장음표시 사용
21쪽
genia ceteroquin felicissima, aut illis impallescere voluminibus, quae tricis plena majorum , nostrorum ingenia tamdiu exercuerunt. O te
beatum , quisquis es , si nihil praeterea expetissNihil te inopia, nihil itinerum dissicultates sollicitum habeant; sed perge sapere domi tuae,
ubi nec opinato Superum beneficio ea colle istas sunt omnia, communique cxposita usui, quae ad orbis totius conservationem, pulchritudinem, & ornatum sub Luna nascuntur. Iam, non nobis barbarorum regiones obeunda: non lustrandi montes, non trasmittenda maria, ut P3 thagoras, ut Plato, ut Democritus,
ut ceteri sapientiae studios paene innumeri, qui seu varium naturae ingenium in rebus variisessiciendis ut noscerent, seu viros doctissimos de his disputantes ut audirent, dissicillimas peregrinationes susceperunt. In aedibus his magnificentissimis, tamquam in naturae cimeliarchio, salium fossilium, ac vitriolorum genera Omnia colore inter se, ac figura discrepantium collocata sunt: hic praestantissimae facultatis magnetes plurimi; hic aluminum, &crystallorum series tam diligens, & copiosa, ut quaecumque ad eorum ortum,& incrementum pertinent, oculis subiiciantui universa.. .Numquid
22쪽
bi, climabaris, mercuriique matrices, quae multiplici terrae, lapidumque varietate c'mpactae metalla ipsa coloribus, ac figuris pro vario feturae gradu distincta complectuntur . Eia illa, ipsa, quae homines tantopere torquent, metallorum praestantissima argentum, atque aurum en illae quasi alvi, ubi gignuntur & crescunt. Sed quaenam ullius generis, aut regionis fossilia sunt, quinam in abditissimis terrae partibus concreti succi, quae Vel lapidea corpora, vel in lapidis duritiem miro naturae artificio conversa, quorum hic non copia tanta sit, quantam olim fuisse numquam uno in loco, aut esse, aut fortasse in posterum esse posse, sine trepidatione asermo Θ An tu potius silvis, de pra- tis amicus quae ibi vegetant studiose perqui- .ris, & ad Philosophicam trutinam revocas Nihil prose sto est, quod ex variis terrarum partibus herbarum, atque arborum genera peregrinarum, semina, flores, fructus magnis laboribus, atque impensis exportanda cures, cum in patria possis uno, eodemque loco, ac tempore omnes naturae opes hac in parte meditari, ejusque praeclara opera longe, lateque dispersa uno tibi intuitu repraesentare. At enim non ita est rerum pulcherrimarum fecunda tellus, qui
23쪽
gnantus studio, ac meditatione fortasse digniora . An non hic est harum quoque rerum studiosis abunde consultum Quid testacea , dc crustacea tam multa numero, tam varia figuris, tam coloribus pulcra Quid spongiae, &alcionia tam varie conformata 3 Quid uniones, eorumqtie genera multiformia Quid denique copiosi Lima illa corallinarum, & Coralliorum
series , eoninaque matri S tum communes,
quae marinis rupibus plerumque inhaerent, tum quae fortuito aquarum concursit cochleis impactae rariores habentur Nonne haec , &praeterea multa, quae non est hujus otii commemorare , maria nobis omnia 'orientis praesertim, atque Americae ob oculos ponunt, magnamque suppeditant non delectationis modo segetem honestissimae, sed gravissimarum cogitationum materiam Z Volucres porro quam minime nobis, studiisque noliris res suas inviderunt Insimite Auditores, multiplicem illam ovorum seriem , nidorum , ac pennarum immensam paene copiam, & varietatem; tum Uero pro summa vestra sapientia judicate, utrum res et aliquid volucrum naturam curiose scrutantibus hoc in loco desiderandum. Quae cum ira sint, desinant aliquando queruli homines, vel rerum opificem accusare , quod praeclarissi-
24쪽
rit, vel Principes viros avaritiae postulat , quod non ea' ex omnibus terrae plagis in publicas Academias importanda curent, unde possit nobilissimarum cognitionum seges existere. Illud potius cordatus quilibet jure doleat, non deesse homines cetera minime m
los, qui novum hoc philosophandi institutum Derou suo illi Peripato tamquam scopulo inhaereant, nihilque probent, nisi sit ab Atist
tele velut ab oraculo pronunciatum. Qua in re quid sentiam, Auditores, sinite nis vobis libere exponere; ut antiquitatis retinetidae studium, quo uno propositae hoc in loco exercitationi invidiam conflare nonnulli conantur, non quia dem per me tollatur squis enim aut possit, aut vellit 3 sed aequos tamen intra fines conclud tur . Pllaribus siquidem vetustatis religio quae , dam inest a majoribus accepta, qua tibi, nisi fallor, temere suadent intelligendi vim, &cultatem a Superis ad nos prosectam paullatim deteri, eoque feri minorem, quo magis a prisco illo mundi exordio recedit. Hinc magno, ut appellant, Philosophorum Principi emancipati, satis, superque sapere sibi videntur, si quae
ab eo sunt inventa , litterisque consignata fid liter didicerint, & cum opus fuerit, non qui dem
25쪽
ci re zitaverint- Rati nimirum humani ingenii l
vires certis circumstriptas finibus ab ejus aetate l. miserandum in modum decrevisse, vel irrident tamquam fatuos, qui meliora conari velint, ivel tamquam litterariae Reipublicae noxios longissime amandant. Ego certe Aristotelem ingenii hominem plane divini tanti facio, quanti praeterea neminem : hec ea. ferenda puto ca- -pitula ineptissima , quae rerum novarum cupi- idiora , quam oporteat, omnem antiquitatenti iniuitis, atque inanium verborum strepitu la- .cessiint, in Aristotelem vero praesertim, tam quam ceterorum perditissimum , plumbeos pugiones insane distringunt. Ceterum si sit modus in rebus , nec homines in contraria currant , ut inquit Horatius, hoc est, si tantum Philosepho illi tribuamus, quantum ejus aeta- 'tis conditio patiebatur ; statuamusque studia , . omnia scientiarum, de artium fieri p-e novis inventis, noVaque diligentia perfectiora , tum demum Philosophiae, ac litteris omnibus praeclare consulemus. Ipse. enim ille Aristoteles,
quem sibi ducem , quasque Dcum tam multi elegerunt, numquid tantopere Philosophiata quasi pomerium protulisset , nisi veteres, ubi oponuit, libere aggressus eorum sophismata re a fel- . .
26쪽
i ' XXVII fellisset, idque sibi persuasisset unum , quod
meditatioiae , & multarum rerum experientias didicerat mantas enim ille turbas excitat in Melisi um, & Parmenidem ; quam saepe tria Anaximenem surgit, & Anaxagoram ἱ quanto impetu Democritum adoritur', & Epicurum; quam ipsi acriter arma infert Platoni suo, non
prius ab acie discedens , quam illum, copiasquci ejus ad internecionem profligaverit ae si reputarent homines isti, protecto vel nobilissimum Peripateticorum momen abiicerent vel
Peripati leges; & itastituta servantes, ejus vestiagiis insisterent, qui nemini cum parceret, ingen te profitebatur; sibi pluris esset veritatem, quam magistrium . Sed nescio quo pacto praejudicata quaedam, opinio inhaeret eorum animis , ut vetustatis religione consecrata putent Aristotelica omnia , eumque inexpiabili teneri trimine, ac devotum este arbitrentur , qui vel minima reprehendendo violare audeat .. Non tamen negaverint, ut opinor , Peripateticos fuisse Eudemum, Dicaearchum , Aristoxenum, Stratonem, Eudorum, Athenodorum, Xenarchum , Nicostratum, qui omnes, & praeterea
non pauci libellate uti philosophandi in Ariastotclem ipsi im disputare non dubitarunt. Quid ero Teophrastus Peripateticae scholae in primis
27쪽
mis propugnator, atque heres Nonne illω, nihil sibi temere credendum cum statuisset, Magi liri sui scripta ad incudem revocavit, detraxit quaedam, quaedam addidit , nonnullabconformavit, Omnia denique sine discriminta excussit, atque in dubitationem adduxit Intelligebat nimirum sapientissimus vir, eum esse maxime Peripateticum , qui nemini auctoratus recederet quam longissime disputando ab inepta illa Pythagoreorum responsione ipse dixit.
Utinam vero memorem libertatis animidita diu homines retinuissent, nec ad illa ventum esset pavida ingenia , quae siecula deinde multa mancipiorum initar uni tamquam tyranno inriserviere; magnumque credidere piaculum,el a Platone, vel ab Aristotcle nova excogitando di scedere . Iacuere proinde diu, multumque Philosophicae disciplinae, jacuere Medicae, jacue
re Mathematicae , donec patrum nostrorum , memoria excitata humani ingenii vis longo antea saeculorum intervallo sopita coepit jugum excutere, & ad Veram sapientiam contendere . Tum vero repente tanta undique succrevit scientiarum, atque artium seges , ut brevis simo annorum curriculo plus ceperit res litteraria incrementi, quam toto antea tempor , ex quo, tractari litterae coeptae sunt . Ut enim
28쪽
externa omittam, quae tanta esse potest eloquentiae vis, qtiodnam tantum ingenii flumen,
ut ea possit complecti animo, ac pro dignitate laudare , quae a celeberrimo Marcello Malpia ghio, quae a Bonaventura Cavallerio, a Petro Mengolo, a Geminiano Montanario , a Domi nico Cassino , a Guglielmino , quae denique a Ioanne Hieronymo Sbaralea, ad Anatomenia, ad Mathesiin , ad Physicen propagandas thyen- . ta sunt, posterisque liberalissime tradita Illud , verissime dicam , ut mihi quidem videtur, vi ros illos tanto fuisse ingenii acumine, studio, labore, ac diligentia tanta , ut Baccone Verula miensi, Gallilaeo , Gassendo, Cartesio, ceterisque sublatis, qui aetate, non sapientia praeces serunt, ipsi per se potuerint rerum Philosophicarum studia primi instaurare, totique posteri. tali facem praeferre . Quod si eo pervenerunt laudis, & gloriae suopte naturae lumine , ac privatis laboribus ; essent enimVero ad miracu tum usque sapientes , si nobiscum his temporibus viverent, quibus publica Senatus cura , privataque Civis beneficentissimi liberalitate provisum est nequid in hac palestra desudantibus deesset. Est sane cur nobis invideant, Au ditores , quibus in hac amantissima Patria Studiorum Matre aut natis , aut eruditis, illud
29쪽
praeterea utilitatis accedit, quod ex copiosissima hac mirabilium rerum , , instrumentorum
supellectili facile existit. Quamquam si beati
Majorum manes haec nostra respiciunt, de immortali pace compositi sensum habent posteritatis, videre mihi videor, non unos illos rerum naturalium Professores , sed ingentem quandam artificum praestantissimorum cohorremo, singulare nobis felicitatis genus, non inviden rem quidem , sed potius gratulantem. Quae enim artes ad civitatis gloriam , & splendorem maxime juvant, Pictura , Sculptura , Architectiara, ita nunc demum laute hoc in loco εollocatae sunt, rebusque omnibus instructae, ut iis naturae explorandae scientiis, de quibus hactenus egimus, nullo modo comedant. Irta quo singularis illa tua Cardinalis Fminentissi me, ac Litteratissime LAURENTI CASONE , benefaciendi voluntas spectata est qui non modo conatus nostros aue oritate probasti, rexisti consilio , auspicio fovi ili, quod ipsum est beneficii genus non vulgare, sed etiam aere tuo locum ubi pictores conveniunt parasti , ac splendidissime ornasti . Praeclare, tu quide laudatissima SANcrissi Mi PATRis studia referas 'iis artibus praesertim illis operam tuam navas , quibus eum percipis plurimum delectari:
30쪽
XXXI quaeque CLEMENTINAE cum appellentur, vel ipsb cognomento augustisiimo diligentiam
tuam , curam, ac laborem requirunt. Pergo
his artibus, Princeps beneficentistime, hoς i. genio , hac virtute de nobis mereri optim Nulla de re civitatis pars, nullus ordo tacebit umquam, quamdiu tuae vestigia aequitatis, a 'ue clementiae extabunt e sed tamen honestissimum hoc Artificum collegium altius infixa, retinebit beneficia tua , nec umquam de suis commodis cogitabit, quin de egregia tua liberalitate magnopere praedicet . Fuit hoc, Auditores, peculiare nostrae civitati, ut de artium ceterarum gloria cum multis certaret, pinge di vero laudem totam fere sibi sine controversia vindicaret; tantumque nationes reliquae in ea valerent, quanto hinc Sc praecepta plura,& exempla ad imitandum arripuisseiat. Nequo
tamen ante id tempus ulla est in hoc studium publica collata cura ; sed ipsa caeli temperie, suaque indole ducti Franciae , Tebaldi, Carac cii, Guidones, Dominichini, & sexcenti cum
homines , tum etiam feminae immortalem sibi gloriam apud gentes omnes pepererunt. E quo facile intelligitis, nihil exiguum , aut vulgare a nostris hominibus in posterum ' expectandum, quibus jam publice consultum est,