio recensetur factum , petitum , & exceptio, confestimque ad sententiam fit progressiis. Accidunt haec cumprimis, ubi pauci sent, quibus Iustitiae administratio est demandata. Ubi ab unius opinione reliqui dependent. Si non placeat liti- gantibus, licitum est appellare vel Leuterationis reme-

36쪽

dio uti, & tunc Aeta ad Iudicom superiorem vel ad Collegium JCtorum transmittuntur. Alibi Iudex ossicium suum non nisi in citandis partibus se terminis

praefigendis exercet, sententias, etiam levissimas, extra

neis JCtis permittit. Quid facilius quam hunc addis

cere Schundriamιm Z Proinde, si ex iis, quae plerum/ que fiunt aestimanda est rerum gerendarum ratio , ex judicibus vero plurimi, qui, si Sehundrianum callent, . satis prudentes se esse existimant, & pro talibus habentur et Sequitur , quod Schundrianin etiam in Iudiciis , de perΕnis ipserum judicum, situm habeat regnum. In Imperiali Camera aliter se rem habere relatum mihi fuit, cum Uet2lariae praxeos addiscendae gratia versarer, rigidamque censuram subeundam esse Candidatis Assestaratus, accepi. Exigi quidem methodum e. 'ternam, sed ab internis praecipue, doctrina puta Iudicio Reserentis , cujus praecipuum signum dilucida licti enodatis, distincta status controversae constitutio, hujusque, definitio, laudes attribui specimini, non a conglomeratis allegationibus, quae, ubi ex facti circum- stantiis res decidenda, quod saepe accidit, inutiles sunt' omnino. Non sane quidquid labbriosum &diffusium, idem protinus existimari quoque praeclarum. Nemianem hie, nisi doctrina solidiori instructus fuerit, peri-

clitari velle, credibile est. Receptos vero ad Assess, ratus ossicium a senioribus Collegiis in ceteris, quae a . Candidato non exiguntur, instrui, ut qui operam ad-

37쪽

hibere velit, brevi regulas teneat, ad circumstantias curientes cum judicio adplicandas. Eum in finem miscere in Senatibus plerumque juniores cum senioribus, ut tanto facilius nesotia expediantur. Nullum enim . repertum esse qui hic non didicerit. Id quod, credo, in omnibus ossiciis celebrioribus usii venit. Les a tressent os hommes ajunt gallici magistri. Verum est axioma, sed requiritur si jecti capacitas, doctrina judicium. Experientia sedulaque observatio addit firmitatem perfectionem.

APHORISMUS VIL

Satis dixi de Iudicibus. Venio ad partes litigantes, praecipue causarum Patronos, nam apud hos praecipue dominatur Schlendrianus. Qui vel pudore vel metu assicitur, ad postulandum est inhabilis. Nam quae Cicero monuit, eos qui optime dicunt, quique id facilime atque ornatissime

facere possunt, tamen non nisi timide ad dicendum ac, cedere, Lib. I. de Oratore, hoc cum reliquis ejusmo- . nitis ad conciones Romanas antiquas pertinere existumandum est. Remedium securiam est a Schlendriano Truncum sane esse oporteret; qui qualitercunqtic intellectis circumstantiis, primam a secunda Instantia dis cernere, sormalia in logibus 5 interpretibus inculcataeXaminare, tum vero evoluto Auctore formulario, recensere aliquo modo factum, & interposito ad suum sensum

38쪽

sensum medio concludendi, petimm aliquod effor-re nesciret. Epistolam non erubescere, dixit idem priscae eloquentiae princeps, cum postularet satis inverecunde laudari a Luccejo Historico v. lib. s. Supplicam multo minus erubescere crediderim , nam relinquitur Iudicis discretioni, an petito velit annuere. Levius hic est periculum, imo nullum. Ad multas

Commoditates Conducit nunquam pudescere dc nihil non audere. Hoc paucos mortalium intelligere scripsit in dicta Panegyri Eramuae. Si denegetur petitum ,

rursius instabit muta Patronus, rationes denegati petiti divinare tentabit, si audacior est, facundiaeque ali- Cujus opinionem velut alter Antiphon apud Thucydid. lib. I. pag. m. I . adeptum se Crediderit, cum judice expostulabit, donec spes decollaverit omnis. Ecce Schondriamin commodum & facilem , quo, qui scit uti caute, ne per imprudentiam in mulctam incurrat , laudem sui patrocinii referre poterit egregiam& praemia ampla.ύ-ds doriant vires, audacia certe Laus erit: in magnis es' voluisse sat s.

Omnis labor patronorum forensium sit initio, ut processus petiti obtineantur, quia hoc mandanti suo tunc temporis est utile. De eventu, nisi prematur ab adversario , ne sit anxius Causis patronus. Haec cura relinquatur et . qui decisione magis opus habet. Ille interim sciet, si ita expedit, eam procra

39쪽

stinare. Fit hoc facili negotio si conspirent & Advocatus & Procurator. Hic siepiuscule illius nutu regitur. Quid quaesis facilius quam petere in principio

prorogationes fatalium ad introducendam appellationem. Si causiae nullae sunt in promtu, allega in post

sachen. Exhibe tandem stupplicam , & causare adjuncta omnia tibi non transmissa, mox producenda , in terim fatalium trorogationem flagita. Satis temporis superest donec a Iudice constringaris. In Libello ainpellationis, cum praefatione veniae, salvo honore, Iudicem priorem nulliter egisse & pronunciasse incusa, gravamina accumula, quorum probatione ad obtine dos processus opus non habes. Scis enim ea in re scrupulositati non studere Iudicem. De eventu tu non est responsurus. Si processus decreti, deliberabit Advocatus an expediat periculum litis in siuperiori Iudicio maturando ingredi. Hinc, quousque id videbitur uti Ie , vel donec nuncium insinuaturum processus, qui etiam tuis studeat commodis, itineris ordo tangat, dis feratur processuum decretorum expeditio , de quibus tanten adversarius reddendus certior, ostentando , ut ajunt, in vitro occluso palladium , & transactionem 4nsinuando, . quam nonnunquam alter, etiam cum di pendio, novi processiis ambagibus praeserta Monitus procurator de redimendis processibus causari poterit, verissitne etiam, moram clicinis in erogatione sum-

40쪽

tuum. Variae hinc neque injustae querelae Cancellariae, non esse adeo promtas redemtiones expeditionum, quam mere decretorum & sententiarum flagitationes. odsi Iudex inferior ad executionem suae sententiae progressurus insinuationem processus decreti extorserit, non deerunt aliae causae moram excusantes. Nuncius, qui insinuavit, non revertitur tempore debito , prospiciendum igitur ut petatur fatalis termini reproductionis prorogatio. Qua facta tandem, si expediat magis adversiario, ut Actor vel Appellans distineatur,

Advocato prudenti suis vicissim utendum cautelis. Expectabit proclama. Unius enim florent solutione contumacia purgabitur, longe major vero erit temporis usiura. Comparebit tandem citatus per Procuratorem, probe memor, facto proclamate sex dies iuridicas,n. e. Audientiarum publicarum , relictas esse, usque dum adversius contumacem quidquam decernatur,' sumciet ergo si Procuratori mandatum detur, ut coinparere queat in ultima , jubeaturque petere dilationem ad exceptiones, quas jam dudum in promtu habere oportebat, intra trium vel quatuor mensium spatium producendas, dc has dilationes tam diu repetet, donec praescindatur ulterior dilatio per Iudicem. Si dilationi pctitae inIudicio ad excipiendum, duplicandum,

vel aliud quod oporteret, agendum, adversariuS contradicat , invehaturque in moras tuas, studio 2 ut ait collectas, non erubesces ex collectaneis phrasium, sin-

SEARCH

MENU NAVIGATION