M. Tullii Ciceronis Epistolæ familiares cum auctoris vita a Paullo Manutio edita. ... Maiore, quam hactenus diligenter castigatæ

발행: 1660년

분량: 523페이지

출처: archive.org

분류: 로마

431쪽

te Illis Instituto tuo dicere. Sed tamen cum me non fugiat: quanta sit in Plaetore auctoritas, & praesertim ista integritate, grauitate, elementia, qua te esse inter omnes constat ; peto abs te, pro nostra coniumstissima necessitudine: plurimisque officijs paribus, ac mutuis, ut voluntat e, auctoritate, studio tuo perficias, ut M. Anneius intelligat, te & sibi amicum esse quod non dubitat: tam elum mecum locutus es 9 & multo amiciorem his meis litteris esse fatuum. In ruo toto imperio,atq; Prouincia nihil est quod mihi gratius facere possis.Iam apud ipsum gratissimum hominem, atq; optimum virum, quam bene positurus sis studium tuum,atque officium, dubitare te non existimo. Vale.

Negotia Cluui3 Puteolani remmendat.

i CIC. S. b. THERMO PROPRAET. 3ο

CLuuius Puteolanos valde me obseruat, valdinue est mihi

familiaris. Is ita sibi persuadet, quod in tua prouincia negoth habet, nisi , te Prouinciam obtinente, meis commendationibus confecerit, id se in perditis, & desperatis habiturum. Nunc, quando mihi ab amico ossiclosissimo tantum on ris imponitur ; ego quoque tibi imponam pro tuis in me summis ossichs: ita tamen, ut tibi nolim molestus esse. Mylasij, & Alabandenses pecuniam Cluuio debent. Dixerat mihi Euthydemus, cum Ephesi essem, se citraturum, ut ecdici Mylasi, Romam mitterentur; id factum non est , legatos audio misesos esse ; sed malo ecdicos: ut aliquid confici possit. Quare Peto a te, ut eos, & Alabandenses iubens ecdicos Romam mittere, praeterea Philotes Alabandensis o νοθήιωις, Cluuio dedit rhae commissi sunt. Velim cutes, ut aut de hypol cis decodat, easque procuratoribus Cluuis tradat ,' aut pecuniaια osoluat . Praeterea Heracleote , & Bargileiae, qui item o henis aut pecuniam soluant, aut fructibus suis TatisfacIant. Caunij praeterea debent: sed alunt se depositam pecuniam habuisse. Id velim cognoscas , &, si intellexeris , eos neque ex dicto , neque ex decreto positam habuisse ; des ope-

432쪽

416 EPIST. LIB. X m.

ta ira, ut 'stirae Cluuio, instituto tuo, conserventur. His de rebus eo magis laboro, quM agitur res Cn. mpe a etiam,nostri 1ieced arijs;& qudd is magis etiam mihi laborare videtur,quam ipse Cluuius, cui satisfactum esse a nobis, valde volo. His de rebus te vehementer etiam atque etiam rogo. Vale.

Petit a Thermo,ut Anneium, atmissuum,remistaneumqμ in negotio suo commendat.

gnum esse in Syria. cognosco; eo vehementius a te pr0 nostra necessitudine contendo, ut mihi M. Anneium lega umprimo quoque tempore remittas. Nam eius opera , consilioricientia rei militaris, vel maxime intelligo me, dc Remp. adi. uari posse. Quod nisi tanta res eius ageretur; nec istis adduci potuisset, ut a me discederet; neque ego, ut euna a me dimir.e rem. Ego in Ciliciam proficisci cogito circiter Kal. Maia δή Ante eam diem An eius ad me redeat,oportet. Illud quod te cum & coram , & per litteras diligentissime egis, id, & nudς etiam atque etiam rogo, curae tibi sit,ut suum negotium, qu04 habet cum populo Sardiano, pro mussae veritate , & pro sua dignitate conficiat. Intellexi ex sua Oratione, . cum tecum Ephesii locutus sum, re ipsius Anneij caussa omnia velle; sed ta incn sic vel iri existimes, te mihi nihil gratius facere posse squam si intellexero per rei, illum ipsum negotium ex senrenii consecisse. Idque quamprimum ut efficias, re etiam atque etiam rogo. Vale..

A RG . V M E N T V M. Commendat L Custidium. CICERO S. D. Q TITIO L. F. RVFci. PRAE T. VRB. 18

I Custadius est tribulis, & municeps , & familiaris mesis. Is caussam habet,quam causiam ad re deieret: Commen do

433쪽

tibi hominem, tua fides, dc meus pudor. pGular; tantum,ut faciles ad te a itus habeat: quae equa postulabit, ut, iubente te impetret: sentiatque meam sibi amicitiam etiam cum

longissime absim, pr esse in primis apud te. Vale. A RG V M E NT V M. .

Commendat M. Fabium

CICERO S. D. C. CVRTIO. PRAEDUCE ANO PRAE T. '

M. Fauium unice diligo. lammaq; mihi cum eo consuetudo,& familiaritas est peruetus. In eius cbntrouei sijs quindecernas, a te non peto seruabis,ut tua fides, dignitas postulat,edictum , & institutum tuum) sed ut quam laccillimos ad te adirus habeat, quae erunt aequa, iubente te, impetret: Vt meam amicitiam: sibi eriam cum procul absim, prodesse sentiat; prae sertim apud te.Hoc veheme*ter etiam at etiam te rogo.Vale.

A RGU ME NT V M. Commendat Livineium libertum, CICERO S. D. MANVTIO C. F. fio L. Livineius Tl ypho est omnino L. Rrguli familiarissimi

mei, liberiqs; cuius calamitas etiam ossiciosorem me faciuin illum ; nam beneuolentior, quam semper mi, esse non possum sed ego libertum eius per se ipsum diligo, Summa,nim eius erga me omata extiterunt ijs nostris temporibus; quibus facillime beneuolentiam hominum, & bonam 4dem perspio re potui. Eum tibi ita commendor ut homides gratii memores bene meritos de se commendare debent. Pergratum mihi ieceris, si ille intellexerit,se,quod pro salute mea muli a pericula adierit, saepe hyeme summa nauigarit, pro tua erga ale bςneuinientia gratum etiam tibi fecisse. Vale.

Commendat Pinnium in exactione pecunia, quam ei Nicaenses

434쪽

T. Pinnio me Usu ede,scire te arbitror. Quod quidem ille testamenro declarauit, qui me tum tutorem, tum etiam secundum haeredem instituerit. Eius filio,inire studiosis & eruditin & modesto pecuniam Nicq enses grandem debent, ad H. s. octogies; &, ut au)io, sin primis volunt ei soluere. Pergratum igitur mihi feceris quando non modo reliqui tutores, qui sciunt quanti me facias, sed etiam puer ip seMbi permatat, te omnia mea caliga is aurum esse) si dederis Meram,quoad tua fides,dignitasque patietur; ut quamprimum seeunia Pinnio soluatur. Nicaeensium nomine. vale .

trimum ae Attilio gratias agit ; deinde Gunctum fratrem

commendas.

E et in Attiiij negotio te amaui; cum enim sero venissem , stamen honestum equitem Romanum beneficio tuo con. seruaui:& mehercule temper sic in animo habui, te in meo aere esse propter Lamiae nostri coniunctionem, &singularem ne- lressitudinem. Itaque primim tibi ago gratias, quod me omni linolestia liberas; deinde impudentia priaequor: sed idem saris ixiam. Te enim sempetr sic colam, dc tuebor, ut quem diligentishme, Quintum fratrem meum,si me diligis eo numero cura .ut habeas,quo me. Ita magnum beneficium tuum magno uiuulo auxeris. vale. ' . i

commendat M Lanium studiose admodum .

on putaui fieri posse , ut mihi verba deessent: sed tamen in M. Laenio commendando desunt. Itaque rem tibi exponam paucis verbis; sed tamen, ut plane sterspicere possis v mn tem meam. Incredibile est, quanti faciamus,'ego, δἰ

iratet

435쪽

ΑD SILET ALIOS.

frater meus,qui mihi carisamus est, M.Laenium.Id fit cum plurimIs eius ossichs, tum summa probitate, & singulari modestia. Eum ego a me inuitissimus dimisi,tum propter familiaritatem,& consuetudinis suauitatem, tum quod consilio eius fideli, ac bono libenter urebar. Sed vereor, ne iam mihi superose verba putes, quae dixeram de futura. Commendo tibi hominem, sicut intelligis me, de quo ea supra scripserim debere commendare: a teque vehementer etiam atque etiam peto; vi,quod habet in tuaProuincia negoth, expedias ε, quod tibi videbitur rectum eje, ipsi dicas: hominem facillimum, liberalissimumque cognosces. Itaque te rogo, ut eum solutum, liberum, confectis eius negoths per te, quamprimum ad me remittas. Id mihi, fratrique meo gratissimum feceris. Vale.

Agit gratias de Nerone honorificenti ime tractato: eumque in

omnibus rebus vehementer commendat.

CIC. S. D. SILIO. PROPRAET. 64

NEro meus mirificas apud me tibi gratias egῖt, prorsus incredibiles r ut nullum honorem sibi haberi potuisse diceret, qui a te praetermissus esset. Magnum fruictus ex ipso capies ; nihil est enim illo adolescente gratius. Sed mehercule omihi quoque gratissimum fecisti. Pluris enim ex omni nobilitate neminem facio. Itaque si ea feceris, quae ille per me tecum agit voluit; gratissimam mihi feceris. Frimum de Pausania Albandensi, sustentes rem, dum Nero veniat: vehementer enim eius caussa cupere eum intellexi r itaque hoc vald Ete rogo. Deinde Niseos, quos Nero in primis habet necessarios, diligentissimeque tuetur, ac defendit, habeas tibi commendatissimos; ut intelligat illa ciuitas, sita in Neronis patro cinio sum num esse praesidium. Strabonem Seruilium tibi inpecommendaui; nunc eo facio Id impensius,qudd eius causiatria. Nero suscepit. Tantum a te petimus,ut agas eam rem; nec te linquas hominem innocentem ad alicuius, tui dissimilis, quae- Cc . sum,

436쪽

sum. Id tum gratum mihi erit; tum etiam existimabo te b imanitate tua esse usum. Summa huius epistolae haec est, ut or- nes omnibus rebus Nerone m,sicut instituisti atque fecisti. Mai gnum theatrum habet ista Prouincia, non ut haec nostra, adm lescentis nobilis , ingeniosi, abstinentia commendationςm, at- que gloriam. Quare si te fautore usus erit, sicut & utetur Pr fecto , dc usus est ; amplissimai clientelas , accςptas a maior bus , consit mare poterit, & beheuchs suis obligare, Hoc ilia... genere si eum adiuueris eo studio, quo ostendisti; apud ipsum

is pactiones per 'siponem cum cinis/tibus consita; in eoque

. illum Silio commendat

ν CICERO S. D. SILIO PROPRAET s

i Vm P, Terentio Hyspone, qui operas in scriptura pro

magistro dat, mihi summa familiaritas, consuetudoque' est ; multaque & magna inter vos officia paria, & mutua in- tercedunt. Eius summa existimatio agitur in eo , ut pactione , cum ciuitatibus reliquis ςonficiat. Non me praeteriit; nos eam 3 rem Ephesi expertos esse neque ab E phesijs ullo modo impe- , prare potuisse. Sed quando quemadmodum omni S existiinanti l ego intelligo,tua cum summa integritate,tum singulari humai nir te, dc mansuetudine consecutus-, ' libentissimis Graecia nutu , quod velis consequare;peto a te maiorem in modum 3, na bonoris mei caussa, hac laude Hysponem assici velis. Praete- rea cum socijs scripturae mihi summa necessit do est ε, noti so- tum ob eam caussam, quod ea societat uniuersa in m ude est sed etiam quod plerisque sochs utor familiarissime . It & Hysponem meum per ornaris; sociptatem mihi coniuna istiorem feceris; tuoque ipsi, ex krius obseruantia, gratissimi hominis :&ex sociorum gratia, hominum amplissimorum , maximum fructum capies: me summo beneficio affeceris,

437쪽

ADSIL ET ALIOS. '

, Sic enim velim existimes ; ex tota tua Prouincia, omnique itas Amperi nihil esse,quod mihi gratius facere possis. Vale.

: ARGUMENTUM.

xinam in ca semilia Asiatica negytia tionis reliquiss

: CIC. S. D. P. SERVILIO ISAURI Coi PROCOS. 66

A. Caecisam maxime proprium clientςm famillae vestrae,no commendarem tibi, cum scirem, qua Me in tuos, qua clementia in calamitosos soleres esset nisi me, & patria eius, quo sum familiarissime usus memoria, & huius fortuna ita asi mouerer ; Vt bominis, omnibus mecum studiis, ossicijsque 7 coniunctissimi mouere debeat. A te hoc omni contentione PCLO, sic ut maiore, cura , maiore animi labore petersi non pose i sisse : ut ad ea, quae tua sponte sine cuiusquam commendatione faceres in hominem tantum, de talem, calamitosum aliquonai afferrant cumulum meae litterae, quo studiosius eum, quibus, cumque rebus possis, iuves od si Romae fuisses, etiam s lutem A. Caecinae essemus, opinio mea fert, per te consecuti xt de qua tamen magnam spem habemus, freti clementia Colle: gae rui. Nunc, quando, iustitiam viam secutus tutissimum sibi, portum prouinciam istam esse duxit: etiam atque etiam xe ' . , rogo, a 'de Oro, ut eum & in reliquijs veteris negotiationis . coiligendis iuves, &caeteris rebus tegaa, atque tueare. Hoc: inihi gratius facere nihil potes. Vale

i Comme at Andronem, Arahemonis silium, Laodicensem. CICERO S. D. SERVILIO. 67

EX Provincia mea Cilicensi, cui scis τρῖς διοι κDM . Asi ricas attributas fuisse, nullo sum familiarius usus, quam ο drone , Atthemonis filio,Laodicensi. eumque habui tol Cc a cla

438쪽

MI EPIST. LIB. XIII

ciuitate thin hospitem, tiim vehementer ad meae vitae ratI nem,& consuetudinem accomodatum. Quem quidem mulibetiam pluris, posteaquam decessi, facere coepi: quod multis rebus expertus sum gratum hominem , meique memorem ; itaque cum Romae libentissime vidi . Non te enim fugit, qui plurimis in ista Prouincia benigne fecisti, quam multi grati reperianmt. Haec propterea scripsi, ut me non sine caussa laborare intelligeres: &ut tu ipse eum dignum hospitio tuo iudic res. Feceris igitur mihi gratissi mu m, si ei declararis, quanti me facias: id est, si receperis eum in fidem tuam,&quibuscumque rebus honeste,ac sine molestia tua poteris, adiuueris. Hoc mihi vehementer erit gratum. Idque ut facias, te etiam atque etiam rogo. Vale.

ARGUMENTUM.

Significat, quam sibi gratum fuerit, cursum illius nauigationis cognoscere.Petit,ut de statu Prouincia, institutisque suis ρ bat: postremis suum sectum ad omnia pollicetur.

CIC. S. D. SERVILIO ISAURICO PROCOS. COLLEGAE. 68

G Ratae mihi vehementer tuae litterae fuerunt; ex quibus

cognoui cursus nauigationum tuarum; significabas enim memoriam tuam nostrae necessitudinis: qua mihi nihil poterat esse iucundius . Quod reliquum est, multo etiam erit gratiuS, si ad me de Rep. id est de statu Prouinciae, de institviis, tuis f miliariter scribis. Quae quanquam ex multis pro tua claritare audiam: tamen libentissime ex tuis litteris cognoscam . Ego ad te, de Reip. summa quid sentiam , non tape scribam, propter periculum eiusmodi litterarum: quid agatur autem, scribam, inpius Sperare tamen videor, Caesari, Collegae nostro', fore curae, & esse, ut habeamus aliquam Rempub. cuius consilijs, magni referebat,ie inter esse ; sed si tibi utilius est, id est gloriosius, Asiae praeesse, & istam partem Reipub. male aste-ciam tueri ; mihi quoque idem , quod tibi, & laudi tuae profuturum est, optatius debet esse. Ego, quae ad tuam dignitatem

439쪽

pertinere arbitrabor, summo studio,diligentiaque curabo: in istes imisque tuebor omni obseruantia clarissimum virum patrem xuum quod & pro vetustate necessitudinis, & pro beneficiis vestris, A pro dignitate ipsius lacere debeo. Vale. .

Petit, ut C. Curtium in sidem recipiat, sabeat in numero. suorum.

CIC. S. D. SERVILIO COLLEGAE V ερ

C. Curtius mithres est ille quidem, ut scis libertus Posthumi, familiarissimi mei ; sed me colit, & obseruat aeque , atque illum ipsum patronum suum . Apud eum ego sic Ephesimi, quotiescumque sui, tanquam domi meae: multaque accid viant , in quibus, & beneuolentiam eius erga me exseriret: deridem . Itaque n quid aut mihi, aut meorum cuipiam in Asia opus est, ad hunc scribere consueui: huius cum opera, & fide, tum domo, & re uti, tamquam mea. Haec ad te ed oluribus scripsi, ut intelligeres, me non vulgariter, nec ambitiose, sed ut pro homine intimo, ac mihi per necessario scribere. Peto igitur a te, ut in ea controuersia, quam habet de lando cum qu dam Colophonio, dc in caeteris rebus,quantum fides tua pati tur , quantumque tuo commodo poteris, tantum ei, honoris mei caussa, commodes. Et si, ut eius modestiam cognoui,grauis tibi nulla in re erit. Si dc mea commendatione,& sua probitate,assecutus erit,uti de se bene existimes;omnia se adeptum arbitrabitur. Vt igitur eum recipiam in fidem habeasque ito is numero tuorum,te vehementer etiam atque etiam rogo. Ego,q uae te velle, quaeque ad te pertinere arbitiabor, omnia studii se, diligenterque curabo. Vale.

T. Ampium Menandrum non vulgariter commendat

440쪽

OVia non est oblatra tua ἰn me beneuolentia, se fit, ut multi per me tibi velint commendari. Ego autem tribuo non nunquam In vulgus V sed plerumque necessariis , ut hoc tempore.Nam cum T Ampio Bis ibo mihi summa familiaritas, necessitudoque est. Eius libertum T. Ampium Menandrum, hominem frugi, & modestum, dc patrono, dc nobis vehementer probatum, tibi commendo maiorem in modum. Veh menter mihi gratum feceris, si quibuscumque rebus sine tu molestia poteris, ei commodaris. Quod ut facias,te vehementer etiam atque etiam rogo. Vale.

Commendat T. Agusium, veterem amicum .

CIC. S. D. SERVILIO COLLEGAE. vi

MVltos tibi commendem, necesse est, quando omnibus

tota nostra necessitudo est, tuaque in me beneuolentia. Sed tametsi omnium caussa, quos commendo, velle debeo; t men cum omnibus non eadem mihi eaussa est. T. Agusius,& comes meus fuit illo miserrimo tempore, & omnium itin rum,nauigationum,laborum, periculorum meorum socius neque hoc tempore discessisset a me, nisi ego ei permisissea 3. are sic tibi eum commendo, ut unum de meis domesticis &maxime necessariis. pergratum mihi feceris , si eum Ita traciaris, ut intelligat hanc commendationem sibi magno usui, atque adiumento fuisse. vale.

ARGUMENTI M.

petit a Seruilis,st omniaus rebus Caralia benigne facta quemadmodum receperat.

SEARCH

MENU NAVIGATION