De vita ac rebus gestis beati Gregorii Barbadici s.r.e. cardinalis episcopi Patavini libri tresfr. Th. Augustinus Ricchinius

발행: 1761년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

a86 AD VITAM B. GREGORII aare Civitatis utriusque cives Episcopum adiere situm, ut publicas more , institutoque Ecclesiae ea de re tabulas confici vellet, atque

juberet. Id enim optimo, sanctissimoque Past ri sito deberi jure , meritoque Putarunt, qui

praeter vitae innocentiam, & sanctitatem , egre giis Curis, atque Iaboribus perutilem eorum 1 luti operam impendisset, atque innumeriS Utramque Ecclesiam beneficiis cumulasset. Ad publicas itaque tabulas cum de Gregorii gestis, atque virtutibus, tum de nullo ei post mortem tributo cultu Patavit, ac Bergomi deventum est. Publicae item tabulae auctoritate , ut uni, ordinaria institutae Romae, Venetiis, Florentiae, Medi Iani , Mutinae , ac Beneventi, riteque consectae ad Apostolicam sedem transmissae sunt. Additae supplices ad Clementem XI. P. M. multorum epistolae numero CCCLVII. uno deinde volumine exceptae, atque vulgatae, quibus fiana-

mi Reges, ac Principes, S. R. E. Cardinales, Ecclesiarum Antistites, & Capitula, omnes sere Regularium ordinum Praesides generales, publicae Academiae, Magistratus , & Collegia certatim votis instabant ac precibus , ut caelestes Gregorio honores supremo Ecclesiae iudicio

deserrentur.

312쪽

sARBA DICI APPENDIX.' αῖν Exhibita facrae Rituum Congregationi acta omnia rite aperta , ac lecta sunt die 11. Julii anno III 6.: Tum causiae Relator ah Innocentio XIII. P. M. designatus fuit Cardinatis Zon- dedarius, qui Theologos nonnullos cognitores, cen resque adhibuit operum , scriptorumque Ven. Gregorii, in quibus cum nihil reprehendendum offendissent, eadem sacra Congregatio die s. Julii IIa 3. oviare Pronunciavit ad causae prosecutionem Eodem anno die II. Decembris a laudato Pontifice manu propria signata esst introductionis causae Commissio, atque insequentis anni I a 4. die Is. Julii: De cultu Servo Dei non exhibito consare , respondit eadem Conmgregatio , quod quidem responsissim auctoritate sita firmavit Benedictus XIII. Innocentii successbr. Interea cum duo de triginta ab obitu Gregorii annis hinnidiore loco, quo Primum con ditum fuerat, ejus corpus jacere animadverte rent Patavini, magno sertasse sacri pignoris detrimento ; augeretur Praeterea in dies miraculorum, & populi ad sepulchrum frequentia, si1arum esse partium duxerunt in locum sicciorem illud transferre, ac sepulchro nobiliore reponere. Id ne causae obesse posset, quaesita, atque ad fas

313쪽

288 AD VITAM B. GREGORII ciendum impetrata sacrae Congregationis facubtate , quae Consilium probavit die a 3. Septembris I 24. dummodo servaretur in omnibus rituS , ac forma a Fidei Ρromotore tradenda ;OPUS quant DS curatum, atque perfectum est. Indista enim translationis die convenere ad sepulchrum constituti judices, medici , chirurgi, ac testes Coram Iohanne Francisco Cardinali Barbadico Epistopo Patavino Ven. Gregorii

fratris filio , tum erutae , apertaeque arcae , quibus inclusiam cadaver filerat , quod ingenti omnium admiratione integrum prorsias , atque incorruptum , omni ex parte fleXihile, ac mortis temporisque injuriarum expers, divinitus Conservatum repertum est. Agnovere prodigium quot quot spectaculo intererant, M laudavere Deum eXcelsum, qui non dedit Sanctum situm videre corruptionem. Post haec ne leviter quidem uio Iatum, sed integrum uti repertum fuerat, accurate clausum loco digniore collocatum est, Posito ex marmore ad tumulum hoc rei monumento.

314쪽

VENERABILIS SERVI DEI GREGORII S. R. E CARDINALIs BARBADICI EPISCOpI PATAVINIE SEPULCHRO QUO XXVIII. ANTE ANNIs CONDITUM FUERAT

PRAEVso DECRETO SAC. RITUUM CONGREGAT. APPROBATO A SS. D. N. BENEDICTO XIII. P. M. NH. FRANCISCUS S. R. E. CARDINALIS BARBADICUS

EPISCOPUs PATAVINUS FRATRIs FILIUS HUC TRANSTULIΤANNO MDCCXXV. MENSE MMO DIE XXvI. Romae interea conficiebatur processiis, Ut

vocant, Apostolicus super fama sanctitatis in genere , qui cum abiblutus, ct. obsignatus sacrae Congregationi esset exhibitus die I s. Septembris, ipsius decreto reseratus , & lectus est. Alii quoque Λpostolica auctoritate processiis in specie ejusdem Congregationis jussu Patavit, Bergomi, ac Venetiis instituti sint , atque ah eadem sacra Congregatione adprobati die ao. Iulii I 34. Nova deinde in memoratis Urbibus ejusdem sacrae Congregationis jussu nonnullarum epistolarum, ac MSS. Ven. Gregorii instituta est perquisitio, quae ad Theologorum examen deducta fiant,

315쪽

ayo APPENDIX AD VITAM B. GREG. BARBAD. eorumque relatione facta a Cardinali Gentili, sacra Congregatio die T. Maji I 46. respondit: Procedi posse ad ulteriora, reservato jure D. Prom tori opponendi suis loco, tempore . Volumina quoque familiarium epistolarum, quas a Prima

aetate ad mortem usque ad multos dederat GregoriuS, ad examen Vocata Ceniram omnem evasere ', eodemque Cardinali referente sacra

Congregatio rescripsit die ao. Julii 1 748. Procediposse ad ulteriora. His itaque praemissis, riteque dis sitis post

PraeViaS, Ut V ant, anteprae ratoriaS, ac Prae paratorias Congregationes super examine Cum

Theologalium, tum Cardinalium virtutum Ven. Servi Dei, quarum prima apud Eminentissimum Galli causae relatorem habita est die 29. Ma iii anni 1 Is . , altera in Palatio Apostolico Quirinali die a6. Septembris anni I s8. Convocata demum Postrema generali coram SS. D. N. CLEMENTE PΡ. XIII. die so. Ianuarii II19. hoc Decretum editum est . DD

316쪽

VENETA , SEU PATAVINA

Beatificationis , o Canonietationis Ven. Sereti Dei Gregorii Cardinalis Barbarici Episcopi Beri menyis , posea Patavini ,

An erasset de virtutibus Theologatibus Fide. Spe, ε, Charitate in Deum , ct Proximum , necnon de Cardinalibus Trudentia. sitia, Fortitudine, ct Temperantia, earumque adnexis is gradu heroico in easu, ct ad emeritam, de quε agitur.

nente in Core egatione Generali ne. Rituum habita dis 3 o. Panuarii i s9. coram Sanctiss. D. N.

CLEMENTE XIII. Cause Veneta , seu Patavina n. Sermi Dei GREGORII BARA ADICI S. R. E. Cardinalis , o Di ecpi Fatoiui , in eaque discusse dubio: Αn constet M. ut supra , Sanctitassua amditis Reverendis. Sac. Rituum Comegationi Praepostorum , necnon Consul orum sufragiis, qui unanimi confessu consare de ejus mirtutibus in gradu heroico censuerunt , nihil tum decernens , ad eum , qui operatur virtuteS in nobis , tam suis , quam aliorum precibus confugit , humiliter deprecando , ut notum ei faceret sacramentum Voluntatis suae. Hac mero die 8. Februarii , qua B. Heron i Aemiliani rin. Gregorii Concivis in terris solemnis commemoratioo o a agitur ,

317쪽

a91 APPENDIX AD VITAM agitur, peracitis sacro auctis inseriis Sauctitas Sua coram se addo Sit ReCerendissmos DD. Cardinales Tamburinum Sae. Congregationis Fraefectum , Ga lum Caucae Relatorem , neenon R. F. Benedictum Veterani Tromotorem Fidei , meque Secretarium, o Decretum M simodi edi , o tuter acta Sac. Congregationis refreri mandaUit , nempe Constare de vir

tutibus Ven. Servi Dei GREGORII BARB Dici Cardinalis , & Episcopi Patavini in gradu

heroico in casu, & ad effectum , de quo agitur. Hae die 8. Februarii I Is 9. D. F. Cardinalis Tamburinus Praefectus.

Loco Φ Sigilli.

M. Maresuscus Sae. Rituum cingregationis Secretari .

Adprobatis virtutibus,Miraculorum eXamen , judiciumque institutum est, eorum videlicet quae Gregorii ope, ejusque intercessione postquam iSe Vivis excessit a D. O. M. Patrata sunt. insaPro pter in Congregatione antepraeparatoria coacta

die 26. Februarii Anni MDCCLX. , ac deinde altera praeparatoria habita die a. Septembris ejusedem anni quaesitum, ac disceptatum est: et de quibus Miraculis constet in casu ad essectum, de quo agitur: Duo autem, quae moX indicabimus, et quatuor ProPositis a tque discussiS , tanquam certa,

318쪽

B. GREGORII BARBA DICI. os atque indubitata miracula manimi Patrum sertentia judicata sunt. In generali demum Con gregatione , Coram Sansititate sita convocata die IO Januarii MDCCLXL instaurato eorumdem mirae Cularum mamine, pleno sum agantium non tam consensu quam plausu eadem miracula adprobata fiant. Religiosiim tamen ducens Sanctist. Pomtifex rem matu iuS perpendere , & pro causae gravitate uberius a Deo lUmen Poscere, ac Prae Itolari mentena sitam declarare distulit ad dieiti octavam Februarii proxime insequentis, in qua decretum hoc tulit, ac Promulgari mandavit.

319쪽

UENETA, SEU PATA UINA

B eatificationis , o Canonietationis Ven. Se i Dei Gregorii Cardinalis Barbarici Episcopi Bez mensis , psea Patavini,

MIrabilis in Sanctis Deus , o inquirentibus Ieremtiuerator cum Sanctitatem fritis Semi

eonfirmare dignatus fuerit miraculispos ipsius obitum ad ejusdem intercessionem patratis 3 hinc po quam Sanctissimus D. noster CLEMENS PP. XIII. , sem

vatis de more serGandis , dicti rin. Se i Dei heroicas virtutes a probaCit solemni edito Decreto die 8. Februarii anni i 19. , institutu uit eorumdem miraculorum examen in Congregationibus primum An- repraeparatoria, or Praeparatoria habitis dictus 26. Februarii, & a. Septembris anni 1 6O., o deinde in Congregatione Generali coram eodem M. D. N. co

cta die a o. mox elapsi mensis Panuarite in qua a Reeterendis. Cardinali Galli Causae Relatore proposito dubio is An & de quibus Miraculis constet in casu,& ad effectum , de quo agitur ,, licet sufragia Romerendusimorum Cardinalium , necnon Consultorum

320쪽

eoncordia suerant in Miraculo adscribendis duabus sanationibus intercessione dicti Sereti Dei secutis, primo, o tertio loco a Postulatoribns propositis; nihilo tamen minus Sanctitas Sua judicii declarationem tunc distulit , ut in graetissimo hoc negocio tam suis ,

quam aliorum precibus opem a Deo imploraret , Dimino lumine mens ejus illustraretur. Hac etero die , in qua Dominicae primae uua dragesimae solemnia recoluntur , eadem Sanctitas Suapos peractum Sacrosanctum Missae Sacrificium , accitis coram se ReSerendi simis Cardinalibus Galli Camsae Relatore , o Tamburino Sac Rituum Congregationis Praesecto , necnon R. P. D. Caistam Forti FAdei Promotore , meque instasicripto Secretario , Dis no iterum implorato praesidio, cremit: ex quatuor Miraculis , quae propola suerunt tamquam a Deopatrata intercessione dicti Sereti Dei, constare de duobus in tertio genere , nimirum de primo , instantaneae scilicet, Zc perfectae Sanationis Sororis Ni- colosae Cinetti Monialis Conversae in Monasterio S. Annae Patavii ordinis S. Benedicti a Iethali vulnere capiti inflicto a sino eximiae magnitudinis e fastigio turris campanariae delapso:

er de tertio , nempe Instantaneae & perfectae Sanationis puellae Luciae Casotto ab inveterata Gamgraena , quae deXterum ejus braehium a cubitu ad humerum exederat, eamque ad ultimum vitae

distria

SEARCH

MENU NAVIGATION