De vita ac rebus gestis beati Gregorii Barbadici s.r.e. cardinalis episcopi Patavini libri tresfr. Th. Augustinus Ricchinius

발행: 1761년

분량: 339페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

a66 DE VITA B. GREGORII

scholis instituendis & coram, & absens per literas egit, ejusque consilia plurimi fecit. Regularium universim ordinum viros probitate, ac doctrina praestantes impense coluit, atque dile-Xit . . Cum a prima adolescentia id vitae genus sibi amplectendum proposuisset, ad eorum dein- ΑcePS normam Cum suae , tum familiarium vitae rationem exegit ; Eos habuit conscientiae suae moderatores , & arbitros, vitaeque spiritualis magistros; Ρrimos Seminarii siti institutores ex ipsis accepit; In eorum claustra secedebat jde iidem piis colloquiis, atque eXercitationibus Vacaturus 3 Eorum denique opera, consiliis, ac stu

diis continenter utebatur.

ae fuerit sanctitatis ejus opinio , fama pq i mortem . V Irtutum, & sanctitatis famam, qua Gregorium dum viveret claruisse diximus,co secuta mors non modo non imminuit, aut dele vit , sed quod clarissimis viris non semper comtingit , mirum etiam in modum confirmavit, &auXit. Neque vero ad Patavinos dumtaxat, sed

292쪽

BARBA DICI LIB. III. CAP. III. a6 ad Italiam universam , eXterasque gentes spe

diare visa est sanctissimi Cardinalis jactura, cui

proinde suae erga ipsiun existimationis , cultus,& observantiae non eXima Cum priuata, tum publica argumenta dedere. Ac Patavini quidem, quorum ob oculos continenter obversebantur

amissi pastoris amantissimi studia , sitsceptique

Pro eorum commodis, ac salute labores, triumphali magis , quam funebri pompa in singulis

fere cum civitatis, tum provinciae templis eidem parentarunt. Celebrata ubique selemnia 1 Cra , eXcitatae funebres moles ingenti Cereorum vi , habitae de illius laudibus orationes, scripta cum italice, tum Iatine epicedia, elogia, &carmina ad ejus nominis commendationem sempiternam. Patavinorum studia aemulati stat Bergom teS, quorum Ecclesiae cum septennio praesitis set Barhadicus, alte infigum eorum animis reliquerat sui desiderium, ac numquam interituram beneficentissimi patris memoriam. In omnium itaque oculis erat, atque omnium linguis cel

brahatur Cardinalis extinctus, quem a se visum dum viveret, nonnulli sibi gratulabantur ; allii, quod ipsum alloqui potuissent, quod lacrum fa cienti adsuissent, alii, quod benedictionem ab eo L 1 a acce

293쪽

a68 . DE VITA B. GREGORII accepissent, felices se, beatosque praedicabant Ac ne subtracti ex oculis Pastoris amant issimi ex animis elaberetur umquam Praesentia, vel pictas, vel aere incisas , ac Papyro eXCePtas ejusdem Imagines quisque apud se habere cinPiebat , atque eo nonnullorum pietas, ac religio progressa est, ut ipsas non memoriae tantum , sed cultus , ac Venerationis causa apud se

retinerem.

hac ipsa, quae Plurimorum animis insederat , sanctitatis ejus opinione fiebat, ut ad ejus

sepulchrum tamquam ad aram confugerent, ejus que cineribus Sanctorum honores deserre non dubitarent. Videre licebat ante ipsima genibus ni XOS Precari, opem Poscere , donaria offerre , accendere Cereos, Vota , tabellas, atque anathemmata appendere, quae templi custodes, cum ne

fierent impedire , atque arcere pro Ecclesiae disciplina ea cultus signa vix possent, statim rem Xa , ac detracta amoVebant. Neque vero hi pietatis, ac reIigionis sensus plebeios dumtaxat , ac rude Vulgus DC paverant, praestantes quoque dignitate, ac doctrina viros mirifice affecerant, ut prudenter , &graviter , magnificeque de Gregorii sanctitate judicarent, striberent, ac loquerentur. Ut mul

ta Disit iros by Corale

294쪽

BARBA DICI LIB. III. CAP. m. 269ta huius generis testimonia Praetermittamus , quae in publicas tabulas conjecta sunt, unam asseremus nondum, quod sciam , vulgatam Cel

herrimi pietate, atque eruditione viri Iohannis Mahillonii Benedictini ad Cardinalem Cossor dum Epistolam, qui cum nuncium de Barhadici

morte accepisset, haec scripsit: si Explicare or is tione non Possum quanto dolore affectus simis eX morte beatae recordationis Eminentissimisi Domini Cardinalis Barbadici , quem alterum is nostri seculi Cardinalem Borromaeum vocareis λlebam . Ego pientissimum virum Coram si Cognovi, atque ita suspicio ejus memoriam .se ut non dubitarem me illum visurum inter Sameti s aliquando relatum, sit paulo diutius mihi Uivere Contingeret . Ceterum de aeterna ib se Iius felicitate tam Certus fiam, quam ejus iam

A ctitas mihi explorata fuit. Et quidem speris,

is cum vivens me sua benevolentia prosecutus

se sit, ac literis saepe dignatus, in illa patria se charitatis mihi propitiam fore , quod maxime is optem , Persectam ejus Charitatem - . Quid ρquod iisdem fere sensibus t emeridum Script

res Batavi quamquam a nostra Communione ali ini in hebdomadariis rerum n Varum commemotariis renunciata Barhadici morte, post effusas ejus,

295쪽

a o DE VITA B. GREGORII ejusdem virtutum laudes , fore addiderunt , ut is aliquando veluti Carolus Borromaeus inter sam ctos, quos Romana colit Ecclesia, adscriberetur. Subsecutis deinde prodigiis , collatisque in multos ad Gregorii opem, Praesidiumque Comfugientes heneficiis, usque adeo eXcrevit Plurimorum in eum studium, ut nulla expectata Romanae, Apostolicaeque Sedis permissione, eum ut sanctum Colere, Venerarique non dubitarent. Eademque de Causa factum, ut res, quibus vir sanctissimus fuisset usus quod salutares multis famma vulgaverat, ) quaeque ipsius corpus, aut se retrum, sepulchriuove contigissent, in omnibus cupidissime expeterentur, Iummoque haberentur in pretio , tamquam Praefentissimum adversus morbos, & mala corporis remedium, atque subsidium. Cuius quidem rei testimonium cum primis illustre tulit F. Uincentius inria Cardinalis Ursinus ordinis Ρraedicatorum, qui deinde Benedicti XIII. nomine Pontifex Maximus fati. Is enim cum Beneventanae Ecclesiae Archiepisco' pus esset, haec in publicas tabulas referenda a ratus Pro testimonio dixit: se Etsi de Gregorii se sanctitate cum viveret bene, praeclareque 1e is tirem, hujus tamen post mortem cum a plu- is rimis atque ab Episcopo in primis Cremensi, a Bel-

296쪽

BARBA DICI LIB. III. CAP. LII. a Iis a Bellonio Praestile , atque a Varotio Ahhateis multa essici mira illius ope , ac patrocinio in- is tellexissem , mirum in modiuri confirmata, Mis aucta est mea de viri sanctitate existimatio. amobrem majore exinde fiducia me illi iamsi Elissimae animae, quo mihi auxilio esset, Commo mendare coepi, nihilque ab eo sum precatus, ,, quod Pro VotiS non impetra Verim. Atque ego is quoque, uti comPlures, qui Patavii, cum Gre-- gorius decessit, agente& aliquam ipsius reliis quiana obtinuere, integram Dalmaticam serbis cam rubri coloris , qua ille utebatur, dono is accepi . Hanc, AraVissimorum Virorum, quiis aliqua Gregorii re potiti sunt, in primisqueis Magni Etruriae Ducis exemplo, apud me cibis ligenter uti rem pretiosissimam servo, reliis Rioseque Veneror, & Colo,, . Infinitum esset singula percensere Velle. Id unum sussiciat, minximam suisse apud siunmos quoque , ac Principes viros hujusmodi donarum Cupiditatem, atque existimationem . Pervagata itaque Prodigiorum , quae ipsius ope identidem essici praedicabantur. fama, mR-gni fiebant ad ejus sepulchrum concursuS Cum indigenarum, tum eXternorum , ac transalpinorum quoque hominiam , qui Patavium adibant.

297쪽

ara DE VITA B. GREGORII Atque eo quidem ham unam ob causam dive tebant nonnulli, ut sacras Barhadici exuvias vis serent, ac Venerarentur, ejusque precibus divis num sibi numen cimciliarent, nec irrito sane successu ; quam multis enim ejus opem Posce tibus, ac vota eidem nuncupantibus praesto su

rit , iisdem esseremus verbis, quibus ad Clememtem XI. P. M. Iiteras dedit Ecclesiae Patavinae Capitiatum, quae hujusmodi sunt: si Admiranda,

is quae fecit, neque auribus audivimuS, neque Pa . D tres nostri annunciaverunt nobis ; quod ipsi vidimus testamur, neque possumus, quae Vi

is dimus, non loqui. Hoc eximium sanctitatis ge- ,, nus miraculis illustravit Deus, unde frequensis ad ejus sepulchrum concursus, & sacris Vestim bus maximus honor haberi coepit. Imperavitis VentiS, M aquis, recedentibus his ad ejus imis Vocationem, illis quiescentibus: Deficientem

,, annonam mirum in modum multiplicavit:

Pueri ex utero matris claudi hases, & plan-- tas Conselidavit: Graviter aegrotantibus sal , tem, ulcere prorsias incurabili Iab antibus

sanitatem repente restituit, &C.

Iam Vero cum de patratis ad ejus sepulchrum prodigiis mentio sit facta, memorabile hoc loco Cardinalis Bullionii factum, dictumque prae

298쪽

BARBA DICI LIB. III. CAP. III. a 3tereundum non est. Is cum Patavium venisset,

ad Gregorii sepulchrum quantocyus adiit , ibimque in genua provolutus , ac supPle X, Cum Pro digia patrari illius interventu audisset: se Qtudis mihi, inquit, mira haec narrare pergitis Θ Sin- ,, gulare illud, ac pene incredibile, quod oculisis hisce meis vidi, atque Perspexi, majuS omnibus, ,, quae de illo feruntur, Prodigium reor, idque se unum satis fore arbitror ad eum in Sanctorum se numerum reserendum. De Pontificatu maximose loquor, quem amplissimum honoris, dignita-- tisque gradum, veluti manu hunc ego Car-- dinalitium Pileum, ille tenebat , nisi unus si ipse Cardinalium suifragiis, atque consiliis se obstitisset, sibique ad supremam in terris sese dem aditum omnem ultro interclusisset.

Gracula quaedam Gregorii precibus ms ejus

obitum a Deo patrata .

O Uae Gregorium adhuc inter mortaleS agemtem clarum miracula reddidere, Paullo sti-Perius a nobis memorata fiant I Jam ea, quibus

aucta, postquam is decessit, est viri sanctissimi Μ m fama,

299쪽

a DE VITA B. GREGORH fama ipsique parta in Caelo gloria certis veluti notiS, ac signis a Deo hominibus declarata fuit,eXsequemur. Quoniam Vero ea neque Pauca, neque obscura fiant , singula autem complecti hoc loco velle , & operosa nobis, & lectoribus

longa res esset ἱ brevitate utemur, atque eX eo rum numero, quae publicis sunt tabulis consi18nata, pauca dumtaXat afferemus.

Primum omnium ab oculatis, juratisque testibus memoriae proditum fuit, compluribus, qui gravissimis febribus laborabant, Gregorii ope , ac beneficio fuisse exteinplo sanitatem restitutam . Soror Iulia Maggacuti conversia momnasterii Patavini S. Rosiae adeo maligna febri, pectorisque inflammatione Conflictabatur, ut sacro oleo jam inungenda videretur. Accessit ad miseram Confessarius, monuitque, ut ad Barba- dici opem, auxiliumque confugeret, hiberetque aquam, in quam nonnulla illius Purpureae Uemnis fila immiserat; Id ea cum fecisset , statimati hausta illius aquae e lecto , mirantibus omnibus , valens, & firma surrexit α Octavius quinque Niger puer novennis ex acuta febri, maligni sque pustulis, α variolis jam iam moriturus, frustum ejus leni purpurae in aquam injectum deglutienS extemplo convaluit π Nicolosa Cinetti ejus.

300쪽

BARBA DICI LIB. III. CAP. IV. 2 ς

ejusdeni monasterii S. Rosae λror ictu lapidis, qui ex alto deciderat, lethaliter in capite vulnerata , Cum Praeterea Vehementi febri, ac frequenti syncope afflictaretur, ut Gregorii opem imploravit, hujus pileolo, adhibita sacerdotis prece, eidem imposito , ab imminenti, Cercoque interitu liberata continuo e lecto prosiilivit αSoror etiam Caietana Zonnia, cum quatuor is Sannos febribus , continenti pectoris dolore , multisque perniciosis symptomatibus assecta , ac desperata prorsus valetudine, quinquies ora tionem Dominicam, totiesque salutationem -- gelicam in honorem Gregorii Barbadici recitas set, hujusque praecordiorum frustulum pectori suo admovisset, integram momento temporis 1anitatem recuperaVit .

Ursula Pintona eum hernia intestinati, gangraena in sinistra mamilla, assiduisque dolorisbus , pertinaci febri, aliisque symptomatibus iam spatio annorum sex misere Cruciaretur , P stremisque ejus temporis mensibus septem, semovere non posset, ut ad Gregorii opem co fugit, extemplo salvam omnino se, atque inc . Iumem sensit; mane porro insequentis diei hi Iaris medico eam de more invisenti pedibus o viam ad aedituri scalam processit, non sine i Μ m a gen

SEARCH

MENU NAVIGATION