M. Tullii Ciceronis Epistolæ familiares cum auctoris vita a Paullo Manutio edita. ... Maiore, quam hactenus diligenter castigatæ

발행: 1660년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 로마

421쪽

AD AC III. ET ALIOS. .

beneuolentia . Quamobrem peto a te malarein illa moduni, ut his,omnibus in rebus, quantum tua dignitas, filas que patietur , commodes. Idii feceris , erit mihi vehementis, sime gratum. Vale. .

ARGUMENTVM. . Libertos, σ negotia Issismis commendat. - ι

CIG. S. D. ACIL. PROCOS. π 33

CN. Otacilio Nasone utor familiarissime,' ita prorsus, ut illius ordinis nullo familiarius. Nam & humanitate eius, dc probitare in consuetudine quotidiana magnopere delector. Nihil iam opus est expectare te, quibus eum verbis tibi commendem , quo sic utar, ut scripsi. Habet in Prouincia tua n ginia,quae procurant liberti Hilarius: Antuoo ,Demostratus; quos tibi,negotiaque omnia Nasonis non secus commendo, ac mea essent gratissimum mihi ieceris,si intellexero hac m- mendationem magnum apud te pondus habuisse . Vale . '

Commendat Lysonem , hospitem suum Q '

CICERO S. D. ACIL. PROCOS. 3 AVtrum mihi hospitium est cum Lysone, Lysonis filio, Li

lybetano; valdeque ab eo obseruor 1, cognovique dignum M patre , &auor est enim nobilissima familia . Quapropter commendo tibi maiorem in modum rem, domumque eius magnoque opere abs te peto, cures, uti intelligat, meam com mendationem maximo sibi apud te & adiumento , dc Ornam mento fuisse. Vale.

Commendasthospitem , ct familiarem suum Philoxenum . CICERO S. D. AGI L. PROCOS.' 3s Aius Auianus Philoxenus antiquus est hospes meus, praeter hospitum , valde elum familiaris: quem Gaesar, Bb a meo. ',

422쪽

naeo beneficiis,in Nouo comenses retulit.Nomen autem Aula. ni consecurus est, quM homine nullo plus est usus, quam Fla Auimo, meo, quemadmodum te scire arbitror familiarissi-- . Quae ego omnia collegi, ut intelligeres, non vulgarem inesse commendationem hanc meam. Peto igitur abs te,ut om- . nibus rebias,quod sine niolestia tua facere possis, ei commodes, i habeasque in numero tuoru perficiasque et intelluat has litteras meas magno sibi usui fuisse. Erit id mihi maiorem in

modum gratum. Vale. ' ' r

i ARGUMENTUM

Commendat Demetrium Meraim in iure ciuitatis, omnibusque, in rebus.

I, CICERO. S. D. ACIL PROCOS. 36

Vm Demetrio Mega mihi vetustum hospitium est: familiarItas aurem tanta quanta cum Siculo nullo. Ei Dolabella,rogaru meo, ciuitatem a Caesare impetrauit: qua in re ogo intersui: itaque nunc RGornelius vocatur. Cumq; propter quosdam sordidos homines, qui Caesaris beneficia vendebant, tubulam, in quo nomina ciuitate donatorum incisa essent, re- uelli iussisset; idem Dolabellae,me audiqnte, Caesar dixit, nihil esse, quod de Mega vereretur; beneficium suum in eo manere. Hoc te scire volui,ut eum in ciuium Romanorum numero haberes : caeterisque in rebus tibi eum ita commendo, ut maiore lstudio neminem commendarim. Gratissimum mihi seceris, si eum ita tractaris, ut intelligat, meam commendationem ma- 'gn sibi ornamento fuisse. Vale .

Commendat Hiram in liberatione bonorum, oe omnibus in

rebus.

. CIC. S. D. ACILIO PROCOS. 3

HIppiam, Philoxeni filium,Calatinum, hospitem, & necessariu ri meum, tibi commendo maiorem in modum O. Eius bona, quemadmodum ad me delata res est, publice possidentur alieno nomine, contra inles Calatinorum . Id si itae sest,

423쪽

est, etiam sine mea commendatione ab aequitate tin res impetrare Obet, ut ei subuenias. Quoquo modo autem se rua habet: peto a te, ut honoris mei caussa eum expedias; tantumque ei commodes,& in hac re,& in taeteris,quantum tua fides, dignitasque patietur. Id mihi 'laehementer gratum erit. Vale-

Bruti' negotia , procuratoresque commendat -

CI C. S. D. ACILIO PROCOS. 33

L. Brutius, aeques Romanus, adolescens omnibus rebus ornatus, in meis familiarissi nis est; meque obseruat diligentissime: cuius cum patre magna mihi suit amicitia iam inde a Quaestura mea Micensi. Omnino nunc ipse Brutius Romae mecum est: sed tamen domum eius,& rem familiarem,ct Curatores tibi sic commendo: in maiore studio commendare

Don possim. Gratissimum mihi feceris, si curaris,ut intelliga id quod ei recepi, hanc meam commendationem sibi magnis, a iumento tuita. AE

CVm ilia Titurnia necesshudo mihi intercedit vetus vex qua reliquus est M.Titurnius Rufas, qui mihi omni d ligentia , atque ossicio est tuendus. Est igitur in tua potestate , ut ille in me satis, sibi praesidij putet esse. Quapropter eum tiri commendo maiorem in modum ; abs te peto, emias, ut IS commendationem hanc intelligat fibi diagno adiumentose. Erit id mihi vehementer gratum .

ARGUMENTUM.

L. σ C. Aurelios fratres commmdat.

424쪽

EPISTLIB. XLII.

CIC. S. D. Q. ANC ARIO Q. F. PROCOS. QL. Et C. Aurelios L. F. suibus Sc ipsis, 3c patre eorum, viro

optimo,familiarissime utor,commendo tibi maiorem modum: adolescentes omnibus optimis aciibus ornatos , meos per necessarios, tua amicitia dignissimos. Si ulla mea apud te commendatio valuit, quod scio multas plurimim valuisse; haec lut valeat,rogo. od ii eos honorifice,liberaliterque tractaris, dc tibi gratissi imos, optimosque adolescentes adluxerit, dc mihi gratissimum feceris. vale.

tractato, eundemque denuo commendat.

CICERO S. D. L. CVLLEOLO. I l

o Vae fecisti L. Lucceij caussa, scire te plane volo, te homini gratissimo commodasse: & cum ipsi, quae fecisti, per grata iunt ; tum Pompeius, quotiescunque me videt, videt autem saepissime) gratias tibi agit singulares. Addo etiam illud, quod

tibi iucundissimum esse certo scio,me ipsum, ex tua erga Lucceium benignitate, maxima voluptate assici. Quod superest, quanquam mihi non est dubium,quin cum antea nostra caussa, nunc iam etiam tuae constantiae, gratia, mansurus sis in eadem ista liberalitate; tamen abs te vehementer etiam atq; etiam pe- to, ut ea,quae initio ostendist deindeque secisti, etiam ad exitu laugeri & cumulari per te velis. Id & Lucceio, & Pompeio valde gratum fore, teque apud eos praeclare positurum,confirmo,& spondeo. De Rep.deque his negotijs,cogitationibusque nostris perscripseram ad te diligenter paucis ante diebus ; easque litteras dederam pueris tuis. Vale .

I, cceium commendat, iam ante commendatum.

CICERO S. D CVLL. PROCOS. a

L. Lucceius meus, homo omnium gratissimus, mirificas tibi apud me gratias egit, cum diceret, omnia Ie cumulatis, si me,

425쪽

s me, & liberalissime procuratoribus suis pollicitum esse . Cum oratio rua ram ei grat x suerit, quam gratam rem ipsam existimas fore,cum,ut spero,quae pollicitus es, feceris. Omni- land ostenderunt Bulliones , sese Lucceio Pompeis arbitratu sa- ιtisfacturos; sed vehementer opus est nobis, & voluntatem .s, S auchqritatem,& imperium tuum accedere . Quod ut facias, te etiam atque etiam rogo. Illudque mihi gratissimum est, quod ita sciunt Lucceij procuratores, & ita Lucceius, ipse ex litteris tuis, quas ad eum misisti, intellexit; hominis nullius apud te auctoritatem, aut gratiam valere plus,quam mea MId ut re experiatur, iterum, & saepius te rogo. Vale. f

Oppium commendar Gallio in Ciliciam proficiscenti. ,

CICERO S. D. Q GALLIO. . a l

E Tsi plurimis rebus spero fore, ut perspiciam quod tamen

iam pridem perspicio, me a te amari; tamen nunc ea caus- .sa tibi datur, ἰn qua facile declarare possas tuam erga me bene- iuolentiam L. Oppius M. p. Philomeli negotiatur, homo mihi familiaris. Eum tibi unice commendo:eoque magis, quod cum ipsum diligo ,' tum quod negotia procurat L.Egnatii Rusi; quo ego uno equite Romano familiarissime utor, & qui cum consuetudine quotidiana, tum .officijs plurimis, maximisque mihi coniunci us est. Oppium igitur prae entem ut diligas, Egnatij

absentla rem, ut tueare,aeque a te peto, ac si mea negoria essem. Velim memoriae tua caussa , des litterarum aliquid, quae tibi inprouincia reddantur: sed ita conscrib4s, ut tuiti, dum ea S leges, facile recordari possis huius meae commendationis diligentiam.Hoc te vehenienter etiam atque etiam rogo. Vale.

Eundem Oppium rasrsus eidem commendat.

ui, te memorem commendationis nazae fuisse; idque .pro

426쪽

ro EPIST. LIB. XIIL - .

tua lumma erga me beneuolentia, proque nostra necessitudine minime sum admiratus: tamen etiam atque etiam tibi L. O plum praesentem, & L.Egnatii, mei familiarissimi, absentis negotia commendo. Tanta mihi cum eo necessitudo est, familiaritasque,ut si mea res esset, non magis laborarem. Quapropter milai gratissimum feceris, si curaris, ut is intelligat, me a te tantum amari,quantum ipse existim Hoc mihi gratius larere nihil potes ; idque ut facias vehementer te rogo. Vale. ,

Egnatis, σ seruum Anchiadum , ct negotia Appuleio commem

CIC. S. D. APPVLEIO PROQVAEST. s

L. Egnatio uno equite Romano vel familiarissime utor.Elus Anchialum seruum , negotiaque, quae habet in Asia, tibi

commendo non minore studio, quam si rem meam commendarem. Sic enim existimes velim,mihi cum eo non modo quotidianam eonsuetuditaem summam intercedere ; sed etiam officia magna,& mutua nostra inter nos esse. Quamobrem etiam atque eriam a te peto, ut cures, ut is intelligat,me ad te satis dialigenter scripsisse; aam de tua erga me voluntate non dubitabat. Id ut facias te etiam atque etiam rogo. ' Vale.

filium coharedem suum commendat.

CIC. S. D. APPVLEIO PROQVAEST. 46

L. Nostius Zoilus est cohaeres meos, haeres autem patroni sui. Ea re utrumque scripsi, ut& mihi cum illo caussain amicitia selies esse: & hominem probum existimares, qui patroni iudicio ornatus esset. Eum tibi igitur sic com mendo, ut unum ex nostra domo. Valde mihi gratum erit,si curaris, ribitelligat hanc commendationem sibi apud te magno adiu mento fuisse. Vale.

427쪽

Egnatium , communem amicum, commeΠdat . . l

CICERO S. D. SILIO. o i

o Vid ego tibi commendem eum, quem tu ipse diligis; sed

tamen,ut scires,eum non a me diligi solum, verum etiam . amari: eam rem tibi haec scribo. Omnium tuorum officia rum, quae & multa, & magna sunt, mihi gratissimum fuerit, st . ita tractaris Egnatium, ut sentiar, & se a me,& me a te amari . Hoc te vehementer etiam atque etiam rogo. Illa nostra scilia Cet ceciderunt. Vtamur igitur vulori consolatione ; Qui hoc meliusf sed haec coram. Tu fac quod facis,ut mς ames:tPrque amari a me scias. Vale.

A RGV ME NTVM.' omnes Cyprios aximeque Paphios commendat .

CICERO S. D Q SEXTILIO RUFO QUAEST. . ,

OMnes tibi commendo Cyprios,sed magis Papblas: qui

tu quaecunque commodaris, erunt mihi gratissima. E que faelo libentius, ut eos tibi commendem, quod tuae laudi, cuius eius fautor sum,conducerem arbitror, cum primus a in eam Insulam Quaestor veneris, ea te instituere: quae sequa rur alij. inae,ut Oro, sacilius consequere, si & P.Lentuli ne Cessarii mi,legem, Sc ea, quae a me constituta sunt, sequi volupo tris: quam rem tibi confido iaagnae laudi fore. Vale.

Commendat Q. Pompeium.

CIC. S. D. CVRIO PROCOS. 4

Q. Pompeius Sext. F. multis, & veteris caussibus neeesmtudinis mihi coniunctus est. Is cum antea meis commmendationibus , de rem,&gratiam, oc auctoritatem suam . tuerio consuluerit: nunc prosaei, te nouinciam obtinento , meis

428쪽

ii EPIST. LIB. Ytri.

Deis litteris assequi debet, ut nemini se intelluat commenὸ lorem unquam fuisse. Quamobrem a te maiorem in modum yςxQ; Vt, cum Omnes in s aectiae, ,e tuos obseruare pro nostra hecessitudine debeas, hunc in primis ira in tuam fidem recipias ; ut ipse intelligar , nullam rem sibi maiori usui , aut ornaamento, quini meam comimendationem esse potuisse. Vale.

Petis . Ut Miunium Curium ab omni incommodo , detrimento Am suma integram conferuet. ideo sta7.

s Vmpsi hoc mihi pro tua in me obseruantiae, quam penitus perspexi , quamdiu Brundisij fuimus, ut ad te familiariter , ει quasi pro meo iure scriberem, si qua res esset, de qua valde laborarem. Mao.Curius, qui patris negotiatur,ita mihi familiaris est,ut nihil possit esse coniunctitiis . M ulta illius in me otificia,niulta in illum meamodque maximum est,sum' us internos amor, & minPs. Quae cum ita sint ; si ullam in amicitia mea spem habesu ea, quae in me ossicia, & studia Brundisi1 'contulisti, vis mihi etiam gratiora emcere, quamquam sunt gratissima, si me a tuis omnibus amari vides hoc mihi dare,aFque largire; ut Man. Curium sartum, & tectum, ut aiunt, ab 'omnique incommodo, detrimento, molestia sincerum, integrumq; conserves. Et ipse spondeo,'omnes hoc tibi tui prome recipient, mea amicitia, &ex tuu in me ossicio maximulis fructum, summamque voluptatem esse capturum . vale.

429쪽

l AD AC UT ET ALIOS. et 3

; Idomum suum AriRotelem commendat.

i. ' a

γ , CICERO S. D. REGI. 3ΣA . Licinius Aristoteles, Meliten:as, antiquissimus est hospes

meus, & praeterea mihi coniamstus magno usu familiaritatis . Haec cum ita sint, non dubuo,quin tibi saris commendat iussit:etenim ex multis cognosco,meam commendationem plurimum apud te valeromunc ego a Caesare liberaui,frequens enim fuerat nobiscum: atque etiam diutius in caussa est, qu1m: nos commoratunquis melius te eo existimaturum arbitror.Fac 'i a ritur,mi Rex,ut intelligasitas sibi litteras plurimum profuisses Vale . '

t Genucilium: curuum commendat.

CIC. S. D. Q THERMO PROPRAET. 13

L. Genucilio Corvo iampridem familiarissime utor, optimo viro, & homine gratissimo, Elim tibi penitus comme clo, atque trador primum Vt omnibus in rebus ei te commodes, quoad fides tua, dignitasque patietur: patietur autem in omnibus: nihil enim abs te unquam, quod sit alienum tuis,aut etiam suis moribus, postulabit. Praecipue autem tibi commendo negotia eius, quae sunt in Hellesponro: primum, ut obtineat id iuris in agris, quod ei Pariana ciuitas decreuit, & dedit, dc quod semper obtinuit sine ulla controueisia: deinde, si quid habebit cum aliquo Hellespontio controuersiae, Ut nullam δοικ νιν, reiicias . sed non mihi videor cum tibi totum hominem diligentissime commendarim , sngulas ad re eius caussas praescribere debere. Summa illa sit: quidquid officij, benesei j , honoris in Gemicillium contuleris, id te existimabo in me sum, atque in rem meam contulisse. Vale.

Primum agit gratias Thermo,quod Maciliis liberatissime tractauorit:deinde petit: speram detine socrus Marcili, rea fiat.

430쪽

CVna mihi multa grata iunt, tu, adduinis mea commendatione secisti: tum in primis, quod M. Marcilium amici,atque interpretis mei filium,liberalissime tractauisti. V nit enim Laodiceam, & tibi apud me mihique propter te gratias maximas egit. inare, quod reliquum est,a re peto: qua do auud aratos nomines beneficium ponis, : ut eb libentius his do apud gratos nomines beneficium ponis, : ut eb libentius his commodes, Operamque des, quoad fides tua patietur, ut socrus adolescentis rea ne fiat. Ego cum antea studiose commeno tam Marcilium, tum mulio nunc studiosius,quod in longa apparitione singularem, & prope incredibilem parris Marciih mdem,obtinentiam,modestiamque cognoui. Vale.

ARGUMENTUM.

Commendat Anneium, legatum suum, in controuersia Sardia-

. . CICERO S. D. THERMO PROPRAET. 33

ETsi mihi videor intellexisse , cum tecum Ephesi de re M.

Anneij, legati mei,locutus sum, te ipsius causta vehementer omnia vel , tamen & M.Anneium tanti facio, ut mihi αμhil putem praetermittendum , quod illius intersit;-me a tanti fieri puto,ut non dubitem,quin ad tuam voluntatem mamus cumulus accedat commendationis meae. Nam cum iamdiu diligerem M.Anneiam; deq; eo sic existimarem, ut res declarat, quod ultro ei detulerim legationem, cum multi petemiabus denegassem tum vero, postea qu m meeum in bello, atque in re militari fuit tanta in eo virtutem, prudentiam, fidem .s, tantamque erga me beneuolentiam cognoui, ut hominem neminem pluris faciam. Eum cum Sardianis habere controuersiam scis: caussam tibi exposuimus Ephesi: quam tu tamen C ram facilius , meliusque cognosces. De reliquo mihi mehercule diu dubium fuit, quid ad te potiminum scriberem. Ius enim qψemadmodum dicas, clarum, & magna cum tua laude

notum est: nobis autem in hae caussa nihil aliud opus est , nLa

te 'l

SEARCH

MENU NAVIGATION