Hieronymi Arconati e Soc. Iesu Prolusiones posthumæ in gratiam academiæ rhetorum braydensium editæ

발행: 1702년

분량: 71페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

11쪽

mabat, labore , etiam per autumnales se rias, nunquam fere intermissis ; neque un. . quam loquentem audiuimus nisi de Deo, de rebus coelestibus, de literis, & de studi js vestris , in quibus visus erat unice collocasse delicias suas . Scripta quoque fere

omnia ab eo relicta academias vestras continent, oratiunculas panegyricas, elogia atque epigrammata honorifica in laudem vestram ; nec non numerorum, architectu.rae militaris, atque huiusmodi artium elementa vobis tradenda, veluti quaedam otia humanioris literaturae: usq; adeo praestantissimum illud ingenium, nobis quodammo. do ereptum , ad vos penitus transtulistis .

Vos denique huius amantissimi institutoris bene conscij , lethalis morbi acerbissimo nuncio perculsi, quibus lacrymis , quibus precibus ac votis supplices ante altaria vi tam efflagitastist Quibus ille officijs deuin.

stus, paulo priusquam luctam cum morte aggrederetur , gratias vobis referri maxi. mas , & vestris precibus commendari M. premis fere vocibus exorauit. Quamobrem

monumenta ista literaria, quae iuris vestri sunt, vobis amantissimis, atque ipsi vicissim , adhuc carissimis , exhibita ac dedicat aequo libentique animo excipite.

12쪽

PROLUSIOt; HABITA

IN MEDIAE GRAMMATICAE

. CLASSE.

A tequ*m, pro hac, quae mihi recens

atque insperato obtigit , Grammatices ex Superiore loco tradendae Pro- . uincia, antequam , inquam, prima facultatis huiusce rudimenta etioluere aggre diar , dabitis mihi hanc veniam , quotquot huc conuenistis, Sapientissimi Patres, ut, tr dtusta iam nunc ad nouos discipulos prolusio ne mea , pauca quaedam studijs , ac moribus instituendis conducentia eos in praesentia commoneam. Quod sicui forte parum Opportune grauissimam hanc concionem aduocasse videar, cium mihi in animo sit Adolescentu-Ios unice alloqui ; id a me eo etiam consilio factum intelligat , ut nouo Praeceptori apud nouos discipulos dicere incipienti auctoritatis aliquid haec sapientum virorum corona conciliet. Ne vero peruulgata iam, ac saepius audita recinendo , plus nimio quam par est, ve-

A s stra

13쪽

l' sera in me audiendo humanitate abutar, satius duxi poetice atque allegorice , ut minus molestae auribus accidant, res caeteroquin n tissimas conuestire . Allegoriam porro e re nautica petam . Nimium enim multa sunt, in quibus literarij ac maritimi cursus eadem prorsus est ratio. iamobrem stib allegoricis ventorum, procellarum , atque id genus nominibus, ea , de quibus discipulos iam nunc Praemonitos velim, complectar. Adeste igitur animis, Adolascentes. Quotquot ad hanc palaestram hodie literis operam daturi accessiitis, instructam navim conscendisse vos credite , in qua ad sapientiae portum contendatis. Vestris in libris hydros raphicas tabulas, in hisce

scamnis transtra, n placet, agnoscite. Bellicum hoc vexillum non adeo lacerum, ac dissutum est, ut puppi praefigi non possit . Eia agite, quod vobis bene ac feliciter vertat, funem praecidite, vela tendite, remis incumbite . Sed antequam In immensum hoc disticultatum pelagus progrediamini, ipse interim, sumpta Nauarchii emeriti iam , ac rude d nati persona, ea, quae in tota hac nauigatione vel seruanda , vel vitanda sunt, praem nebo. Vos quae hic de nauticis rebus audietis,

de literarijs studi js dici intelligite. SUlite. duis praeceps iubet ardor earbasa υόtis Tradere, ct ignotos remis propellere fluctus λSistise ; parua mora est. Defunθῆ mille periclis,

Expertumque via , Iuuehes, audite Magistrum.

Mox maris edocti insidias , scopulosque latentea

14쪽

Ibitis, ct tuti vanum sulcabitis aequor. Trineipiis coelum, coeloque errantia latὸ Ddera solicitum iubeo priasscere Nautam, Fleiades,pluviasque hyadasgemino'; Triones,

Arcturam, o erebris metuendu Oriona nimbis. Ioui adeo obseruanda graui sunt Lydera curd, uuam quibus ignotas pelago perquirere terras Fert animus,dubi is, ratem committere ventis. Ergo,prius tumidu remis quamscindimus squor, Nomine quamque suo, ct certo dignoscere vultu cura sit ,σ proprios stellarum discere motus. Qui coelo vigiles oculos,animumque tetendit, Pon illum aduerso veniens Aquilone procella Occupat,in rumque via, o nil tale timentem. Namq; ubi ab Eolijs Boreas erumpere claustris cogitet, o magno pelagus miscere tumultu , cynthia sanguineo vultum suffusa rubore, straq; per nebulas tremulam vibrantia lucem Signa prias manifesta dabunt,queis rite noζatis,

Instanti poteris puppim subducere nimbo. Trac ραὶ stella en toto spectabilis axe celsior assurgens prope tardi plaustra Boota.

Illa regit dubios omni in discrimine Nautas; Illa docet quando remis impellere marmorc onueniat, quando in ρον tum deducere classes; Tendere quὸ cursum velis, quo flectere proram. Hac nunquam impuris pelagi se proluit undis:

15쪽

Et licet indigni narretur fabula facti ,

Hane Iouis imperio positam super astra puellam re miIsd pretium pro virginitate tulisse ;

Ne vos vera tamen deliria credite vatum. diuinae nunc sacra est stella Parenti, Oua Coeli conuexa super mortalibus agris Optata astu et certa cynosura falutis. Sit vobis T ux illa υia: namque, auspice tanto Sydere,ne quidquam ,magnum tollentibus austris Ionium, saeua bacchabιtur ira procella . Hoc pri Inu, hoc repetes itet Isq,, iteruq; monebo et .su squis inoffensis vada scindere falsa carinis lExperis, dulci tandem consistere portu , t Parthenidem assiduis supplex venerabere votis, lParthenidem coeloque simul pelagoq; potentem. Praesertim dubiu nubes quando horrida Iolem ii Condit, s incipiunt agitara tumescere ventis l

AEquora, tum meritis cumulare altaria donis Pro merit,posita' bumite procumbere ad aras. Saepe etiam med ηs demerso profuit υndis Te prece , te lacrJmis,hona Uirgo, in vota vocasse. Vidi equidem , qui nunqua ausus se credere poto, M prius ante aras, diuinaeque ora ParentIs Imploraβet opem, facilesque in carbasa ventos. Multum adeo ratibus prosunt hac vota,neq; illuParthenis ex alto nequidquam spectat olympo. minus interea mibι non laudatus abιbis, Florea qui solitus 'Diua conι exere serta G

16쪽

cietis odoratis sublimia tempora doms. ' H s ego felices quaecunque ad litora cursus i Polliceor, pelagi obsequiu, Tepb osq; fauentes t 'Neeseruare tamen stellas probibebo minores: l Praecipuὸ clarum qua traxit nomen ab igne, i sua Graiis Pyros, Ausonjs Ignatius audit . Iue tibi, siquando vapor se tollat ad auras Improbus, placidu Cynosurae sydus inumbret, Ille tibi monstrabit iter , cursumque docebit; Disie id donee rursum se nube, recludati Sydus b)perboreum, primaque in luce coruscet

minor est v&is cura imp&enda,neq illos Ignorare impune licet. carcere rupto, - Sape ruit Boreas, pelagoque incumbit aperto.

Ille procelloso tumidus praecordia fastul , Ocyus auulsas bumili de litore puppes Disticiet procul, m magno propellet in altum

Impete,prarupto vallans circum undique ponto Tum vero immanes υndarum ad litora montes Flamine torquet ages, volitatq;P squora victor: Et modo iactatam sustollit ad astra caranam , . Et modo, deductis in tartara deprimit undis. Heu ventιs ne tu nimium confide secundis,

u te praecipitem ventosa superbia fallat.

quoties Naus nimium dum turgida fagu . Vela animique tument,maior aq; viribus audent. quoties tenui nocuit tumor ille carιnal

Et qMamuis magnam, Borea impellente, videris

17쪽

ri unqua ego caca tamen curssis copendia, qua Laudarim,tantis quado hae Iunt empta periclis. Guin, age, nautiis tunc cum violentior aura Incidit, id metuens, humilem lege litoris oram ; Itum ali1 teneant tu prudens contrahe vela . facis, O Boream mavis audire vocantem,

Heu miser in quales pelagi te proiicis iras l2 unc volat, excusio tua cymba solura timore; Mox erit hoc ipsum exitio, tumidisq; sub undis 2-raga mergetur, felici naufraga vento. Tune viso frum a cernes de gurgite portum, Seraque persurdas iactabis vota procellas. Me tu litoribus fidis, me consule, proram

Solueris, horrificis cum videris eminus alis ogglomerare Pistum tetras caligine nubes. Ille imbres,densam; polo rapit humidus auram, Et trepidos nigro coatrinat turbine nautas. continuo ex oculis tenebrosa volumina solemyrapium astamque cient super aequora noctem. Inde tibi tristes pelagus detrunciat iras, Et fremit, oe nigris ferale immurmarat undis. Heu maia tum poιerit recto producere cursu Tunis iιers manιbus nam tune horrore remissis Arma cadunt,tetraque iacenssub nube Magister Immemor astrorum coelo disdit σ arti. Hae tu ιristitia teterrima flamina longὸ

18쪽

tibi tuae prudem quisqua persuadeatn tali speres portum conti gere coelo . Sciliceς , υι facili procedant earbasa cursu, In primis bilares aηimos, coelique requiri Latitiam pelago experti docuere Magistri

riam tacitis moeror rodens praecordia curis jubmittitque animos, inertia corpora vincit.

Hinc artus torpore graui constracta repentὸ auticac suetos non explet turba labores: Multa gemit, coeptoque velit desistere cursu. . Sed neq; qua multa species,σ quanta noces Nymina sint striis laxatis carcere ventis Edocuisse vacat . t unt,qua mage noxia Nautis Flamina, soluitum memori te condere mente Susciat, tristemq, totum, Boreamq; tumentem. Sit Zephyrus leuis, qui te comitetur euntem: Tuta magis, quo lenta magis, per eaerula ρηppis Ibit, ct optatos intrabit denique portus. At non ventorum rabies totumque profunda Excitum pelagus mage torqueat anxi a curis

Pectora, quam placidi fallax pellacia ρο ri . VAE tibi, si ventis quacunque silentibus , aliud

Tranquillis Neptunus aquis distenderit aequor a Duroque argento , solidoque simiιlima vitro 'Litoribus placidὶ acclinis lato vada quiescat Tum medio immotam sistunt maris otia pinum quore; tum nullo Ansantur carbasa flatu. γ eiecta cecidere manus, lentusque per armi Sudor

19쪽

Sudor iit: yget assiduis insistere remis

lo)gu in medio tempus, cum protinus omnes Enerues pereunt ignavo in corpore vires:

Et qua susceret multos annona per annos Temporis exigui cursu consumpta recessi. Otii sape nocent plus quam nocuere procella: Et quos non Boreas , non terruit Auster euntes , Segnities deuincit iners, cursusque fecundos brumpit , magnis obsinens inuida coeptis . 2 oui ego,prap/ operae qui captus amore quietis, cum summa laetus iam iam de puppe propinquos cerneret, optatosque diu se attollere portus , Restitit, fessa consedit in aequore naui. At non huic portus , non expectanda corona est, Quem sic exigui facies inopina laboris Territat, coepto remouent mala tadia cursu. t probo si praecox prauertat tempore votum, Atque immaturam cupiat iam ri aut a quietem, dubiss incertus adhuc iactatur in undis.

Scilicet is tempus veniet , quo blanda licebit Otia , oe exacti pretium coepisse laboris:

Nunc animis opus, o Iuuenes,nunc pectore firmo; ne clauum torquere iuuat,nunc tendere vela, Nunc versi in lento ludientur marmore remi. s. Post qui autem tumidas ventoru elustrit iras Puppis , ct immoti superauerit otia ponti Mox msserosgrauiora manεt diIcrimina Nautas.

. Asturgit pelago in medio pulcherrima visu

20쪽

Insula, quam molles dimetuunt undique flores

Deliciis , luxuque vacat. Pars acrior anni Exulat, assiduo latantur gramina vere. Hanc circum Sirenes agunt informia monstra;

auarum subiectis qua pars supereminet vfidis , Ora, manusque ambs , coussaque pectora fluctu. Foemineam pulcrά referunt sub imagine formam. r postrema latens pelago pars corporis atrum Desinit in piscem,squamisque rigentibus horret: Tuntum pone legit sinuosa volumine cauda. ita, cism priuium puppes sensere propinquas, Ilicet arguto fundunt hos gutture cantus , Queis vltro fessosque via, cupidosque quietis . Ad blanda alliciant incautos litora Nautas. O Iuuenum manus immensis defuncta periclis, Hue superum studio delati, buc vertite proras. Hic gemmis violisque comas pracincta voluptas Nectareos dextra latices venientibus ofert: Hic pariter nullo constricta licentia nodo , Gaudiaque, σ faciles posuere cubilia risus. Quin θ libratis volitans per inania pennis, Auratisq; nitens pbaretris gens mollis AmoruFelices lato peragrant modulamine terras, Hospitibusque noud mulcent dulcedine sensus. Quid tenerum annorum sinitis marcescere florem

Ορpressum cu is λ 'n hoc sibi talia tempus

Postulat. Adueniet trini comitata Ienebius' Agmine morborum. Tunc vestram seria mentem

SEARCH

MENU NAVIGATION